장음표시 사용
4쪽
odidit atque adnotationibus auxit
Comea Burgi Alenais Eques ordinia Mauritiani curator studii a Bialor e Patriae promovendis ACc D T
5쪽
6쪽
qui antiquitus mortales primi et certas Sedes occupare atque ad humaniorem vitae cultum barbaros mores erudire exorsi sunt, dum toti essent in agendo, nihil pensi habuerunt suarum rerum memoriam posteris tradere, documentum et disciplinam. Quippe, veluti pueri, se resque Suas nesciebant, ei vita et praesenti aetate contenti, Securi posterorum, minimum de continuanda rerum et temporum notitia sollieiti erant. Sed ubi puerilis aetas virili concessit, vireSque Sua S noverunt, et Virium pulcherrima experimenta apud posteros aliquid memoriae et laudis habitura; lum suarum rerum notitiam posteris impense tradere atque ex oblivione temporum vindicare coeperunt. Praesertim vero vel solemnis vel incorrupti testimonii gratia, omnia, quae aliquam notitiae dignitatem prae se ferre Viderentur, aereis vel marmoreis tabulis insculpta, quo longius eorum apud posterοS memoria
7쪽
flinc fit ut, veritatem vel caligine exaggerantibus annis, vel hominum malitia foedante, nullum in historia tractanda magis certum magisque Sincerum monumentum occurrat, quam quod ex huiusmodi inscriptionibus eruitur, quae suo probabili testimonio, vel ignota aperiunt, vel non certa confirmant. Nec rerum memoriam tantummodo, sed et veterum populorum linguas, iamdiu oblivione et ignorantia consectas,
ex maceriis excitant, alque rursuS post tot saeculorum lapsum doctorum studiis diligentiaeque proponunt.
Et revera Chaldaeorum antiquissima gens, et Medi et Persae, penes quos tamdiu imperium Asiae suit, nullas nobis sermonum reliquias, praeter quam in inscriptionibus, secere, quas a litteris, sormatis in cunei modum, appellatas, recentior aetas in iis ipsis regionibus nuper invenit, quibus olim illarum gentium opes et potentia stetere. Eodem plane pacto Phoenices, qui haud poenitendam ad populorum humanitatem
STmbolam contulere, navigationibus, commerciis et coloniis, inter quaS unam, Romani imperii aemulam, Carthaginem, memorasse Sat erit, PhoeniceS, inquam, nulla tamen nobis litterarum monumenta tradidere, praeler perbreVes inScriptiones, easque plerumque Sepulcris adpositas, quas nostra aetate collegit Villelmus Gesenius in opere, quod inscribitur: Scripturae linguaeque Phoeniciae monumenta quotquot Supersunt etc. n, in quibus toti sunt eruditi homines, ut priscam illam alphabeti formam vestigent, quae magna parte apud Hebraeos obtinuit, nec minimum in Graecorum et Celtiberorum et fletruscorum alphabetum influxit. Quorum quidem fletruscorum lingua iuxta atque
8쪽
Oscorum, nisi raris quibusdam inscriptionibus, perinde nobis in incognitis esset. Sic Norvegiae alpes et quaedam Daniae, Sueliae et Scythiae, quae vergit ad Septemtrionem, monumenta, arcana illa litterarum elementa visitantibus exhibent, quae runaS appellant, hastis sormatas in I litterae modum, ac multifariam compositas, quaSque circa iam multum est, cum se eruditi homines torquent, quin probi et certi quidquam exSculpere pOSSint. At abundantissimam et magni momenti documentorum segetem, hieroglyphicae nuper, quaS VOeant, inscriptiones prodidere, postquam divinus ille Cham- pollionus et primus adsectavit et celeris amplissimam communivit viam ad linguae et scripturae Aegyptiorum indolem penitus assequendam; ita ut non iam mera oculorum oblectamenta, insculptae paSSim monumentis et templis et sepulcris figurae habeantur, sed luculentissima in Aegyptiorum historiam documenta prodiderint, et maiorem etiam quotidie Spem, immo spei fiduciam sacere videantur. Ea omitto quae
ex inscriptionum graecarum et romanarum investigatione hactenus in antiquitatis studia commoda redundarint, rem quotidiano exemplo abunde unius cuiusque oculis usurpatam.
Sed ex iis illud procul dubio fit, tum nummos, tum
inscriptiones longe utilitate celeris omnibus hist riae monumentis praestare; utrum Vero genus alteri praestet, lis sub iudice est. Re enim Vera, DUmmi, praeter inscriptiones, imagines quoque, Sive εἰκόνας reserunt, maximam historiae commodi talem; sed praeterquamquod, non Semper imaginum steriles se se nobis offerunt inscriptiones, at contra non breves titulos tantum, ut nummi sere se habent, sed leges
9쪽
et mores eloquuntur, tum hominum etiam frequentissima nomina, ut integrae inde imperatorum, regum et magistratuum series interdum digeri possint. Iis praeterea temporum ratio emendata, corrupta historiae loca sanata, vel hiantia Sarta, Scriptores inter-
prelati , multa ad religionem, ad rempublicam, ad artes scientiasque pertinentia illustrata; ex iis intimae quaedam privatae vel publicae populorum vitae notitiae, quas nequidquam in Scriptoribus requiras; ex iis denique intermortuae linguae ad solem et pulverem et eruditorum trutinam e silentio et oblivione
Veluti; quas romanarum rerum graves nobilesque nolitias, non coniecit Niebhurus ille, eruditissimus Vir, ex oratione, quae ab imperatore Claudio Lugdunensibus habita, atque aerea tabula incisa, ad nostram USque Betalem per Saeculorum iniurias pervenit 2 Sed hoc quotidiano paene Jit eventu, ut ab inscriptionibus iis rebus fides asseratur, quae, a nullo relatae Sal probabili auctore, cunctanter inter doctos acciperentur. Apud veteres enim inscriptionum longe fuit usus liberior, quam nOStra hac aetate, quae ad rerum famam propagandam Servandamque, tot sibi adium senta comparavit. Apud veteres illos praeterquam quod suus propriusque inscriptionibus locus maxime erat in aedificiorum fronte atque ad privata et publica monumenta; at omnia, quae a magistratibus edicerentur ad rempublicam pertinentia, aereis vel marmoreis tabulis insculpta, in publicum proponebantur; Statuis, decreta, regulae, tum Vero cetera, quae apud nos in legum volumina reseruntur; privatae pactiones et laedera, quae nunc apud notarios asservantur; ea demum, quae diaria nostra et ephemerides novissima pagina
10쪽
in vulgus emittere solent, ea, incisa marmore aut
aere, per sora , pro theatris, circa frequentissimas porticus, prope celeberrima templa deorum in publicum proponebantur.
Hinc illae innumerae inscriptiones, quae Athenis in templo matris deorum, Romae in Capitolio impensa
cura servatae, tabularia veluti publica haberentur. Dolendum, quod gravissimae harum inscriptionum, aere vel marmore insculptae, ea potissimum cauSa perierint, qua plus ipsis diuturnitatis et vivacitatis conciliatum iri putaverant; vel enim incendio absumptae, vel avidis intervorsae manibus periere. Multas scimus in Aesculapii templo fuisse, quae nomen et patriam medicorum eloquerentur, lum Vero, qua potissimum arte morbis mederentur; sed gravi prosecto scientiae iactura nequidquam ad nos pervenere. Vel domesticam supellectilem et instrumentum omnρ titulo vel inscriptione aliqua notare Graecis constantissimus mos habitus est. Hinc praesertim curiosa in primis antiquitatis studio, vasa illa graeca, quae hetruSca appellari in vulgus consueverunt. Paterae, caliceS, lampadeS, Specula, phalerae rarius omnino titulis
carebant; quin et sagittae et ballistici interdum globuli aliquid eloquebantur. Metrica ut plurimum sorma graecae inscriptiones
gaudere consueverunt, praesertim si carum caput ad
Sepulcrum lugendum esset, vel inclitos et bene de patria meritos viros honestare civitas statuis et imaginibus vellet. Quibus quidem immensum in numerum auctis, factum mirabili spectaculo in graecis urbibus,
ut marmorea nova paene civitas viventi se se in te
Sereret, et grati animi memoria et fama vivos desun-closque uno veluti vinculo consociaret. Huiusmodi