장음표시 사용
21쪽
vt sepset Iaeob euncta tabernacula . Nobilis Vrbs Domini, de te sunt inclyta dicta , Quae superas laudes lingua referre valet 'Immemor haud fuero Rahab, & Babylonis iniquae
Quae non ignorant, quanta sit alta manus. Ecce alienigine, & Tyrus, .Ethiopumque caterua ,
Illic hi cuncti saepe Fuere viri. Numquid homo ergo Sion, homo dicet natus in illa est,
Et fundabit eam magnus, & omne regens 'Narrabit Dominus in scripturis Populorum , Principum & illorum , quiue fuere in ea. Omnium enim laetantium inest habitatio tecum, Collaudant summum , qui sine fine, Deum,&c.
NVnc cantate Deo Domino, cantate fideles,
Nunc omnis cantet cantica terra noua.
Cantate & Domino , nomen benedicite Sanctum , Dicite quotidie sit salutare suum. Gloriam & ipsius nunc interdicite gentes, Sunt mirabilia haec omnibus in populis . Est quoniam magnus Dominus , laudabilis ultro, Terribilis cunctos est super ille Deos . Daemonia autem hi sunt omnes Dii gentium iniqua, At Dominus celsos fecit in Orbe Polos . Eius in aspectu pulchritudo, consessio multa, Cum sanctimonia sit Deitate sua Ferte Deo Domino patriae nunc gentium honorem, Numini& illius gloria digna sonet. Tollite pacificas, atque eius in atria adite, Hic Qtate Deum, munera digna date.
22쪽
I9 Terra uniuersa a facie moueatur & eius , Regnavit Dominus, dicite & in populis.
Terrae etenim correxit, nec remouebitur Orbem ,
Iudicat& populos in bonitate suos. LOGentur Caeli, Mare commoneatur, & Orbis , Exultet, campi gaudia laeta ferant. Siluarum tunc exultabunt omnia ligna, Α facie Domini, iura serentis humo . Orbem totius terrae iudicabit in aequo, Et populos multos , in veritate sua &c.
Dominus regnauit exultet . Psal. ss.
REgnauit Dominus, exultet terra libenter ,
Insula laetetur, plurima regna domans is Circuitu in Domini nubes , & caligo videtur, Iustitia est sedes , iudiciumque sua. Ardens ante ipsum praecedet flammeus ignis, Hostes flammabit sulgida flamma suos . e , Fulgura terrarum orbi illuxere tremenda , Vidit & est omni terra remota loco. IrA facie Domini montes, ut caera liquescens Fluxere, a facie fluxit & omnis humus. Iustitiam Caeli modo nunciauere perennem,
Gloriam & hi populi iam tenuere suam. Sculptilia haec, omnes, qui confundantur adorant Quive simulacris extulit ille suis.
Angeli adorate excelsum, Dominumque potentem , Audiit, atque Sion, maxima laeta fuit. Filiae, & exultauerunt , mea gaudia , Iudae,
ob tua , quae Domine) maxima iudicia Tu quoniam semper Dominus altissimus extas, B a Te
23쪽
Terram omnem , atque omnes insuper usque Deos , Vos odite malum, Dominium qui pectore amatis, Sanctorum Dominus animas custodit amicas , Ipse malis manibus iam liberabit eos. Lux orta est iusto , & rectis laetitia corde, Illa etenim lumen, gaudia & ista refert. In Domino iusti nunc vos gaudete frequenter, Et memores Sancti, nominis esse Dei,&c.
Cantate Domino, quia mirabilia . Psal p .
Vos cantate Deo Domino noua cantica vestro, Nam mirabilia, & maxima signa dedit. 'Bracchium, & alta sibi salutauit dextra potenter, Divina & saluat semper ubique manus 3 Notum etenim Dominus salutare effecit in Orbe, Gentium in aspectu, iustitiamque aperit. Ecce recordatus Deus est pietatis amicus, Ac veritatis amans, Israel & domui . Termini enim terrarum omnes videre patenter, Excelsi nostri per salutare Dei. Terra omnis iubilate Deo , cantate benigno, Atque exultate, & psallite corde nouo. In cithara Domino, in cithara inquam, psallite semper, Ductilibus Domino psallite corde tubis . Regis in aspectu Domini iubilate canendo, Voce etiam psalmi, corneae, & Ore tubae. Plenitudo Maris, magnus moueatur, & orbis Terrarum totus, quiue habitant in eo. A Domini aspectu montes, & flumina plaudent, Ipse venit terram nam iudicare suam. Iustitia terrarum orbem iudicabit & vltro,
24쪽
ΤΕ ecce Deum laudamus, te Dominumque satemur,
Te aeternum Patrem terra haec veneratur & omnis ,
Angli omnes tibi, caeli atque uniuersa potestas, Sic Cherubim, & Seraphim incessanti voce proclamanta Sanctus, Sanctus, Sanctus , tu Sabaoth Deus altus , Maiestatis terra est, pleni gloriae olympi. gloriosus Apostolicus Chorus altius effert,
Te Prophartarum numerus laudabilis ultro, Mart y rum & hic niueus te exercitus ore canentum, Te per terrarum orbem Ecclesia sancta fatetur, Patrem immensae maiestatis, & omnis honoris,Necnon, Diue, tuum venerandum unicὰ natum,
Ac Sanctum quoque Donum Almum , solamine plenum. Gloriae enim tu Rex immensae Christe Redemptor, Tu Patris aeternus, tu es Filius altior astris, Ad liberando hominem,haud uterum tu Virginis horres Morte aperis victa credenti, regna Polorum, Gloria in excelsa dextrae polles Genitoris honore. Supremus Iudex tu crederis esse futurus , Quaesumus ergo tuis praetioso, Diue, redemptis Sanguine subuenias famulis, quos perdere nolis , Gloria in aeterna numerari praecipe Sanctis, Fac populum Domine saluum, benedicite , & illi, Haeredi, extolle, & rege eum per saecula cuncta ,
Quolibet ecce die nos te benedicimus vltro , Atque tuum in toto laudamus tempore nomen , Tu sine peccato nos custodire precamur ,
Hoc dignare die, cunctis dignare diebus , Hsu nostri miserere , halu tu miserere benigne. Nos super, o Domine, pietas tuariat amanter,
25쪽
ut sperauimus in te, iterum speramus ovantes; speravi Domine in te, non confundar in aeuum &c.
Dominus regnauit decorem. Val. 92.
REgnauit Deus,atque decorem indutus & arma est,
Fortia , & indutus cinctus in hoste manens Orbem etenim terrae firmauit robore tanto , Ut vis non moueat quaelibet ulla magis. Sedes namque tua ex tunc est, o Diue , parata, semper es a saeclo , qui sine fine manes . Ecce leuauerunt haec mundi flumina vocem , Ecce leuauerunt flumina fluctus aquae Latitudo Maris mira est, mirabilis altus, . Et caelo, & terrae, cunctaque mira satis . Facta nimis tua sunt iam testimonia certa, Sanctitudo domum longa per aeua decet &c.
NVnc iubilate Deo terra omnis , & omne ereatum, Seruite & Domino denique laetitia. Eius in aspectu laeti introite libenter, . Et laudis laeto ducite eorde chorum . scite quod & Deus regit nos, non fecimus ipsi, Nos autem populias pascuae, & eius oves , Illius & portas introite ore canentes, In laude, atque hymnis atria voce sonent. Iaudate & nomen , quist sua uis mitis amator, Eli Dominus, pictas, lucifer ortus erit &c. Deus
26쪽
Deus Deus meus . Psal. sa. P Eruigilo o Deus, o Deus ad te in luce serena ,
Sollicitus etiam nocte, dieque satis . In te Anima, o Domine, multum nostra ecce fluuit , Quam multipliciter dat tibi nostra caro. Deserta in terra, atque inaquola transij eundo, Virtutem ut possem , Diue, videre tuam. Est pietas tua, quae vitas supereminat omnes, Te mea nunc labia, & laudis honore colent. Te sic in vita benedicam, Diue, potentem , Nomine saepe manus ipse levabo tuo. Mens etenim repleatur ea pinguedine nostra, Et nostrum os labiis, gaudia multa feret; Sic stratum super ipse fui non immemor unquam, In matutinis te meditabor enim . In velamento alarum exultabo tuarum , Post te anima uniuit, me tua dextra tulit. In vanum vero ipsi animam quaesere latentem , Intrabunt, terrarum inferiora petent . In manus & gladij pariter tradentur iniqui, Callidae, & illorum viscera Vulpis erunt . Rex vero in Domino nostro laetabitur alto, Quive in eo iurat, laude ferendira erit a
Deus misereatur nostri. UaL 66.
DEt nobis Deus, & veniam, benedicat in aeuum , Illustret vultum desuper ille suum; Utque viam in terra nos cognoscamus amicam, Gentibus in cunctis, & salutare tuum .
27쪽
o Deus hi populi tibi confiteantui amantes .
Cuncti inquam populi confiteantur ei . Laetentur gentes, exultent quod ponis in aequo Iudicio populos, dirigis atque in humo . o Deus, hi populi tibi confiteantur amantes, Fructus nostra suos optima terra dedit. Nos Deus, atque Deus noster benedicat ab alto, Terra sit haec omnis, plena timore Dei &c.
Vos opera omnia nune Domini benedicite Domno,
Exaltate super, saecla per aeua, Deum. Angli etiam Domini, Domino benedicite semper , Caelorum Domino, dicite regna bene. Omnes & benedicite aquae super astra morantes , Virtutes Domino, laudis honore canant. Sol Domino benedicite, necnon luna vicissim, Caelorum precibus sydera cuncta Vocent. . Imber, & ros omnis Domino benedicite laete , Spiritus atque Dei omnis honore colat.
Vos Domini Domino benedicite , R ignis, & aestus Frigus, & aestus ei, dicite saepe bene. Rores, & Domino benedicite cuncta pruina, Atque gelu , & frigus, dicite recta Deo. Vosque niues, glaciesque Deo benedicite vestro, N es , atque dies, laudis honore sonent.
Lux, tenebraeque Deo benedicite saecla per ama, Et nubes omnes , fulgura cuncta quoque. Ima etiam Dominum benedicat terra potentem , Laudet, & exaltet, saecla per arua super. Colles, & Montes Domino benedicite calsi, . Ger-
28쪽
Germinaque in terra, quaelibet illa serunt.
Vos sontes Domino benedicite , cursus aquarum , Collaudent maria , & flumina cuncta simul. Immensaeque cetae Domino benedicite vestro Quae & pariter salsis, cuncta mouentur aquis. Geli omnes volucres, Domino benedicite vestro, Hinc alis auras, ducite & inde choros. Bestiae enim omnes, & pectora omnia laudibus amplis, Nati hominum Domino, dicite recta Deo. Israel & Dominum benedicat honore decenti, Laudet, & exaltet faeela per aeua super. Vosque Sacerdotes Domino benedicite Sancti, Et Domino Serui, dicite recta simul. Spiritus & iustorum animae benedicite Domno, , Sancti etiam , atque humiles corde, referte Deo . Azaria, Anania, & Misael addite laudes, Exaltate Deum saecla per aeua super. Nos Patrem , Natum, & Donum veneremur amantes . Exaltemus eum saecla per aeua super . In firmamento Caeli Domine, es benedictus, Atque exaltatus saecla per aeua super,&α
Laudate Dominum de caelis. PsaL I 8.
O Mnes de coelis Dominum laudate potentem,
Ipsum & excelsis laudibus ore sonenr. Omnes Angli eius laudate , omnesque supremae Virtutes , ipsum laudis honore colant. Igneus , & Sol callaudate , & candida Luna,
Stellae omnes etiam , lumen, & omne simul . Caelorum caeli laudate ,& flumina aquarum,
Divinum laudent nomen, in astra serant .
29쪽
2 6 Ipse etenim dixit, sunt facta, & protinus illa,
Mandauitque etiam , sulatque creata simul. Iamque ea per saeclum statuit, firmault in aeuum , Praeceptum posuit, firmiter illud erit. Omnes de terra Dominum laudate Dracones, Atque omnis pariter laudet Abyssus eum; Ignis, nix, grando , glacies, & spiritus omnis , Saepe procellarum , quae sua verba colunt. Non tes, & colles omnes, fructifera ligna, Atque omnis libani cedrus odorifera. Bestiat, & uniuersa , etiam pecora omnia campi, Serpentes, volucres , quas leuis ala vehit. Terrarum Populi, Reges , & Principes omnes . Terrarumque etiam Iudicis omne genus. Virgines, & Iuuenes, cum Iunioribus auctis, Collaudent Domini nomen, ubique potens; Solius Domini exaltatum est nomen ad astra,
Hoc solum lambit, sydera celsa Poli. Sitque super Casum, & terram consessio eius , Et cornu populi tollit honore sui. omnibus, & Sanctis sit, natis Israel hymnus ,
Sitque propinquanti, sirque Tibi Populo &c.
NVne cantate Deo Domino noua cantica celso, Sanctorum sit laus eius in Ecclesia . Israel & qui fecit eum, laetetur in ipso,
Exultentque Sion Rege suo genui. Diui numque choro collaudent nomen amandum , Psalterio psallant, tympano , & in cithara
Namque suo in populo placitu Domino est bene semper
30쪽
17 Mansuetosque salus tollet ad astra suos . Gloria in aeterna Sancti laetantur in aeuum, Laetaturque suo, quisque cubile sedens . Laetitiaeque Dei ipsorum iam gurturi adhaerent , Ancipites gladii in manibusque suis. Ad faciendam etiam in nationibus acriter altam Vindictam , in populis multa redargutio. Ad Reges ipsorum compedibusque ligandos, Ferrea , & in manica Nobiles inde suos. Iudicia ut faciant in eis conscripta, rigore, Omnibus haec Sancti gloria digita suis, & . .
Laudate Dominum in Sanctis eius. Psa r Fo.
IN Sanctis eius Dominum laudate potentem,
In firmamento virtus ubique patet. Laudate & cunctis ipsum in virtutibus eius , . , Magnitudo etiam laude serenda satis. .
Dulci tape sono ipsutia etiam laudate tubarum, Laudate , & pariter Psalterio, & Cithara Tympano eum, suauique Choro laudate canentes, organo, & in Chordis laude conendus erit; Tum iubilantia, tum resonantia Cymbala laudent, Collaudet demum spiritus omnis eum &c.
Benedicitus . Canticum Xaccharia .
SIt benedictus enim Dominus Deus Israel altus,
Qui redimit plebem , visitat atque suam . Et cornu erexit iam nobis ille salutis, In domibus pueri Dauidis ultro sui. Sicut enim Sanctorum est ipse per ora locutus,