장음표시 사용
11쪽
Hane thalamo praetende facem. si Graiis is
inde consultum patriis quam bene rebus era. Grande bono civi pretium nova nupta patebit. Flexanimas certie jam fovet aure preces. .
Hinc es diro dem e pari, Matinliso 'Faga, Seu matri similes omnia, sive tibi.
12쪽
Hiri dignitate, eruditioneinlitera rum amore Idustres
quam Venturam esse pene desperaveramus,
qua civibus vita, libe tas,arae, foci, bona stabilita, qua rebuS pre lium prius, possessionibus limites antiqui, amnibus sua libertas, Batavis priscus animus; qua denique Reipuplicae huic vetus amplitudo atque ma-
13쪽
jestas,quasi postliminio,restituta sunt.
O laetam vere diem & memorabilem, qua neque laetiorem affulsisse huic Reipublicae scimus, nec affulsuram esse satis. certa conjectura pronuntia .mus s Habent quidem omnes de singuli hujus Reipublicae cives caussam. cur Vehementer gaudeant ic gratu-Ientur non modo,verum etiam gratias agant illi, cujus plusquam humanae Virtuti nec opinata temporum debetur felicitas: sed nulli profecto majorem, quam nOS, qui ad Academiam hanc pertinemus. Nam praeter illam, quae nobis cum omnibus communis est, praecipuam habemuS maximam,
quod musae nostrae Herculis istius propugnatione otio suo & quiete fruantur: quod disciplinis in hoc loco suus constet honos dc hoc domicilium adhuc sedes sit sapientiae.
14쪽
Noli igitur mirari, Princeps Sereni sesime, si arctius nos utilitates nostrae Tecum conjungant, quam reliquOS, noS magis etiam de Te semper esse sollicitos. Nunc autem cum videmus Te post maximas res pro Republica gestas ab exercitu reducem, nΟS continere non possumus, quin gaudium nostrum Tibi propterea testemur &simul etiam gratias agamus pro diVianis istis muneribus, quibuS OmneS nos Sc singulos tenes devinctos. Neque enim ullius in hanc Rempublicam tanta extant merita, quanta Tua
esse & agnoscimus & confitemur. Promo Tuo GuLIELMo libertatem& Reipublicae debemus ordinationem. Immortale beneficium. fateor. Sed tamen si tunc avi nostri in servia tute fui ssent retenti, non tam gravem
illam arbitrati fuissent , quippe ad il-
15쪽
lam pro parte jam formati, quam nobis illius sors dura videretur intoleranda; qui in libera Republica nati sumus & educati. Tibi debemus quod libertatem & Rempublicam a Proavo
Tuo acceptam liberis nostris relinquere possimus. Ab Avo Tuo HEN- Rico ejusque fratre M Au Ri Tio habet Respublica majestatem& amplitudinem suam .Res magnas. non infitior. Sed cum fata Parentem Tuum terris tantum ostenderent &Te postumum nobis relinquerent, parum abfuit, quin haec tanta extorquerentur illis, quibus dum Tu adolesceres,Reipublicae administratio incumbebat. Ce te extorta fuissent, nisi Tu in tempore ad Rempublicam accessisses. Si igitur minor virtus non est, tueri par
ta, quam quaerere, Tibi debet Reia publica, quod majestatem & ampli-
16쪽
tudinem ab Avo Tuo ejusque fratre partam tuetur. Quamquam quid dicam tuetur 9 meliuS dixerim, receperit. Quid enim. an tuebatur adhuc pristinam dignitatem, cum a Rege in medio exercitus sui sedente apudTrajectum Inferius pacem peteret supplexὸ Horresco cogitans dierum istorum, quibus legati ultro citroque commeabant trepidationem & tumultus. Non sapienteS a rudibus, non fortes ab ignavis tunc discernebantur: alii fusas per domos ac templa flammas & ruentium tectorum
fragorem sibi jam imaginabantur: alii liberis suis quasi suprema oscula dabant, pro Vita illorum minuS, quam pro pudicitia solliciti: senes se in illum diem vixisse lamentabantur: ubique videbas plorantes matreS dc cum matribus ej ulantes infantes. Nec Va-
17쪽
nam fuisse hanc tantam trepidationem ostendunt in hac vicinia loca, ubi prius fuere nobileS Vici, Suamme damum & Bodegravia, aestivae hujus urbis deliciae. In quibus paullo post caedes stupris, stupra caedibuS, utraque incendiis Sc carnificinis ita sunt mista, ut in tota anteriore historia nihil huic facinori simile reperiatur aut comparandum. Quod si adeo in innoxios hosce dc imbelles colonos saevierint, quid nobis fecissent, qui moenia nostra armis tueri conabamur Accedebat tantae consternationi &plebis furor, palam magistratus aut proditionis accusantis, aut quod male consulendo Rempublicam pessum dedissent. Quam parum tunc abfuimus , aut ab interitu, si ReX cum exercitu victore processisset; aut a ser-Vitute, si pax ista conventa fuisseti
18쪽
Primum quo minus factum fuerit, unius Dei misericordiae debemus, qui vel hanc mentem hostibus dedit, ne vellent ulterius progredi, Vel hanc necessitatem imposuit, ne possent: alte
beneficii est. Nisi enim Tu pacem istam dissuasisses, intelligo quid loquar, aut Omnia me Vehementer fallunt, aut nos hodie nullam Rempublicam haberemus. Pyrrhus cum ingenti praelio superavisset Romanos apud Heracleam de post victoriam in sexto & tricesimo ab urbe lapide castra statuisset, illico per legatum Cineam pacem Romanis obtulit aequis. simis conditionibus, nullum alium victoriae suae fructum petens praeter amicitiam & Tarentinis, quibus contra Romanos auxilio Venerat, secur talem. Cum senatus in pacem incli-
19쪽
naret, Appius Claudius, is, qui incensura reginam viarum straverat, re
intellecta, quamquam senio& caeci. tate confectus reipublicae curam deposuerat, sibi temperare non potuit,
quin die senatus lectica se in curiam portari juberet. Ubi partim castigando ignaviam & verba fortia exagitando , quibus Quirites sui in circulis
uti consueverant; partim repraesentando injurias, quibus identidem eX- ponerentur , si tam patienter ignominias suas ferrent, tantum sapientissimus senex promovit, ut, qui paullo ante nil praeter pacem crepuerant,
nunc praeter bellum nihil spirarent Magna quidem & immortalis laus Appium ejusque posteros ex dissitas a Pyrrhi pace sequuta est: sed multo major ad Te, ex pace , quam dissu sisti, gloria pertinet. Perruperant hoc stes
20쪽
stes claustra hujus Reipublicae: urbes , castella, propugnacula occupaverant amplius octoginta: castra posuerat ipse Ludovicus eodem ferme intervallo ab hac urbe, quo Pyrrhus quondam ab urbe Romana. Et haec omnia facta fuerant, quasi volentibus nobis; aut, si impedire vellemus ita stupentibus, ut, neque quid consilii tam turbulento tempore capiendum esset, Videre; neque manuum nostrarum bracchiorumque ministerio, prout solebamus, uti possemus. In senatu interim diUersae erant Voluntates distractaeque sententiae, aliis: quovis modo, aliiS nullo pacificandum esse tali tempore censentibuS. Hic Tu, ne minor viderere Majoribus Tuis, qui in periculis nostris
nunquam desederunt, advolas: doces unam in armis nunc salutem po-