장음표시 사용
231쪽
borem utcumque improbum viriliter sustinendum nos excitat, illa vero animi abjectio accidit, vel cum post iteratos conatus successum nullum aut spem frustratam percipimus , vel cum resistentias tantas & improvisas viribus nostris majores fore timemus ; seu nostris viribus indubitamus ; metus
itaque qui obices & mala exagerat, pusillanimiatas quae dissidentiam suarum virium auget, hanc lypopsychiam inducunt. . Exemplum abjectionis animi a causa morali nobis exhibet historia ab illustri Nicholis relata, inter bene multas a Berrichio , Pech lino , alii seque traditas. Calista scilicet pulaberrima mulier , clim in adulterio deprehensa suisset, tanti, tamque excelsi animi erat, ut repudii ignominiam
spontanea Vitae derelictipne commutaret ; haec
cum prae dolore & sollicitudine ita febre opprimeretur , ut de morte nemo dubitaret, a nobili marito impetravit promissum ut morienti condonaret ; clim autem spe plena, Medici cura , comvaluisset , non dubitans quin suis gratiis, suaque
pulchritudine & poenitentia commotus maritus exorari sob pateretur , & ipsa domi retineretur , rus abiens maritus ipsi nunciavit se satis egisse, qui, promissa venia, vitam conservaverat de Praeter repudium nunc nihil velle ; ad haec mulier respondit, sibi itaquo moriendum esse pulsu per gradus concidente , iupervenienteque pectoris oppressione intra paucas horas vivere desiit. Nicholis oratio de anima Medica pag. 7.
Qui male intellecta hominis definitione , quod
scilicet sit animal rationale , inferunt animam nihil nisi juxta rectar rationis leges acturam esse, illi mehercule ineptire mihi videntur, quippe nulla visama, protervia, ineptia, qute in animam
232쪽
rationalem non cadat; homines siquidem non coriapore sed anima sunt obstinati , superbi, iracundi ultionis cupidi, iniqui , leves, morosi ; haec vitia non corpori sed animae a Theologis Zc jurisia
peritis imputantur , atqui tamen his pathematis excaecata anima pro bono & malo reali, apparens sumit, errat millenis modiS, allucinatur, & comtra rectae rationis leges peccat quotidie; qui itaque Animi tas derident quod animae errores in regimine vitae tribuant , seipsos ignorare, quid sit anima nescire videntur, & ipsi primi deridendi veniunt. Numquid verbis opus est ut probetur humanae animae fragilitas , morositas , protervia, inconstantia, erior multiplex λ Si vero in rebus ad intellectum pertinentibus erret, quid mirum si in negotiis vitalibus, seu regimine penetralium corporis sensibus abditorum & instinctui tantum
Perviorum a recta via recedat λ M talis profecto D videtur anima, quae hominis corpori praepo-Μ nitur , quae , si penitus saperet, si rejectis ni Μ gis & ineptiis , soli corporis conservationi in-M Vigilaret, venientibus malis occurreret , Ω-M nectutem. diti retardaret, Vitamque quatenus D ab internis causis tolleretur, in millesimum se H te annum produceret; quae si ab ossicio deesset D moderatrix , non millesima hominum parsis unius anni damna & incommoda perferret, ut Μ navis sine rectore procelloso mari jactata interis scopulos. Tali dominae inservit Medicus, quae is si molliter , si timide res suas , & segniter g
Μ rat, Medicis artibus allicienda, excitanda a v que provocanda est. Θ Nicholis.. Ea saepe est naturae infirmitas atque impruden-t1R ut ab externis rebus perturbata corporiS Curam vel remittat vel deserat ; ea ait Galenus
233쪽
libr. 3. de crisbus , clim a morbo superatur , ne pugnare quidem adversus eum aggreditur : siccum in abdomine gangraenam resolvere aut prae-Vertere non potest, subito a febrili motu abstinet,& aeger , nullo dolore lacessitus, torvo tamen atque perturbato Vultu, sollicitam animam, atque inevitabili corporis ruina, perterritam, i dicat , hinc accidit etiam ut pridie mortis fontanellae, antiqua ulcera , quibus natura se a pravisichoribus exonerabat, exsiccentur.
Qui debilitatem motus cordis, soporem , aliaque symptomata funesta semper existimant, nec a remissione spontanea facultatis sentientis oriri Posse putant, attendant ad sequentia. Mulierem horrendis doloribus in abdomine cruciatam cur bam, eo vehementiae devenerunt illi, ut subito
aegra animi deliquium passa sit, & paulo post sui
compos facta omnino a dolore immunis evasit absque ullo medicaminis aut evacuationis spontaneae auxilio, felicem iudicavi hanc syncopem instantaneam , quae tanti doloris finem fecit.. soporem in Variolae , aphtae , rubeolae , milia
ris praeludio pertimescimus, quia malum malo Zdditum putamus, interea nunquam felicius in pustulas prorumpit materia morbifica , quam clim Iaxata per somnum cute, libenter huic veneno
Symplomata terrifica sunt quandoque naturae saluti nostrae prospicientis conamina vel artificia , sic ineuntibus variolis, si somno foras extrudi non possit venenum , per Vim natura illud ejicere tentat , febre adaucta & convulsionibus etiam adscitis, atque postridie summo mane eruptio felix est exspectanda, observante Sydenhamo. In negotio partus , fetus maturus semper prae-
234쪽
sens est uterumque pondere premit, VeFlim qu mimpar seret ea vis ad superandas resistentias i na rura, quassi intelligeret fibras uteri sensim distractas sino ruptura extendi p6sse, identidem conatus ecl1t, iuccessiVe vegetiores , atque cum quod caret alterna requie , durabile non sit, illa identiadem conatus omnino intermittit, ut suas & fetsi defatigat1 Vires reficiat, quod somnus interpolatus exsequitur : siis pendit itaque , ubi id res postulat , omnem in corpore senium, auctoque dein ad 1ummum Impetu, fetum extrudit , peracto opere , res*ctis s*cundinis, anima rursus somnole recondit, ut suis rebus attentius incumbat, stagnant1a dissipet, contusa resarciat. Νicholis p. et QAnima enim, ut ait Hippocrates, etiam dlim com
Pus quiescit, vigilat, & habitaculo suo prospiciens cuncta vitae obit munia.
α Nuper P antea pluries observavi in febribus
malignis statim a morte abdomen portentose inimme1cere antequam novae putredini flatus rares,
cienti 1d adscribi posset, cum frigus mortiferum hanc putred1nem subito nedum intendat, potius Cohibeat ergo cum nulla alia hujusce subitae intumescentiae sit rat1o quam quod anima non am-P- adversus materiei putrestentis eXPansilitatem, iure infertur quod, durante Vita, , , tonum partium, ut1phincterum, aliorumque musculorum Vim comtractionemque sustinet, qua cessante, intumescit abdomen , feces h recto elabluitur, mucus s et pumosiis e bronchus eXundat. i mno itaque ut ut anima otiosa videatur, vitalibus incumbit , ut respirat1onis motibus , quin etiam im 'Prςssionum. externarum satagat, sic sani somno
235쪽
oppressi sentiunt obscure muscas faciei incumbentes , easque manu abigunt, incommodum situm Percipiunt, & commodiori mutant. quin eVigilent ; sed si interiora corporis gravissime & pexiculosissime laedantur; tunc ea iis solummodo intenta , eXternas impressiones non curat, nec pe
cipere videtur ; hinc sop0r apparens. . Verum quidem est quod dormientes etiam gravibus morbis oppressi , licet quandoque somnientd' illis quae cum statu suo assinia sunt, utpluriamum a suo morbo longe aliena , mente reVolvunt
unde quis facile concluderet animam regimini vitali non incumbere ; sed advertant, quaeso, animmam consueta munia obire, licet se obire non percipiat, & de aliis cogitet, aliaque negotia tractet; quoties enim accidit cuique , est dum consuetas ad Deum fundit preces , & labiis pronum ciat, tamen de d1versissimis rebus meditetur , dc se preces fundere non advertat λ Ergo nil mirum , si dum somnio destinetur imaginatio , natura , Prariltera est animae facultas, operi non animadverso anciImbat; quippe ut multa agimus quae Visu, Buditu, memoria non novimus, ut nictare, de-g utire , in somno ambulare ita facultas motrix 1Πdependenter a pluribus animae aliis facultatibus
Aliae sunt intermissiones motuum quae coacta 1unt , aliae vero quae spontanea ; intermittit motum & sensum an1ma coacta , cum OrgRnum. quo utitur, Vitiose se habet; sic obstructo, re-1eGO , compresso nervo optico , Coacta est coeci tas , nervis linguae resolutis, coacta est mutitas :verum aliquando spontanea est visus & tactus i termissio , ut apud illum Sacerdotem Hypnonensem, qui, teste Divo Augustino , omnes
236쪽
236 GENERA ET SPECIE smos sensus pro lubitu suspendebat, & Chillareo
Tomns cheird, qui, teste Cheynaeo, Omnem sensum & vitalem motum in se pro lubitu supprimebat: plura vide in historia cataleps eos. . Mirum est quod narrant de anaphrodisia magica , sed quotidiana observatione firmatum ; ita inepta esst anima eorum qui hisce vanis maleficorum praestigiis fidem adhibent , ut ex eo quod ob praejudicium, metum , pudorem prima Vice debitum reddere nequiverint, dein id sibi minime licere & impossibile reputent, atque eo maleficiati, frigidi . & reapse veneri inepti fiant. Vidi hominem qui prae singulari morositate ,
aliunde vegetus & sanus , per mensem nullum ci tam deglutire voluit, nec hujuS anoreYiae unquam ullam rationem protulit; pridie mortis mihi
obsequiosus jusculum facile deglutivit; ast paulo post cum me recessisse putabat , sedens in lecto illud ad sex pedum distantiam ridens , & uno filo
evomuit, placideque sequenti die expiraVit; quare Vero id ageret, & interrogatis nullis unquam resoponderet, nunquam de vinare potui; cerebrum vero firmissimum , dc veluti exsiccum , aperto ca piis deprehendi. Cum itaque facultas motriet animae sit primum. Virium omnium hominis principium movens, illius adynamia , exhaustio , infirmitaS , naturae aue motibus feriatio . pigritia , stupor, non raro in mombis hujus classis , incusanda sunt.. Deinceps suidi nervet defectus , exhaustio
1neptitudo inter principia morborum potes accenseri; unde debilitas senilis , convalescentum longis, vel acutis morbis potissimum evacuato-T1ZS exhaustorum , longo jejunio , angina, Vomituananitorum a unde etiam debilitas eorum qui me-
237쪽
phyticos halitus hausere , & qui subito , velut iubmine tacti, viribus destituuntur , ut patet ex histo-rili Asphixiae. Alterum debilitatis princ1pium est nervorum immeabilitas, cerebri,medullae spinalis obstructio , compressiove, ut intelligitur ex historiis apople-Xiae , paraplexiae a casu , lapsu , luxatione ortae ;demlim in ipso musculo movendo vitium haerere potest , si obstructus , rigidus , fluido nerveo ,
vel cruori impervius sit. Si tamen impotentia movendi non sit praecipuum symptoma aegritudinis , tunc morbus ad alteram classem est referendus. Sic in febribus
acutis tum continuis, tum remittentibus , maxime
Vero in typho & synocho, in hemitritaeis, &tritaeophiis, delirio, somnolentia stipatis, necnon in phlegmasis versus morbi finem , summa est debilitas. Es: etiam impotentia movendi symptomatica . ut aiunt, in morbis dolorificis , Dacturis , luxationibus , sed ea a dolore ipso dependet; quippe
natura es libertas abstinent a motu , quoties motivum ad agendum debilius est, quam detrimem
Auxilia in debilitate requisita sunt Vel mor ria, vel physica , vel mechanica. . Moralia sunt quae agunt in animam , ejusque
vitiosim statum mutant; animam esse omnino mutationis expertem docent Cartesiani ; eam vero in continuo status sui mutandi conatu versari docent Wolfiani, quibus experientia adst; putatur ,31eet ignoremus , aut imaginari nequeamus unde pendeat diversitas status inter animam moerore 'Pudore , poenitentia, desiderio prostratam, laeti ista excitatam: scimus apprime non omnes ejus
238쪽
diversos status a machinae praevio statu determinas qui Materialistarum error esst; sed partim semet ipsam inurare . partim corporearum mutationum Occasione, diversimode assici, sunt verba & vota cos quibus lenire dolores animae vel, eam exhilaarare, spem ejus erigere , vires addere , stuporem
excutere possi int amici, Philosophi : non inanis est mos jubere ut bono animo sint illi, quibus amoerore impendet syncope ; pauper in lectulo suo 'ger, derelictus, omni solatio destitutus , saepisata animo despondet, ut nec cibos appetat, nece loco ad victum sibi parandum de vitam sustiis yendam se movere queat, pulsus deficiat , mors impendeat; ast si quaevis externa impressio , si
sonus , tactus eum moneant, praesto adesse manum
auxiliatricem amicum qui eius misereat , illic bsensuS, motus , pulsus redeunt. Sic ad nomen I hysbes oculos jam morte gravatos PyramuS erexit ; sic adolescens, cujus historiam narrat TubPius, omni sensit, motuque destitutus , jacebat morti proximus , & moerore repulsae fere exani malus ; sed ad vocem Amasiae h qua repulsam pasisus erat, subito revivixit. Sic non dudum mulier , cujus maritus aere alieno obrutus effugerat , cum sola domi . apparitores residuam suppellectiblem, Magistratus alictoritate , correpturOS cerneret, concidit velut exanimis ; recesserunt appari tores , accersitus Chirurgus frustra cardiacis eam serVare conatur , phlebotomiam non admittebat pulsus depressus Vix conspicuus , nec ullum potum dentes invicem appressi; Digebat misera , cum accersitus accurro ; ea vocem meam cognoLCIt, aureum offero , & statim , spe reddita, Vita-
Ea sunt itaque auxilia moralia, quorum actioq
239쪽
nem ex motus legibus explicare velle superfluum est , forte impossibile , nisi animam cum omnibus antiquis dicas esse principium quo vivimus, semtimus, & loco movemur, penes quod est vitae& vitalium motuum regimen. Auxilia mechanica sunt ea quae frictionibus percussionibus , gestatione suorem & motum sedgrum fluidoque nerveo conciliant , & sic vires restituunt, & anaisthesiam ab horum fluidorumqu1ete dependentem tollunt, in quo sensu quam doque phlebQtomia quatenus resistentiam cordi oppositam tollit , est reponenda ; succussiones
et1am corporis vulgo adhibentur. Auxilia vero physica sent ea medicamina , Quae pr1ncipium debilitatis tollunt, analeptica inanitio, cardiaca, cephalica in sanguinis tarditate . 101ssitudine , organorum monia, stomachica omnia agunt, ut auxilia physica simul, & ut moratia Vel ut mechanaca , qui omnes agendi modi ex lingulorum morborum curatione patebunt
Duplex est percipiendi modus, alter per inst ractum, altor per inrauectum; instinctu bdiu
240쪽
a o GENERA ET SPECIE shominique communis comprehendit sensiim tiphantasiam , illius actio fonsatio dicitur ; istius
Sensatio supponit ex parte materialis motum impressum fibris nerveis organorum qui interventu huidi nervet, seu vaporis electrici nerVos per vadentis illico ad alfheterium , seu fensorium transferatur : eX parte Vero formatis supponit animam fortiori ideω, aut cupiditate non detentam , &quo magis est ab alienis cogitationibus immunis , caeteris paribus , eo vividior sensatio. Imaginatio supponit vel actualem sensationem , seu impressionem forinsecus 'ccedentem ad sensorium commune , ubi fibrae medullares cerebri inmotum aguntur; en novae ideae a sensatione di-Versae , & phantasmata inde in anima exsurgunt occasione sensationum externarum; vel absque
externis impressionibus , ut in somno , delirioquς ab arteriarum pulsu , capitis ictu , seri illapsu moventur fibrae medullares emporii. Demum penes nos esst jure libertatis , absque ulla praevia corpo ris mutatione, quasdam ideas mente refricare &imaginari actualia, praeterita, vel futura; indie imaginatio anamnesis & prognosis, quae ultima in brutissimilium e Mentuum exspectatio dicitur. Non omnis itaque imaginatio est passua ; datur etiam activa , quae a libertate dependet, uti Scanamnesis , seu reminiscentia , vel memoria ; pendet scilicet a nobis , clim bene valemus , pro lubitu Romam , Londinum , Caesarem, Alexa drum imaginari, c. Inteliactum quod attinet, is est facultas ideas distinctas , universales , abstractas formandi, quae facultas supponit ideas a sensu & phantasia prius Rcquisitas : ex his sequitur ad dysaisthesiam attinere imminutiones
