Nosologia methodica sistens morborum classes, genera et species, Juxtà Sydenhami mentem et Botanicorum ordinem. Tomi secundi pars secunda

발행: 1763년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Pames. Cognoscitur subitanea vinum omnium Vit lium, animalium que imminutione, pulsu scilicet, respiratione , omni musculorum motu , necnon sensu quovis, de calore admodum imminutis, ita ut aeger per aliquod tempus sui conscius non sit ,&x ita ecclypsim patiatur

Differt a lespot mia quod affectus primo in praecordiis sentiatur , teipothymia vero a capite incipiat. A cardialgil quod nullo stomachi dolore stipstur, nisi ipsi cardialgiae se adjuneat : in dyncope

sensus omnis sere aut penitus ovanescit, & aeger resurgens non meminit se per hoc tempus extitisse, aut dicit se astantes quasi in somno pere pisse , trans nebulam vidisse, & sonos quasi d bilissimos audivisse ; quae omnia in cardialgil sina-plici non obse Antur. Inasphyxia aegri tamdiu frigidi, sine ullo signo vitae remanent, ut pro mortuis saepe habeantur ;ast syncoptici sudore, pulsu obscuro , aliquali imteriorum calore, leni saltem respiratione ab aD phyctis distinguuntur, & intra minutum unum aut alterum ad se redeunt. Omnes morbi terminari possunt debilitate lethali, quae cum successive accidat, non dicitudisyncope , sed asphyria finalis , si sit eum frigore,

392쪽

as et GENERA ET SPECIE s

pallore , sine steriore. Apulexia snalis , si eum pertore , & somno; ora4opnapa Inalis, si cum extore , sine somno.

Hi quippe junt diversi modi , quibus Vita terminatur , de quibus mirum est nullum Auctorem expre1se disseruisse. Nemo tamen dixerit morbos te uiales non differre , nisi gradu , a syncope. Quorsum itaque plures contendunt teipothymiam, syncopem & a1phyxiam esse morbos ejusdem generis, A non nisi secundum majus & minus, disia Crepare, quae confusio si admittatur pari jure ad singula cujusque esasiis genera posset extendi, ut pd pleuritidem , peripneumoniam, paraphrenesim, phrenitidem , hepatitidem , &e. Principium syncopes proximum videtur ego motus cordis systallicus , adeo debilis , ut nullos suitu stipetur. Duplex etenim est motus cordis ;

illis 6 Iticus, seu systoles & diastoles , quo

axis cordis loco non mutatur, nee ullus pulsus in arteria producitur ; alter est subfultorius , seuesternus cordis accessus ad costas, & recessus ver Sys mediastinum , quo tanquam mallei percussu pulsiis cordis & arteriarum sensibilis evadit, adeo , que in cerebro pulsantibus arteriolis excitantur ideae ad vigiliam necessariae , in toto corpore cru lor generatur , atque vis electriea fastinetur. In syncope prior motus permanet, unde Vitae pabulum ; ast posterior deficit, unde sensuum , purufus , caloris feriatio , & asthenia artuum, aeger subito proprio pondere , laxatis omnibus artubus , deorsum labitur, pallet, friget, pulsus & respia

ratio evanescunt, aut maxime minuuntur. I. ncope ab inanitione Senneri.

Est illa quae subitb in morbis evacuatoriiS Ca

393쪽

haustis subito superven1t, & a debilitate habituali

diversissima est ; natura quae vires suas insumit, in cordis motu perennando , a conatibus suis subito cessat, cum debilitatis extremae conscia est, aut nova confuSe persentit Obstacula, magnam itaque partem virium quae in subsultu cordis producendo requiritur , ea supprimit, ut motum tantummodo systallicum diutius protrahat, qui sectis multo citius sumaminaretur. Patet ex Halesii Experimentis haema laticis fid-quentiam pulsus & respirgtionum crescere in

summa debilitate quam haemorrhagiae citant , pari passii quo pulsuum & respirationum amplitudo decrescit; eo fine, ait Halesus , ut vis quae ratione amplitudinis deficit, frequentia

seu velocitate motus resarciatur, & lethum procrastinetur. Idem observat vires cordis superstites non esso residuo in vasis sanguini proportionales , nam in tubo verticaliter carotidi aptato , cruor quando que altius ascendebat, cum plus sanguinis essi xisset. Habet ergo natura imperium in cor , non Vero mechanice movetur iuxta vires sanguinis ad

illud aecedentis , sed a fluido nerveo quod vitale principium pro diversis motivis in id immittit.

Cum jugulantur sues. multo prius effuso cruore , cum vires exhaustae videntur , Validos non raro illos conatus edunt, quo vires cordis fatiscentes exsuscitantur , 3c ad ipsum sanguis ex artubus ex pressus mittitur.

Clim e quadraginta libris sanguinis quas equa primi experimenti habebat, effinissent triginta, sudor frigidus toto corpore permanare cepit, laxatis fibris cutis , quae durante vita ipsam constringunt , hineque apertis vasculorum sudoriferorum

394쪽

394 GENERA ET SPECIE s

osculis, eodem mechanismo ac mortuis alvus pilis effunditur. Ad vires in inanitione refocillandas juscula commmmata, gelatinae aromatis conditae, OVi Vitella , vino & cinnamomi pulvere commixta , Vinum merum , liquores spirituosi, fumus nucis myricticadi accensae, naribus exceptus , sunt praesentis. sma auxilia. Quae a paracenthesi oritur , praecavetur Vin tura abdominis. 'Σ. S cope a dolore Ionstoni , Iria med. II. Senac. pag. 553.

. Ea est quae atrocibus doloribus potissimum coli.

cis supervenit. Curabam puellam quae per diem &vltra dolores Colicos ita atroces patiebatur , ut pulsus phlebo tomiam non admitteret, & ut laudani dosis maxima morbum non sedaret; adhibui pillularum de Cynoslosso grana duodecim , quippe non raro accidit, ut diversa narcotica aliis melius succedant, licet non majori dosi adhibita ; sed frustra , tandem subito accedit syncope, & non solum doloris accessus illico evanescit, vertim sibi restia tuta aegra deinceps omnino ab hoc dolore vixit immunis , non secus ac optima crisi solutus suis, set, nonne ea colica a siuidi nerυei appulsu vali'

diori & quasi ab spasmo pendebat λ anne , ut Putat Sanctorius , in syncope copiosa fit perspirytio quae materiem morbificam eliminat 3. S cope febricis Ill. Senac. de Corde , lib.

Ea est quae morbis acutis febrilibus, vel infla matoriis tum initio tum in vigore accidit. Initio pleuritidis syncope superveniens lethalem PQ morbum praenunciat, qui ob humorum cx

395쪽

MORBORUM, CL Assis V L 3 1

dorum copiam febricitantes in syncopem incidunt, s ventriculus vel hepar in his inflammatum fuerit, desperata salus est. Galen. Methodo med. c. 3. ncope quae in aestu tritaeophiae aut alterius febris ardentis accidit, est periculi multo minoistis, & phlebotomia ac refrigerantibus praeveribitur. Vade Asphyxiam febricosam.

Sunt qui a metu phlebotomiae , a sanguinis yspectu animo linquuntur , quod qui mechanice M

sine imperio animae in cor explicare contendunt, absurda proferre mihi Videntur. Illa syncope praevertitur situ horizontali, aqua in ore detenta, i terpolatione phlebotomiae, digito venae appresso , aUeruone oculorum d patera , &e. Parcius &r rilis est mittendus sanguis apud eos meticulosos ,

maxime si febris vel pyrexia desint. Si in amphimerinis aut hae mitritaeis jam protra tis a phlebotomia aliunde indicata , superveniat teipothymia cum pulsu statim exiliori , intermittente , Dequentissimo aut syncope , signum est

morbum a materia putri , Verminosa, vel mali moris foveri, monente Barb racio , & confirmante eYperientia ; licet itaque in hoc casse delirium , paroxis mi vigor , pulsus robur phleboto miam suadeant, ab ea abstinendum est. Syncope a phlebotomia largiori ob laxatam ligaturam apud robustos non est ita periculosa , ac quae pendet a principio interno ; ast apud debiles, ut phthisicos, scorbuticos , cachecticos intra paucas horas ad mortem ducit, pulsia exili, molli , frequenti, intermittenti. . Uncope plethorica Riolani; Anthropologia Ill.

Ea est qux a nimia sanguinis copia excitatur

396쪽

s 6 GENERA ET SPECIE s '

eorde velut obruto , cujus signum est pulsus suo. cessive varius, nunc ObscuruS , depressus , nunc plenus & elatus , nunc frequens , intermittens , nunc rarus & regularis , si cum facie rubra subli Vida ante syncopen; siguum certius est, si h phlebotomia parva , iterata, sensim pulsus plenior velocior, fortior evadat, & aeger sublevetur ;judicatur ulterius ex Voracitate praegressa , suppressis evacuationibus , si plethora sit commota , ea species coincidit cum febrili. 6. SFncope bserica It L Senac. lib. q. cap. 12. p. 5 . bnc. epil*tica Hel montii, de Asthmate. Ea est quam hystericae , hypochondriacique patiuntur , a levi animi affectu, ab odore suavimoschi , ambrae , rosae , ab iteratis catharticis, ab imaginatione laesa, &c. cum fusacibus spas-mis , doloribus diversarum partium, aliisque het melytis symptomatis , multum terroris aegrae incutientibuS. Curatur antihystericis foetidis , castoreo , fumo Pennarum, corii, spiritu salis armoniaci naribus

Epilepticam & extaticam syncopem admittit Ill. Archiater. In paroxysmo epilepsiae sensus quidem feriantur , ut in syncope, & maxilla est rigida ; verum pulsas plenus , vehemenS est, corior faciei cruentus, lividus , &c.

T. Syncope a cardioricho.

Cardionchi nomine intelligo cordis anevrismaticam dilatationem , thm in ventriculis , t i in

Ruriculis , tum in aortae initio ; a Graeco onchos , tumor, & cardia , cor. Concurrunt pectoris Op- Pressio, pondus in regione cordis , animi deliquia , palpitationes vehementiores , quandoquo Pulsus inaequalis , parvus, alias Vero Plenua a

397쪽

vehemens , palpitans. Vide Ill. Senac. de corde ,

Ea est quam concretiones polyposte cord s e citant. Suspicamur ex sensu ponderis & oppressio nis in regione cordiS, unde anxietates cordis, palpitatione habituali, quae in tremorem cordis& in succussus frequentes degenerat. Pulsus inaequalitate Mariabili , quae signum est optimum. 9. bncope ab antipathia iit. Senac. ibi p. 5 Ea est quam excitant fellis , muris , caesei, &c. praesentia & horror praeconceptus. Certum est multiplici experientia, Vera latente in Artocreate anguilla aut simili objecto , quod exhorrescunt , plures ita nasutos esse & mobiles , ut in syncopem constantem incidant, nec subleventur nisi objecti molesti remotione. Qui ex sede morbos disterminant, hunc morbum a cerebro primario pendere , & ad cerebrum referendum esse, jud L. care debent. Io. bncope a peneno IlL Senac. ibid. pag. 5 3 s s. Vapores putridi ex Νo comiis , ex cancris ,

ulceribus, ex cadaveribus.

Vapores mephitici ex tabernis , cellis , tumuiis arctius clausis, ex puteo & sessa peraltiana juxta Mons pelium, exhalationes minerarum. Arsenicum etiam ulceribus, cariebus admotum, ut observavit Saviardus. Venena acria genita in corpore ipso , in peste ;tritaeophia , sphacelo , hunc morbum excitant. II. bncope ab apostematis Ill. Senac. ibid. p. 4. Non solum rupto intus apostemate superveniunt syncopes , ut secto abdomine in ascire, aut Pec'

398쪽

tore in hydrothorace , Verum etiam ab alia caiis non satis cognita eesstim in hepate, pancreate; pulmone , a fortiori in stomacho latentes declaastant syncopes frequentes a pulmonum & hepatis putredine ortas vidit Ballonius , ex ovariis Stutero suppuratis ΙlL Senacus. An a cerebro suppurato oriantur , inquirendum restat.1 i. 5 ncope ab .droc rLE V1eusse id OU Aydrocardia seu collectio aquae in peri cardici cognos itur 1'. pondere in regi otie cordis. Pectoris oppressione quae cerescit a decubitu supino , sublevatur inesinato pectore ad anteriora. 3 Lei-pothymias syneope , palpitagione frequentibus. R. Subita a s no excitatione cum suffocationis periculo. Signis genericis hydrbthoracis.

62. Pulsu debili , molli, inaequali, est III. SchreΗ

Curatur ut hydrothorax diureticis, horace paliuri fructibus

. Ea est quam cardialgia saepius excitat, attamen sine dolore stomachi ex sola illius anxietate oritur, ut ἔψ. ab inanitione , seu longa fame, undieasor , & sensus tractionis qui syncopen subitue

inducunt. 19. Oritur etiam a stomachi repletiom, infarctu cum nausea. 30. Ab irritatione a materiis: emeticis , nauseosis , venenatis. 40. A lumbricis,

taeniis. 3'. A dyspeptis , ut lacte coagulato, adipe, fungis. 6'. A saburra acri, putri, maligna: 7 Frst quentes etiam sunt syncopes in gas ritide , & d 'versis speciebus gastrodynes , cardialgiae, &ς-34 SFncopeta Ohaceio D. Senac. IIJ Cum pars quaedam potissimum interna sphacelusirrepta est, cum fetus in utern mortuus latet

399쪽

elim ichor putris alicubi haeret, syncopes tapius sobolescunt, natura sensu quodam intimo id percipit, exhorrescit, & non secus a tur, aecum quid foetidum aut cadaverosem nares assicit. 13. Syncope fcorbutica Um. de Scortato. In tertia periodo a minimo motu scorbutiet

Dipothymias imo syncopes patiuntur , in quibus pulsus , licet se exilis & intermittens , tamin per intervalla evadit plenior & duplicatus , ut in pectorali, observante Eugaleno ; iterum exilis

Ea est quae in veteri podagra supervenit , remi sente aut cessante doloroe pedum , frequentior postmdigestiones crapulBs. Cathartica , dein s omachica & anthelm inica in hac conyeniunt. 17. S cope febricos. Febri Fuco alis; vulgo D se re 6nco D. Est tertiana vel hemitritaeus ncopalis Castel- sanis & Madritensibus familiar1s , ut refert. D Burnet , in est Parisnd. Rigor in initio , typus tertianae , profusus sudor in dechnatione ; cardial a , horrenda Vomitio , summae debilitas,

pulsus contra s , frigus extremorum , mors seri eunda aut tertia accessione , ias succurratur. Praemissis pr mittendis Enhinam profuturam puto, ut ire hemitritaeo soporosa, scilicet ad umciam ante tertium paroXysmum. Vide Morton. 'reto g. pag. q. & rectilis Torti, de Febribus.

Huc spectat febris syncopalis tertiana Torti ,

Amphimerina EFncopalis Raim. Fortis: Trita Eata E copalis Pathol. method,

400쪽

465 GENERA ET sPECIE Est syncope quae funestos reddit paroxythios

febris tertianae simplicis , duplicii Ue , quos comolatur , sive sit cardialgiae succedanea , sive prima hia & solitaria , sed febris comes , Ut nempe cujus aeger nullo scilicet duiore perculsus , frequenter , graviter, & absque causa manifesta languet, exoluvitiir , & anima deficit; sive de latere in latus soVelit convertere , aut malium tentet loco movere,

concurrit pulsus depressio , & vicissim ejus defeciatio cum parvitate & frequentia , sudores minut1 circa collum & frontem , oculorum cavitas, caligatio & languor , ac denique universalis virium languor, iit continuis odoribus & irrorationibus aeger recreari indigeat, ne deliquium crebrius

patiatur.

Si haec in febris augmento vel statu accidant ilicet tranquil subsequatur intermissio , res aegri male agitur, hisi provida Medici cautela futuros

accessuS mature praecaveat. Si enim Medieusti ansatiae procellae immemor sit, brevi pereunte aegro incidet in illud turpe , non putaram aEjusdem census est algor qui in tertiana perniciosa leu alga a Mortoni , incipienti paroxysmo jungitur , quod non , ut a let in benignis , paulatim evanescit ; sed protrahitur & protrahitur , ita ut nec pulsus resurgat, nec calor erumpat, ita ut post multas horas aegrum in paroxysmi initi σdiceres, siticulosus est, gemebundus , anxius ycadaverosus , si evadat, nec moriatur ; pulsus tammen depressus remanet ; cum calor mitis accedit, vox est clangosa, lingua scabra , urina vel corpiosa & pellucida , vel pauca & lateritia . in hoc

flatu durat aeger per tempus. intermissionis cum Puliu exili & frequenti, subsequenti accessu ut Plurimum moriturus; si vero calor & pulsus sis meliores

SEARCH

MENU NAVIGATION