Illvstrivm imagines, ex antiquis marmoribus, nomismatibus, et gemmis expressae: quæ exstant Romæ, maior pars apud Fulvium Vrsinvm : editio altera, aliquot imaginibus, et I. Fabri ad singulas commentario, auctior atque illustrior

발행: 1598년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

I IMAGINES ILLUS TRIVM

G circi sapientibus. Cusus est autem a populo Mytilenensi in honorem suorum ciuium, ut sibi quoque id honori esset, cum Pittacum QAlcaeum eo monumento Mytilenis oriundos ostenderent sicut & in alio quodam num o argenteo Sapphus Poetriae essigiem expresserunt, quod illa Mytilenae esset. Quo exemplo Aristoteles Chios Homeri, Parios Archilochi, tametsi maledici,caput in numismatis sculpsisse scribit id quod&in ali)s numis a diuersis gentibus in honorem ciuium suorum, ut suo loco dicemus, factum est. Caput A L cIBIADIS in gemma, quam Italico idiomate Corniolam vocant, visitur forma Ouali ab artificiola manu expressiim, ut & alterum, quod forma est quadrata ut non absimile vero videatur,si dicamus utrumque gemmae anularis loco fuisse Hanc autem esse ipsam Alcibiadis imaginem,ex comparatione alterius Corniolae apparet, quam Petrus Bembus Cardinalis habebat: in qua praeter Alcibiadis erigiem , Socratis

quoque caput cum eius nomine taecis litteris insculpto videbatur Extabat etiam superioribus annis antiqua statua marmorea informa Socratis Alcibiadem amplexantis, qua inter antiquitates Angeli Coloth Episcopi Nucerint, prope aquam Virginem conspiciebatur cuius mentionem facit Andreas Fultauius tempestatis illius antiquarius quae sane statute Socratis Alcibiadis, non absimiles ijs, quas modo nominauimus, reprae sentant imagines Neque dubito quin aliquam multae anulares gemmae, in quibus caput Sileniri Fauni simul visitur, Socratis kAlcibiadis imagines reserant cum Plato scribat Socratis Egiem Silenum repraesentasse, Xenophon etiam de eodem referat, οτι ετύγχανε προcε εργης οὐ τοῖς Σιληνοῖς, id est, quod erat asimilis Silenis. Hinc faetium est, ut utriusque caput antiqui sculpentes simul exprimerent,cum alterum preceptoris sit,alterum discipuli qua de causa in Corniola quadam una cum Platonis capite Socrates quoque visitur, ut suo loco dicetur. Caput ALEXANDRI in numis argenteis reperitur, qui ex altera parte Osimachi nomen exhibent Cora

372쪽

8 io ANNIM FABRI COMMENT.nua autem arietis gestat ob historiam quam Graxi scriptores de illo scribunt, quod nimirum fuerit Iouis Ammonis filius,

cui cornua arietis assinxere. Propterea in sculptura Comiola Quae secundo loco cernitur, caput OLYMPIADIS . ALEXANDRI exprimens, in pectore ipse Alexander Iouis Ammonis caput tenet sicut Scipio Africanus Serapidis, ut sito loco dicemus. Plutarchas scribit , Alexandri matrem Olympiadem a serpente compressam, secretum hoc reuelasse, quod nimirum Alexander non Regis Philippi, sed Iouis Ammonis filius esset. ex quo in draconem commutato ipsa Alexandrum Onceperit. Idem scribant, Arrianus Q Curtius, Malij; de hoc amplius, quot cum Alexander ad Jovis oraculum accessisset, sciscitatu rus de patre suo, excipiens eum Iouis sacerdos Graece non bene loquens, ctim et J π JA', id est, o sis, dicturus effer, dixerit ω ταῖys , hoc est, o I Ioucis littera N. in . commutata. LITquidem historia in gemma quadam anulari exprimitur, in qua insculptus est Alexander, iacerdos, qui Iouis Ammonis caput forma arietina tenet, idque Alexandro, veluti patris sui caput commonstrat. Itaque in alia gemma quam Canaeum Italivocant caput Olympiadis S Alexandri galeatum cum imagine Iouis Ammonis in pectore simili exemplo insculptum est: que res historiam superiore mirifice confirmat. Imago galeata

reperitur etiam in numismate aureo,cum Alexandri nomine maltera num parte ex prellio quod quide numisma cum alio nutam inaureo conuenit. qui inuersus, loco sedentis Palladis, leonem

exhibet. clavam , quae familite regum Macedoniae insignia fuerunt ad ostendendam suam ab Hercule originem cum scribat Plutarchus Regem Philippum Alexandri patrem non alia de causa leonis imagine pro figillo usurpasse Exstat aliud eiusdem caput in sapphiro gemma,quod praeter artificium, vix habet quicquam aliud notatud: gnum, nisi quod hedera coronatum it cuiusmodi coronam Alexander ad Bacchi imitationem post victoriam Indicam portare coepit unde non inepte suspicari quisquam poterit hanc gemmam in anulo gestari s litam a quopiam, eius superstitionis ergo, cuius Trebellius Polutio in Macrianis hoc modo commeauniit L laxandrum Uag m

373쪽

I, IMAGINES ILLUS TRIVM s

gnum Macedonem viri in auro, es in argento mulieres, es in re liculis, o dextrocheri's, es in anulis, o in omni ornamentorum genere, exsculptumsemper habuerunt eo siue, ut tunicae, se lim

Di . se penuia matronales in familia eius hodiei ni, quae Alexandri 'giem delitiys variantibus monstrent a c. Ea de causa

multa reperiuntur antiqua monumenta, tam in numiSaureis,

quam in gemmi varias, cum AleXandri capite, quas omnes ei superstitioni serui)sseverosimile videtur. Caput ALEXANDRI EPIROT qui filius fuit Pyrrhi,&frater Olympiadis matris Alexandri Magni, ex num eius argenteo tetradrachmo, hoc est drachmas quattuor valente, artificiose facto desumptum est. Inuersus ille, ipsius Alexandia nomen continet. De rebus eius gestis Historici, maxime Iusti nus Trogi abbreuiator, copiose meminerunt. Et Iustinus qui dena sub initium libri X D. sute epitomae scribit,hunc Alexandrum Epiri Regem in Italiam, a Tarentinis auxilia aduersus Lucanos Brutiosque deprecantibus sollicitatum, veniisse; SI postea Pandosiae, iuxta oraculum Dodonaeum occubuisse. Et quoniam in Africa quoquei Sicilia Alexander hic bella ges sit, hinc factum creditur, cur caput capite elephanti cum proboscide tegat, cum hoc animal locorum illorum proprium sit.

Corpus eius, ut scribit Iustinus, Thuri publice redemptum

sepulturae tradiderunt. Caput ALEXANDRI, cuius nomen inuersa numi argentei tetradrachmi pars litteris Graecis descriptum continet, ΑΛΕΞΑΝΔΡΟΥ ΘΕΟΠΑ TOPO EΥEPI ET OT, artificiose satis factum est quod autem pater eius cognomen haberet, ΕΟ Σ , ipse ΘΕΟΠΑΤΩΡ dictus est, citein ET EPTETH Da beneficentia qui titulus, ut ex alias numis suo loco positis videre erit, multis Regibus communis fuit. Caput AMILCAR is, qui pater fuit Annibalis, est ex nu-mO argenteo tetradrachmo expressum. Istiumus fuit olim Petri Contarent Patrich Veneti, qui ex literarum Punicarum,quae meo visuntur, explicatione sibi facta, eam Amilcaris etfigiem

esse

374쪽

esse credidit. Qua de re dubitari non debet, cum valde similis

sit ea imago illi, quae inveteri a meo habetur in quo praeter Amilcaris caput, est etiam ipsa Annibalis etiamnum pueri ina go expressa; luae Valde cum Corniola gemma conuenit, in qua visitur facrificium illud ipsius Amilcaris,quod celebrant Historici, de quo nos infra in Hannibale. Ista gemina , quae vulgo

dicitur amem, optime exprimit habitum Ahicanum, & operimentum capitis visitatum eius regionis hominibus; vivi marmora nonnulla, aliceque gemmae anulares testantur. io Caput AMYNTAE Macedoniae Regis, qui fuit pater Philippi, &auus Alexandri Magni, in numis eius argenteis tetra- drachmis cum Graeco nomine ΜΥNTOT reperitur. Neque

dubito quin exuuiae illae leonis in eius capite posita originem illius ab Hercule designent quae quidem communia fuerunt Regum Macedonia , in primis Alexandri Magni, insignia.

II Caput ANACREONTIS Poetae, qui unus fuit e nouem Lyri ciS, e numo aeneo mediae magnitudinis, repraesentatum est: qui nutrius a populo insulamTeum incolente in honorem ciuis sui cusus est: ita ut hinc caput ipsius Anacreontis lauro coronatum una cum nomine eiusdem,illinc nomen patriae THIDN, unde eum Horatius Anacreonta Teium Vocavit itemque Bathidi, tantopere ab Anacreonte celebrati imaginem exprimeret: sicut ex litteris, quae in orbe numitales visuntur ΒΑΘΥΛ-

, Σ, intelligitur. Alia et figies, huic per similis , in quadam pulcerrimi coloris Corniola apud Fuluiti Ursinum conspicitur, ab excellente artifice sculpta quam, a quodam Anacreontis S poematum eius studioso, in anulo gestari solitam crediderim. i Caput ANCI MARCII Regis, ex num o argente expressum est: quem Marcius Philippus, cum Triumuir Moneta talis esset cudi fecit ad significandam familia suae originem. Quam ob causam Marcius quoque Censorinus ex eade oriundus familia,china itidem Triumuir esset,numismata cudit enea

media magnitudinis in quibus capita Regum, Anci March,&Numae Pompilii ex cuius filia Ancus ipse natus elat impressa

cernimus.

375쪽

cernimus. Sed huiusmodi historiae sunt cognitissimae hs, qui rerum Romanarum lectione delectantur. Hermes ANDOCIDI Leogorae iij, ut inseriptio indicat, AN ΔΟΚΙΔΗΣ ΛΕΩΓOPO AOPINA IOΣ, sine capite est quod quidem trucatum videtur potius iniuria temporii, quam petulantia Alcibiadis qui dicitur una nocte omnium Hermarum, qui Athenis erant, capita deiecisse, ut refert post Cornelium Nepotem Plutarchus,excepto eo,qui erat Andocidis, Oratoris disertissimi, dicatus ei ab AEgeide tribu , forma quadrata. Hac enim velut persectiore, Mercuri seientiarum artiumque inuentoris statuae fieri solebant quas a Graco ius dem Mercuri nomine firmas appellabant, ijsque hominum illustrium, qualis erat Andocides, capita superimponebant, ea demque inde nominibus eorundem indigitabant: vcibi gratia,

Hermathena dicebatur Hermes, cui Mineruae caput Hermera

cti cui Herculis erat superpositum:cuiusmodi hic, te quo nunc nobis sermo est, Andocidas. Caputa. I OC H I cognomento MAGNI Syria Regis, cum quo Romani bellum Atiaticum siue Antiochenum gestaserunt, Sc de quo L. Cornelius Scipio ex eadem victoria Asiataricus dictus triumphauit, ex numis eius auressa argenteis desumptum est. Qui numi rari sunt artificij,& aureus octo drachia mas habet uterque inuersus Antiochi ipsius nomen expri munt; alter hoc modo: ΒΑΣΙΛΕΩΣ ANTIO XOT, alter vero sic ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΜΕΓΑΛOT ANTIO XO T. Resii istius A Watici grauitatemi magnitudinem, omnes cumGrvii, tum Latini rerum Romanarum scriptores diligenter

scripserunt in quo Scipio Africanus fratri suo legatus fuit, itemque Annibal fuit ipsius Antiochi consiliarius, apud quem etiam opera partim laudata T. Quincti Flaminini paullo post

obhi ut refert Scriptor de viris illustribus, cap. XL I a 4 LI. Caput ANTIOCHI cognomento EPIPHANI Syriae Regis, Antiochi illius Magni filii, de quo iam diximus, ex inimis eius expressum est,tam aureis,quam argenteis,artificiosislsime factis.

376쪽

I IOANNIS FABRI COMMENT.

Vtrumque numisma, nomen eius, secognomen, postica siue inuersa parte exhibet hoc modo : ΒΑΣΙΛΕΩ ANTIOXOTEHIO AN OΥΣ quamuis ab Athenaeo pro E, PpH ANES, hoc ecti stris, propter insignem eius dementiam uori: .hoc est furios fuerit appellatus, quod idem in Machabaeorum hist ria legitur Adolescens etiamnum Romae pro obside fuit, remisistis postea Seleuco fratri suo cui deinceps,adiuuantibus Attalo M Eumene, in regno si cessit, idque per annos duodecim obtinuit. Quo tempore cum bellum aduersus Ptolomarum AEgvpti Regem pararet, circulum legato Pop. Romani M. Popilio Laenate, minis additis, humi scribente, nimirum, Ut antequam circvim riptione illa egrederetur sibi responderet, bellicon ilium abi)cere coactus est. Caput ANTIOCH Syri: Regis, cui Iosephus cognomentum addit ΘΕΟΣ, ex numismate argenteo tetradrachmo repraesentatum est, quod hzec insuper cognomina ei tribuit: ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΑNTIO XO ΘΕΟΥ Π)OANOΥΣ NIKHOOPO T. Huius Antiochi, praeter Florum ustinum,& Iosephum, complures alij Historici meminerunt. Caput ANTio CH Syriae Regis, qui in num argenteo te tradrachmo EVERGETES cognominatur idem forte est cum eo, qui in quodam alio num Pn insuper cognomento affectus est. Sic enim habet inscriptio ΒΑΣΙΛΕΩΣ ANTIO-XΟΥ ΕΥΕΡΓΕΤΟΥ ΕΥ ΣΕΒΟΥΣ. Huius Appianus& Iustinus meminere , eumque a Tigrane Armeniae Rege

regno exutum scribunt.18 Caput ANTIOCH i Syriae Regis, sine cognomento, ex num odesumptum est, quem Tyri; cusum inscriptio indicat T POTIEPAE AI ΣΥΛΟΥ. Is num us, quod ordinarium est huiusmodi numorum pondus , quattuor argenti

drachmas continet.

19 Caput ANTIOCHI Syriae Regis, quod in num argenteo tetradrachmo cum capite Cleopatrae coniugis eius visitur, tametsi I PTHOT titulo careat,idem tamen videtur esse cum

377쪽

eo, quod in numis ali)s cum hac inscriptione eernitur B DAm ANTIO XOT PIΛOM HI Opo I PTHOT quod ipsi cognomen fortasse ab aduncitate nati inditum est. Eius Iosephus, Appianus, Iustinus,& Athenaeus lib. . cap. 9. plurI-bus meminerunt, scribuntque Cleopatram VXO rem eiu cognomen ΣΕΛΗΝΗΣ liue Lunae habu1sses filium autem eius Antiochum, Dion 1ν conuenienter cum eo num meo, qui caput radiatum L hedera coronatum habet, cum hac inscriptione: ΒΑΣΙΛES 1 ANTIO XΟΥ ΕΠ IO AN OT AIONΥ- ΣΟΥ, ut ita Bacchi caput non esse facile appareat. Caput ANTIOCH Commagenorum Regis e aeneo me Bdiae magnitudinis num desiimptum est, in cuius antica partemseu tum est BAEI META ANTIOXOT EHIO M in posti ca autem liue inuersia parte ΚΟΜΜΑΓΗ ΩN id est Commage rum, qui sane populi numisiana illud cuderant. Huius Cicero lib. I epistola ad Senatum is his meminit denique Strabo, S Dion qui etiam scribunt, ubd bello Ciuili, Pompeio contra Caesarem auxilia miserit, cum tamen a Pompeio prius, victo Tigrane, oppugnatus fuisset a quin, posteaquam cum eo in gratiam redi)sset, Seleuciam Mesopotamiae urbem obtinuit.

Caput ANTISTHENI primi Philosophi Cunici, qui, , Oid est Canis , itemque αλια . id est Canis simplici vese

utens, teste Laertio, cognominatus fuit,ssine barba in hac gemma conspicitur cum tamen Sosicrates apud Diogenem Laemtium sic cibat, hunc fuisse primum ex Philosophis, qui barbam

promiserit. Vnde colligere liceat, hanc Egiem, quae evamethysto artificiosa opera peti in repraesentata est,stemque similem aliam, qua extat apud Fulvium Vrsimum paullo minor, prius fuisse factas, quam Antisthenes barbam alere incoeperit. In utraque ista gemma lora liue vincula apparent, quibus peram adstrinxit , qua ille primus usus fuit, ut& pallio duplici, itemque baculo Philosophorum, licut apud Laertium Diocles auctor antiquus scribit. Legitur phthisi perijsse, ac macilentus fuisse: id quod etiam in hac eius erile animaduertitur.

Vide ins Diogenem Inuum.

378쪽

i IOANNI FABRI COMMENT.11 Caput C. ANTII RESTIONIS, ex num o eius argenteo,cuius cum denario Romano idem est pondus, repraesentatum est. Hic Ciceronis coetaneus fuit,& a Triumuiris proscriptus, quam .uu scribente Macrobio, incredibili quadam serui pietate sertiatus fuit. c. Idem post latam a se legem sumptuariam, qua

sumptus conuiuiorum ad certum modum redegerat, ne eam contemtim haberi&proculcari cerneret, nunquam foris caenasse legitur.

11 Caput L. ANTONII, qui s. Triumuiri R. D. C.

frater erat, ex numOetu argenteo, cuiuSpondus denario Romano aequale, desumptum est. Is Titimus, lapparet ex inversa

seu postica eius parte, quae caput M. Antoni exhibet, primo quinquennio Triumuiratus eiusdem M. Antoni cusus fuit a M. Licinio Nerua tum Proque store;ctim L. Antonius hic Consul esset, ut apparet, ante bellum Civile Perusinum quod ipse contra Augustum gessit,quodque praeter multos alios Historitaco Appianus Alexandrinus copiosissime describit. 23 Caput M. ANTONII ex Corniola quadam antiqua expressum est, multo artificiosius, quam id quod reperitur initimis eius aureis, argenteis, eneisque; quos diuersis temporibus cuia sos fuisse,diuersitas monetariorum, titulorum quoque ipsius Antonij, ostendit Plutarchus in eius vita scribit, eum in ado lescentia forma pulcrumi amabilem fuisse,id quod ipsa Corniola exprimere videtur, cum artificij maioris sit, quam numicius: in quibusdam tamen argenteis, in primo dc secundo eius Triumuiratu cum Augusto adolescente cusis, nescio quid arti ficiosius, quam in caeteris animaduertet licet Vide ins Cleo

patram.

14 Caput APOLLONII TEANEi cuius vitam Philostratus libris nouem complexus est ex num magno aeneo repraesentatum est; in quo nomen eius, ct cognomen, quamuis Vitiose, cum Tyaneas non Teaneus scrib debuisset, expressum est. Non est autem is numus usque adeo artificiose factus, neque nimis antiquus, sed ex illo nuinorum genere, quos Conromiatos appellant

379쪽

IN IMAGINES ILLUS TRIVM. II

appellanta circulo in eis addito quique sit, Imperatoribus

posterioribus, memoria ergo, non tanquam moneta cusi sunt.

Lampridius in vita Alexandri Seueri Imperatoris scribit , eum Apolloni imaginen in larario suo ancte coluisse Vopi cusitem statuam, imaginem eius ab Aureliano Imperatore dedicatam, i philinus insuper eumdem a Caracalla Imperatore sepultura cohonestatum, scribunt; quibus quidem temporibus num um istum cusum fuisse, vero non absimile videtur Extat etiam apud Fulvium Vrsinum antiquus anulus aureus cum gemma amethysta pulcherrima, in qua,ptaeter nomen , pol lonis, signum quoque Dianae docta artificis manu impressum est ob eam fortasse causam, quam referunt Veteres scriptores, Apodonium scilicet singulis diebus anulos variasse pro planetarum varietate, atque hunc esse illum, quem diebus Luna dicatis quae eadem cum Diana est gestare solitus fuerit. Caput L. APULEI MADAVRENsis Philosophi Platonici, in num Contorniato meo, cuiusmodi est ille Aposgonj, conspicitur cum nomine in ambit, qui i)sdem forte temporibus Alexandri Seueri, aut alterius alicuius Imperatoris, qui nominis eius studiosus esset, usus videtur. Plane caput hoc cum illis conuenit, quae de se ipso Apuleius in Apologia scribit obiectiones aduenarii, cum tanquam formosissimum philosophum quique capillos concinnaret calumniantis , confutans.

Inter aliari haec sunt Accusimus apud te Philosophum formosum, se tam Graece, quam Latine, pro nefas diseriis imum P sfasio enim, his ipses verbis accusationem mei ingressinis G onius Pudens, homo uc. Et paullo post Capisius ipse, quem Hiaperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, vides quam non sit amoenus ac delicatus, horrore implexin atque impeditus suppeo tomento asimilas, se inaequaliter hirtus, ct globosus, o congestus prorsus inenodabilis diutina incuria, non modo comendi, se altem expediendi es discriminandi. Salis, Otputo, crinium crimen, quod isti quasi capitale intenderunt, refuta

Caput ARATI Poet Solensis, num us aeneus magnitudinis smediocris

380쪽

mediocris exhibet: quem Pompeiopolitae, olim olenses in memoriam Arati ciuis sui cudi fecerunt; sicut ex inscriptionenum apparet, ΠΟΜΠΗΙΟΠΟΛIT IN. Inuersus ille num us caput Philemonis Poetae Comici habet, quid ipse Solensis fuit, ut suo loco dicemus. Poeta Theocrito Syracusano, qui Bucolica scripsit, συγγονος Sc aequalis, Vixit temporibus Hieronis Regis Siciliae Tametsii autem Astrologiae non valde gnarus fuerit, magna nihilominus laude licen omentitia libros conscripsit quod Cicero de Orat his ipsis verbis testatur: Constat inter doctos, hominem ignarum Astrologiae ornatissi

mis atque optimis versibus Aratum de caelostelliis seripsisse &e.

Propterea innuino hoc caput eius tanquam in coelum intuentis expressum est Suidas scribit Aratum prope Pompeiopolim Ciliciae sepultum esse, quae prius a Solone Soli dicata fuerit. Et Pomponius Mela haec adijcit Iuxta Solos inparuo tumulo Arati monumentum , ideo referendum, quia Dotum, quam ob

causam iacta ad idsaxa di siliunt. dcc.

Caput ARAT SICYONi inritimo extat,quem Sicyoniicu derunt in honorem & memoriam ciuis sui, qui eos a tyrannide, qua oppressi erant, liberauit. Nomen Arati in postica siue inuersia numi parte legitur, in qua quod luna cum stellis quinque impressa sit, dubitarunt nonnulli ad Aratum Poetam, de quo supra diximus, pertinere:eoque inclinarunt, ut hunc illum Poetam Solensem esse crediderint. Sed nimirum non animaduerterunt, illi diadema siue fasciam non conuenire quam in capite gestat, a Sicyoni)s acceptam, tanquam Dux4 liberator

atriae Plutarchus pluribus de eo scribit in vita ipsius &Po-ybius similiter licet paucis, prudentissimis tamen verbis, Arati virtutem collaudat in fragmento quodam, quod apud Suidam

Grammaticum reperitur.

Caput Anci ELA Macedonum Regis Perdiccςfiiij ex nu-mo argenteo didrachmo desumptum est, in cuius num inuetia parte equus cu GKco nomine AP XEΛΑΟΥ visitur Archelauhunc Cicero scribit fuisse felicissimurn, lib. v. Tuscul Qua l. Caput

SEARCH

MENU NAVIGATION