Nosologia methodica sistens morborum classes, genera et species, Juxtà Sydenhami mentem et Botanicorum ordinem. Tomi secundi pars secunda

발행: 1763년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

MORBORUM, CLASSIS V. ara

Perspirabile quod e pulmonibus quotidie exhalat , ad uncias circiter viginti duas assurgit, experimento Halesii; hoc ergo suppre , infarciuntur

Vaia excretoria , secretoria pulmonum, tumet textus cellularis , imminuitur viarum aerearum c

pacitas ; inde vero respirandi difficultas , angustia ,

dolor.

Cura est potissimum opus naturae , quae debito caloris gradu per longum tempus continuato fo-Vet , coquit, dc demum resolvit hanc pituitam

qua membrana interna Viarum aerearum turgescit; huic Medicus ferens suppetias , praescribit victum parcissimum ex jusculis , panatellis , ossis, Cremoribus, potum calidum diaphoreticum ex infuso capillorum Veneris , florum papaveris rhaea-dos , decocto furfuris cum melle, vel saccharo , vel syrupo capillorum Veneris. Si tussis acris , sicca , dolor vividus, pyrexia 'pervigilium , aetas florida sint , phlebotomia utilis est, potus magis emolliens imperandus ex decocto radicum althaeae, infuso florum malvae , violarum , julapia sint ex syrupis de althaea, de violis, & ad somnum conciliandum vespere ex syrupode nymphaea, papavere albo , aqua liliorum. Si tussis facilior, dolor gravans , Pyrexia nulla , sputa viscida , sensibilitas pulmonis minor sensus Digoris &c. ptisanae sint diaphoreticae ex flor1bus papaveris rhaeados, foliis scabiosae, radice scorgonerae , addantur detersiva ut ficus mel, syrupus de hyssopo , tussilagine, pede cati 'erysimo , potentur calide infusa horum florum 'salv1ae; jusculis incoquantur cMPM , Porra ; noctu grana pauca theriacae assumantur. 'Interea frigus , aura ex rimis illapsa, loquela '

212쪽

a11 GENERA ET SP E C I ES ,

cantus, vespertinus potissimum ros , fugiantur; morbi omnes catarrhales Vespere intenduntur;

proindeque aeris humiditas lucido igne dissipetur, caput & pectus paulo Curatius tegantur; perspiratio potissimum capitis cauta pectinatione , laneis aegminibus, pectoris calor similibus indusiis, s veantur ; quae diim calida sunt & sicca humidita tem combibunt, perspisat ni proinde favent; abiu genda vero Vestimenta & indusia quae frigori &humiditati auferendis non conducunt, ut pellicea.

. Hippo crat. IV. a. de mortis.

Genus est anhelationis seu dissicultatis respirandi, quae crescit pro igradu inclinationis trunci, cum faciei pallore , manuum & pedum phlegm 1ia , subita in somno suffocatione , alterutrius brachii stupore , & aegritudine chronica non imiermittenti. Cum dyspnoea ab hydropneumonia facile comfunditur , nec distingui solet nisi per eventum im mimi in hydrothorace , quandoque faustum in hydropneumonia seu cedemate pulmonis. Siaamen aquarum fluctuatio percipiatur , commoto aegri humeris prehensi pectore hydrothorax ce tius cognoscitur. Signa ex Hippocrate sunt febris, tussis, res- Pixatio frequens , pedum tumor, unguium Co tractio, symptomata empyematis , cum majori diuturnitate , minorique intensitate, sonus quasi

213쪽

ebullientis fluidi in pectore, dein diarrhoea qua aeger aliquandiu sublevatur, sed dein in pejus , ruit; ascites , hydrocele, faciei cedema subsequuntur.

. Empyema distinguitur 1 praegressis signis periapneumoniae vel pleuritidis suppuratae. 'In utroque assectu latus dextrum aqua turgeat , aeger cogitur decumbere inclinando versus latus oppositum 1 si utrumque assiciatur , in ne trum latus inclinare potes, quin tussi & dyspnoea majori, imb si paulo celerius inclinet, co dis palpitatione , tremore corripiatur tussis ut- plurimlim sicca est , febricula anomala ; Clim Omnia symptomata hydrothoracis absque effusione seri in thorace quandoque observata sint, malo in ejus morbi definitione reponitur haec effusio , cum enim ipsa effusio seri est reapse hujus morbi Principium morbi ficum , male in definitione hujus reponitur, cum nulla nota innotescat, & si quκ innotescat, ea nota im definiti e reponenda es .

IS erat praVus, mos Veterum causam in morbi

definitione reponere , sic satis ridicule definiebatur syphilis per intemperiem occultam hepati inhaerentem, illiusque, sanguinem , bac spiritus nativa quadam antipathia inficientem & c. ut aiebat

Adolescens immodicis deditus exercitiis tandem in thorace velut: insationem quamdam persensit , ut tumescere pulmonem sinistrum , & cor extrae locum protrudi ipsi Videretur cum maximiui

pulsatione. Deinde quasi vasis ruptionem & sericulus dam stillicidium in pecto a Q percepit, quod . ati

o iij

214쪽

li4 GENERA ET SPECIE s

astantibus audiri potuit, attonitus statim rei novi tate , interea, quia aliunde quoau Vires, som num , famem bene se habebat , securus vixit

postmodum a quovis corporis motu fluctuationem in corpore persensit; crescente morbo illustr. Villiinis& Lomerus paracenthesim pectoris suaserunt, interventu cauterii inter sextam septimam costam applicati, postridie foramini facto canalis inditus est , ex quo statim unciae sex liquoris crassi , albidi, chilosi extractae sunt , postridie tantumdem , & sic per longum tempus , relicta

Cannula, aeger identiclem fluere sinebat humorem deinde serosum, interea Vegetus vultu & viribus valens ambulabat, equitabat adolescens , decocto

vulnerario utenS.

Numne verosimiliter ruptum est quoddam Vaschiliferum ex ramis canalis thoracici λχ. 'drotho A ab omento Rhodii obfem. et .

In hoc morbo sunt hydrothoracis Vulgaris symptomata , nulla vero elisio in pectoris cavo, sed omentum mole sua , & convolutione di Phragma premens & dyspnoeam inducens , quae

pro hydrothorace vero imponit. 3. drothorax pulgaris ; Carol. Pison. de mose his a colluvie ferosa , bdrops thoracis pag. a s.

Vel succedit morbis acutis ut pleurisidi , peria Pneumoniaeve, de qui varietate infra. Vel obstructionibus pulmonis, hepatis supervenit, vel ab asthmate , dyspnoeave procedit, Verbo a causis morbi chronici, & ista varietas non ita cito aegrum jugulat. Plures observavit Piso , qui per annum unum aut alterum hoc laborabant , & dubium erat inter Medicos , num I

215쪽

MORBORUM, CLASSIS V.

horarent ephialte, quippe solemne est in hydrothorace circa horam unam aut alteram ab

ineunte somno subito expergefieri, & aeris captandi gratia fenestram aperire , quae dissicultas respirandi mane remittit , & Vespere revertitur; ita ut in noctes suspiriosi, anhelosi , animam age re videantur ; aegri inplurimum praecedente morbo m1nime possunt in lecto decumbere, sest in cathedra sedent & dormiunt capite paululam ad antica inclinato , pedibus indematosis , o sitibundi Cavendum est a fortibus catharticis ne sus centur; praemissis levibus hydragogus, diuretica, adhibenda sunt, qualia sub forma jusculorum embalneo mariae paratorum adhiberi solent, potissimum cum facultas aegri est fracta a morbis praegressis, in quo etiam casu Vix potest suaderi sectio pectoris , cum viscera sint prius labefactata ,

nec principio mali obviam ire possibile fit

Ubi vires integrae , morbus recenS , color segr1 bonus, nullae labes vetus in visceribus, lateris .

sectio faustos successus sortiri potes , & laudatur 'a multis , prosunt etiam cruiteria tibiis inusta

vel leves, & cutaneae scarificationes ex suasum Hecquetii, sed curativum processum fuse deline tum videssis in curationibus ili. D. LaZerme. Riverius hydrothorum aliquot sanavit tum usa :calomeΙana , tum decocto sudorifico Badivus decocto plantarum aperientium , SCoxymelite scillitico inveteratum hydrothoracem, abstulit.. Paracenthesim ope acus tricuspidis mature instituendam suadent eximii Auctores , modo nulla flabes praevia & insanabilis visceribus insideat, inter quos illustrissim, Senacus , Bourdelinus ,.

216쪽

eratione eventus observarunt.

Signa hydrothoracis juxta eruditum D. Boiiiset sunt primaria, dissicultas respirandi, dissicultas in hoc vel illo situ jacendi , tussis sicca vel humitida , pondus supra diaphragma, pulsus depressus ,

urinae paucitas , & oedema vel palpebrarum inferiorum Vel extremorum : signa secundaria tantanoreXia, Vigiliae, anxietateS, sync es , Vox debilis, orthopnoea, urinae lateritiae, tumor hypochondrii, cingulum dolens in imo pectore ,

sputa cruenta &c. 'Hoth orax acutis succedens D. Varnier. D. M. M. diam Med. Octobr. 1757. Raga. 61.

Crandalius Nos comit Velencianarum Medicus plures pleuriticos inter 6. & 11. morbi destinctos dissecuit , inque omnibus hydrothoracem , Re Pleurae cum pulmone adhaerentias invenit. Ejus act. de morbis pectoris , PariS- 17y9. Duo fratres circiter novennes synocho levi Cum parva pectoris oppressione & tussicula, misso his vel ter sanguine obiere. Pectus sero limpido plenum repertum est , pulmonibus sanis. Ego vero in infantibus Nos co- mii generalis multoties minime praevisum hydro thoracem, inveni, licet cadavera fere calentia CXenterassem, unde apud eos rarissime phlebo

tomia utor.

Signa imminentis hydrothoracis ista proponit D. Varnier. Si pleuriticis , peripneumonicis, catarinosis , febris valde remittat, nec .fudorifica adhibeantur , aut quod pejus, phlebotomixaterentur, si sanguis in patella non es sebaceus, ed multo sero circumdatus , si lingua humida,

217쪽

MORBORUM, CLASSIS V. et II

calor exiguus , tussis parva , sicca , inutilis , oppressio etiam parva , quae tamen in quOViS pe toris motu crescit , continua , sensus flumis aquae pulmonem prementis &c. in his casibus timendus hydrothorax, adhibenda sudorifica somniferis juncta. In hac specie cum vires non sunt fractae , no Cest ulcus , shirrus , vel suppuratio in visceribus , cathartica hydragoga possunt adhiberi, ut succusiridis , syrupus de rhamno, item Optime conVeniunt diuretica , ut succus copiosus cherophylli juxta methodum Geofirmi, decoctum fructuum paliuri , vel semina ad drachmam unam degluti ta , juscula aperientia cum millepedibus , acetum scilliticum ad drachmam pluries repetitum, Vel

ejus radicis pauca grana, ut duo Vel tria. F. drothorax bdati sus Carol. Pison. b-datides pulmonis pag. 216. obfem. J3. Laelii a Fonte consuit. 8.Ιn adolescente anhelatione sublimi a multis annis laborante cum febre, dein repente sus cato, inventus est hydrothorax in uno tantum latere , & pulmo eiusdem lateris refertus erat vesicis humore pellucido Viscoso plenus. Ideo aeger in hydrothorace truncum erigere cogitur ad facile respirandum , quia in hac posi tura , aqua proprio pondere deprimit magis dia-phragma, quam in alio quocumque situ , adeoque cavitatem pectoris tantumdem ampliat ;econtra 1n situ horiZontali pondus aquae sustianetur h costis & in longum spatium diffusis aquae

minor1 ex altitudine ponderant in diaphragmatis ambitum , non Vero in centrum, adeoque in

eam partem , quae minus deprimi potest, ergo

218쪽

capacitas thoracis non ampliatur, & aquae

pulmonem gravitant, unde oppressi O jam veros hydati des amplae, molles , flaccidae lint, &in thorace pendulae, eae debent pari lege gravitaroe

ac si fluidum constituerent, proindeque thydro thoracis phaenomena exhibere. 6. othorax media Iani Riverit cent. I. obf. 6o Columbi analom. Lb. 2. cap. 3- D. Bouillet dij fert. i X.

Morbus est qui conjuncta habet symptomata asethmatis , peripneumoniae & palpitationis. Vidua , cujus historiam refert Riverius , intra mensem hoc morbo obiit ; initio patiebatur paroxismum astimatico similem , tussi magna difficultate respirandi, sed cum febre sputo cruento , faciei r bore , quae phlebotomia sedabantur, accessit pondus grave in medio pectoris, ardor internus, pungitivus in diversis thoracis locis ; intra quatuor dies quatuor phlebotomiae cum levaminae Celebrantur , vespere febris .creicit , ast in regione cordis violenta percussio instar mallei , seu palpitatio vehemens, pulsus depressus; medicamina anti sterica praescribuntur catamenta copiosa accedentia sublevant, levis alvi fluxus, vomitioque spontanea accedunt, ju Vant; aegrae vigesimo die convalescere videtur , vigesimo nono subito moritur ; aperto cadavere , mediastinum fuit plenum sero sanguineo, pulmoque

purulentus , ovaria nigra : Ranchinus optime

judicavit initio hujus aegritudinis adfuisse pleur, iidem mediastini. Ηydrothoracem mediastini ab hydrothorace Pexicardii distinguere difficillimum est , in perbcardino tamen , si fides Vieussenis , aeger sed S

219쪽

MORBORUM, CLASSIS V. M'

caput ad anteriora inclinat, & ratio est quia in hoc situ diaphragma horigontale evadit, adeoque pressio 1uperincumbentis pericardii sero tumgidi est ipsi perpendicularis , proindeque ad illud

deprimendum & thoracis cavum ampliandum es cacior, unde levatur dissicultas respirandi. 7. drothorax pleura Frid. Homanni e. ι .de biope ; Bergeron differt. de bdrope ριctoras. Est morbus quem censent pendere a collecto sero inter laminas pleurae & costas, vel di phragma ; sed qui nullis signis certis ante cadaveris sectionem se prodit. In adolescente sanguineo , minime abstemio dolor fixus in latere sinistro pectoris, dissicultas 'spirandi, cum tussi , quae in dies crescebant ita ut asthmatici instar fenestras aperire cogeretur , accessit Cedematia pedis , crurisque sinistricum hydrocele, pulsus debilis , inaequalis, tuosis cruenta , cita mors. Secto cadavere septem

circiter seri librae in latere sinistro pectoris , quas rupta vesica saccisormis parti posticae adhaerens

Cont1nuerat; haec Homannus.

Dolores punctorii in latere dextro pectoris cum tussi siccet notabili, febre hectica , & macie successiva, post triduum dissicultas respirandi crescens a decubitu in latus sinistrum , nullum Pondus 1n diaphragmate, levis tumor dextri lat Tas , & dolor a pressione inter sextam & septi, Crescente admodum anhelationere deb1litate , tricuspide acu in partem dole tem adacta , quatuor seri librae eductae sunt; un-cle stillante cont1nuo sero sublevatus plures me

ses supervixit, haec D. Bergeron, qui sectione Cadareris pleuram a costis in tota lateris dextri 1ongitudine sejunctam invenit.

220쪽

8. Hydrothorax pericardii, Hydropsu du peria earde. 'drocardia Hildani /9.. Hydrops peria eardii Zacuti Lusitani centur. 5. obf. 19. Vieuia sens Traiia δε coetit. Illustrissimi Senac de eo de gom. Σ. pag. 361. D. Bouillet dissere. 1 38.

signa hydrothoracis simplicis. I9. Eadem principia praegressa, quae in hydrothorace pectoris , pallor , palpebrae infimae ,

manuumque tumor Cedematosus , urina pauca,

1 meritia, sitis,. tussis sicca Pulsus juxta ill . Archiatrum duriusculus parvus , inaequalis , intermittens. 3'. palpitatio cordis cum sensu ponderis , doloris , ustionisve. 4'. Syncopes seequentes maxime execto capite. q. Oppressio pectoris cum decubitu tamen horizontali usquequo in thorace facta fuerit emisio. 6'. Motus pectoris tremulus vel undulatorius inter . costam tertiam & quintam conspicuus pulsationi cordis respondenS. Accedit difficultas degli1tiendi, tussis , Cedema inferiorum artuum crescit, striae sanguinis expectorantur, summa debilitas , necessitas pulvia narium ad erigendum caput, decubitus supinus ,

Si X1etas , orthopnoea , mors sub finem autem aquae in pectoris cavum eXundam.

Hydrothorax alius est acutus , seu qui intra

mensem aegrum trucidat, alius Vero Chronicus,

in quo mitiora sunt symptomata , & juxta ob

serVata non pauca aeger sedens caput ad anteriora inclinare cogitur. Vidi hydro eardiam in adolescente praegnante ortum a rheumate pertinacissimo neglecto, ro

SEARCH

MENU NAVIGATION