Propositiones de re physica in Isidoriano hispalensi Collegio deffendae a Ferdinando Zambrano, in eodem collega; opem ferente Alberto Lista, Isidoriano P.O. quarto decimo Calendas majas. Anno M. DCCC. III

발행: 1807년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

BEATISSIMAE MARIAE,

DEI GENIΤRICI, PUE VIRGINI, QUAM CIVES IN PATRIARCHALI ECCLESIA HISPALENSI

SUMMA CUM CERIMONIA AC RELIGIONE SUB

DE LA ANTNΟΜΙNE VENERANTUR EMMANUEL MARIA AB ARCE.

a quidem fuit semper posta hominum me moriam instituta apud omnes gentes consuetudo, ut ad obtrectationis vitanda tela sub Principis alicujus auspiciis publicam in lucem scripta proindirent. Pervetustum n0s morem et consuetudi nem secuti, potentissimo uni tuo, Ρrinceps Glori0Sa , praesidio sub lectas phlysicas propositiones

jure optimo consecrandas ceusuimus; praeter a ne

mini. Tu enim, Mater Amantissima, Ecclesiasticam hanc juventutem studiosam jam olim in adoptionem et clientelam suscepisti , nec paucis eam beneficiis omni temp0re cumulasti: te, Domina omnium, atque Regina, magnitudine parvum, animi adfectione maximum, grati animi signi catione debitum, donum hoc dignanter acci liai precamur.

3쪽

DE RECTA ST DII PHTSICAE INSTN

tutione.

, ΟΜΝΕS sere antiquitatis Philosophi

in rerum sormatione explicanda, atque gene Talibus Universi legibus assignandiS Omnes rationis nervos intenderunt. a. Unde a recta semita naturae interpretandae toto coelo aberrarunt.

3. Is enim esse debet ordo naturam perincrutandi, ut nempe a particularibus observationibus et experimentis ad generalia phaeno mena perveniatur: non Vero ut hypotheses arbitrariae ad omnia explicanda, caeca imaginatio ne duce, effingantur. q. In quo etiam ipse Cartesius, vir caete

roquin omni laude superior, ac de physicis disciplinis optime meritus, multum aberrasse vi detur: ipse etiam Leibnitius ac Gassendus ejus dem notae facile arguuntur. s. Omnis ergo Physica systematica aSper nenda est: ejus autem studium maxime proderit, εi eo siue ineatur, scilicet, ut maximorum Visse rum errores nos de nostra ignorantia mone30xν atque ab audacibus assertionibus in naturae 4iu dio nos abbterreant.

4쪽

6. Newtonus vero inter dogmaticos phil Ssphos nequaquam recensendus est: quippe qui non novum effinxit Systema, Sed generalia attractionis faenomena ab experimento deduxit. . Unde sicut recentioris matheseos .ha et recentioris Physicae patronus facile demonstratur.

DE REGULIS PHILOSOPHANDITI

8. I Lypotheses Omnes a Studio physices amandandae : nam non nisi per observationes aceXperimenta ad generales mundi leges devenien dum eSt. 9. Ubi vero maximus Sit eXperimentorum CumuluS, tunc quasdam hypoteSeS cudere licet, donec ea inveniatur, quae experimentis apprime

Conveniat.

Io. In quo quidem Mathematicarum disciplinarum maximus est usuS , dum potest, datis certis vitibus, earum metiri effectus, quos cum experientia comparari licet, atque Veritatem, falsitatemve hypotheseos detegere. II. Sic Replerus elypticas planetarum Orbitas, multis institutis calculis atque observationibus, luculentissime demonStravit. I et . Effectuum ejusdem generis easdem essπῆ u. 8 tum analogia, tum naturae simplicit

5쪽

tendit, ubi nulla rati'. sit, plur .cgysas eumdem effectum producere posse, demon traii S. 1 3. Nullam corporis affectionem a priori determinare, licet: immo quae esSentiales, quae a .cidentales revera sint, cert3 ratione colligere non POSSumus , cum non nisi ex Sensuum relatione corpora noScamuS.

q. Ubi admirari juvat eos Philosophos. qui postquam extensionem, ac impenetrabilitatem inter essentialia corporis retulerint, fatentur tamen bisce proprietatibus corpora a Deo spoliari pos Ee: quasi rerum essentiae, aut eSSentiarum pro prietates inseparabiles vel Dei omnipotentia mi tari possent,

DE CORPORE, EJUSLUE PROPRIETA-

tibus ac viribuS. 1 f. Ilaicet vero corporis naturam intros picere sensus ipsi, quos notionum instrumenia habemus, nos prohibeant, materialis tamen subs tantiae eXistentia ex mentis nostrae ideis faciis

6. Essentia physici corporis prorsus ig00t eSt: quo uno verbo omnes Philosophi impugn30 tur, qui eam vel in exten,ione, vel in impenetrabi litate, vel in alio attributo ponendam cenSuerunt

6쪽

7. omnem de primis eorporum princip1Is

disputationem supervacaneam eAiStimamus, quippe quae nec physicis rebus, nec naturae interprelationi lucem aliquam allatura Sit. 18. Illa vero principia, quae in Chimica analysi ultima sint, omni attentione digna habenda: per haec enim omnium ferme corporum Vires,affinitates,fluiditatis atque Soliditatis Status, mutuae denique actiones elegantissime describuntur. 19. Ast si de primigeneis principiis sermonem instituere jubaret, illud omnibus caeteris Probabilius systema teneremus, quod particulas cenSet primas esse eXtenSas, solidas, diversa si' gura ac magnitudine praeditaS, homogeneas, aetnSecabiles, pro quarum Varia combinatione diversae cCalescunt corporum SpecieS. 'et O. Porositas omnibus nobis notis corpor,bus competit. 21. Hinc massa ex volumine ac densitate extimanda eSt.

citas est quaedam penetrabilis extensio interminata, indivisibilis, immobilis,aeterna et improducta.

Philosophi, qui infinitatis caracteribus, quibus patium deffinivimus, decepti, id vel cum Deo, vel cum ejus immeusitate confudere.

7쪽

α4. Vaeuum est possibile, contra ac sentiunt

Cartesiani, essentiam corporis in extensione constituentes: imo ejus existentia tum eX motu, tum ex diversa corporum condensatione, et rare factione, tum eX densitate corporum varia, peti tis argumentis demonStratur. et s. Quamlibet vel minimam corporis particulam esse extensam adversus innextensorum elementorum propugnatoreS SuStinemuS.

26. Hinc infinitas partes in qualibet mole' Cula corporea contemplari licet. 27. Licet autem natura vel ars possint corpora in partes mirae subtilitatis dividere, haec tamen phy'Sica partium separatio finem tandem est habitura. 28. Inest corporibus insita vis, qua resistum

his quae suum statum mutare pertentant: quaequo masae corporis est proportionalis. Inertiam vocant 29. Corporibus Omnibus competit quaedam Vis, qua se mutuo petunt: haec rationem sequi tur directam massarum, et inversam quadrato rum distantiarum.

3o. Variationes vero, quas in hac secunda regula praxis deprehendit, non ipsam frangunt legem, sed ex diversis attractionis viribus simul

agentibus oriri existimandum eSt. .

3ι- Motus est generale phaenomenon, cuju. causam vim motricem appellamus.

8쪽

Ηas motrices vires ex velocitatibus, si- . Ve.ex spatii S, qude aequalibus temporibus a corporibus describuntur, metiuntur Mechanici. 33. Spatia quaecumque motu aequabili percurSa rationem Sequuntur compOSitam temporum et velocitatum.

titates motus rationem Sequuntur compositam maSSarum et Velocitatum.

3s. Disputatio tota de mensura virium vivarum, item distinctio inter vires vivas et mortuas, ad vocis quaeStioneS amandanda est. 3 6. Incertum prorSUS est, an lex continuitatis Leibnitiana tamquam generalis habenda sit. 37. Tres motus generaleS legeS Sunt, ex inertiae vi profluentes. Prima: Omne corpus perseverat in Suo quietis,vel motuS Statu eadem velocitate, ac secundum eamdem directionem, donee

a causa eXterna Suum Statum mutare Cogatur.

38. Secunda: quaelibet mutatio motus est Vi, a qua pendet proportionalis. 39. Tertiar actioni cuicumque aequalis respondet, et contraria reactio. Ao. Si duae vires ad angulum junctae simul torpus urgeant, deScribet diagonalem parallelogrammi super duas vires descripti eodem tempo- ζ, quo viribus separatis latera percurreret.

9쪽

a r Unde eumdein effectum duae vires ad amgulum junctae producent, quam quae ad percurre

dam eodem tempore diagonalem corpus adigeret. Haec nova vis componentium derivata Vocatur. 4et. Hinc quaelibet vis derivatae et ualis, aecontraria vires componentes destruit. q3. Si corpus a duabus simul impellatur viribus, quae relationem vel velocitatis,vel directionis coti-

tinuo mutent, curvam continuam describet. qq. Planetae ergo, qui curvam Continuam circa Solem describunt, a duabus proculdubio viribus urgentur, quae relationem velocitatis, vel directionis continuo mutant. s. Certum observationibus Kepleri redditum est, Planetas ea spatia Singulis temporibus describere, quae percurreret corpuS a duabus limpulsum viribus, quarum prima uniformis esset, secunda vero rationem directam maSsae, et in versam quadratorum distantiarum a centro virium sequeretur, et in directionem hujusce eentri cor pus continuo impelleret. q6. Sol ergo centrum systematis planetarii existimandus est, circa quem veluti circa focum Planetae vi centripeta, et tangentiali donati Or bitas elypticas describunt. ψ7. Vera reflexi motus causa est viS elas lica corporum congredientium.

10쪽

ή8. Omnes reflexi motus leges In corporibus perfecte elasticis a decompositione vis it cidentiae pendet in alias duas, quarum prima Plano perpendicularis destruitur, atque tota per laterium recuperatur: secunda Vero plano parallela eadem post letum permanet, atque aucta, Vel inminuta per plani i notum, reflexionem cor Poris simul cum vi perpendiculari recuperata

determinat.

ticis eo minor parsivis perpendiculariS recu- Peratur, quo minus perfecta est corporiS elasticitas. σ3O. Corpus ab uno medio ad aliud diversae densitatis transiens oblique, refractionem motus necessario subit, a perpendiculari deflectens, si ad densius medium transeat, aut ad eam inclinans, si a densiori transeat ad rarius.

s I. In Corporibus mollibus,aubi nulla vis per conflictum amiSsa recuperatur, corpora congredientia instar virium aliquo modo Vel cons pirantium,vel Sibi pugnantium considerari debent. set omnis mutatio vis in corporibuS persecte elasticis dupla esse debet ea mutatione, quae in corporibus mollibus fieret: verum in Rorporibus imperfecte elasticis mutatio debet au-ῖςxi in ratione vis comprimentis ad restitutionis

SEARCH

MENU NAVIGATION