Diuina psalmodia carminibus modulata a Hyacintho Visca de Priuerno. Eminentiss. ac reuerendiss. principi Camillo Maximo ... dicata

발행: 1673년

분량: 75페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Qui Prophaetarum saecla per aeua canunt. Ex inimicis nunc nostris tibi sume salutem , Qv nos oderunt , nunc tibi sume manu. Cum patribus nostris pietatem venit agendam , Et testamenti sic memorari sui. Iusiurandum quod 1 atrem iurauit ad Abram Dudum se nobis , & Mundo velle daturum . Hostium ut e manibus liberati, ac absque timore Nunc famulemur ei saecla per arua magis . Iustitia coram ipso atque in bonitate diebus, Omnibus & nostris , non remorante gradu.Tuque puer post hac Prophaeta vocaberis alti Ibis enim Domini, ante parare vias .

Illius ut plaebi detur doctrina salutis , Et dimittantur crimina praua sua . Per Domini nostri pietatis viscera aperta , In quibus ex alto nos visitauit amans. Qui in tenebris resident, illumina splendor olympi, Per pacem nostros, dirige, Diue, pedes.

Io pacis gressus dirige, Diue, Viam &c.

Ad Primam. '

Deus in nomine tuo . ad 3 3.

FAe Deus alme tuo me nunc in nomine saluum

In virtute etiam iudica quaeso tua .

Diue precem exaudi tu clementissime nostram , Auribus atque oris percipe verba mei. Aduersum me alieni insurrexere superbi, Ante nec aspectum proposuere Deum. Ecce

32쪽

Ecce enim Deus adiuuat, & susceptor amatae Est animae Dominus, saecla per aeua meae . Hostibus & nostris mala cuncta averte Creator, Et disperde illos in veritate tua. Ipse voluntarie tibi sacrificabo benigne , Et eonfitebor nomini Domne, tuo. Ex omni quoniam eripuisti me, optime , cura , Nunc hostes oculus despicit esse meus, dic.

Beati immaculati. Val. II 8.

E Cce via immaculati, sunt etiam , atque beati.

Qui in Domini pergunt, prouide lege sacra. Suntque beati iterum sua testimonia amantes, Quaerentes toto pectore, corde, Deum . 'Non etenim mundi, qui operantur iniqua caduci, Perrexere viis , Diue benigne, tuis . Tu mandata nimis custodiri, alme , petisti, Caelica mandini iussa libenter agi . O utinam mea conuertam vestigia semper , Iustitiae custos sim vigil ipse tuae Omnibus in iussis cum aspexero summe Creator , Tunc non confundar, liber ad astra serar . Confitebor enim tibi rectitudine cordis, Quod iam in eo didici, caesica iudicia. Iustitias custodiam ego ipse tuas,& mente pudica, A te non unquam, Diue, relictus ero . Quippe viam Domine, in quo Adolescens corrigit atrarSermonis custos factus in ore tui . Corde exquisiui toto te saepd potentem , Non me a maudatis, Diue, repelle tuis .

Iu corde eloquia abscondi tua dulcia multum, ut

33쪽

Vt tibi non peccem, crimina praua fugam .

O Domine benedictus es, & super astra leuatus, Iustitiasque doce me super omne, tuas. Oris namque tui eructavi voce tonanti In labiis nostris, omnia iudicia. Ecce via testimoniorum, Diue, tuorum , Tamquam diuitijs omnibus, ipse fruor . .. Iussis ipse tuis etenim exercebor amicis. Atque vias etiam, considerabo tuas . Iustitijs ego saeper tuis meditabor abunde, Numquam sermonis immemor ipse tui. EIa age, Diue, tuo vitam, Alme, retribue Seruo, Curam, & Sermonis semper habebo tui.

Tuque meos oculos, clara cum luce te uela,

Mira, & ego legis considerabo tuae. Incola sum Domine in terra, peregrinus, egensque Non a me abscondas iussa, benigne, tua. Iustitiasque tuas anima exoptare cupiuit, Tempore in omni, etiam longa per ama simul Increpat, & merito, Domine , tua dextra superbos , Declinans Domino, tunc maledictus erit. Contemptum,opprobriuq; a me Domine aufer amator , Testimonia enim saepe requiro tua . Principes aduersum sedere , & iniqua loquentes, Iustitiis seruus promptior ipse tuis . Nam testimonia haec tua , iam meditatio nostra est , Consiliumque meiana, Iustitiaeque tuae .

Nostra haesit pauli tento anima, o sublime Creator,

Tu me vivifices, ut tua verba canunt.

Nostras namque vias praedixi, auresque dedisti,

Iustitias rectas edoce, Diue, tuas .

Iustitiarum etenim semitam, me saepe tuarum,

34쪽

Instrue, & in miris prom ptior ibo tuis Dormitauit enim haec anima in torpore sopita, Me Domine in verbis firma benigne tuis 'Amove Diue, viam Mundi labentis iniquam, Et de lege tua, tu miserere mei. Ecce viam elegi certae veritatis amicam, Non Domine oblitus sum tua iudicia . Diue tuis testimoniis ego firmus adhaesi, Ne me confundas , sed tua dextra regat . Nunc mandatorum ipse viam percurro tuorum , Cum cor dilatas, optime Diue, meum .

Ρmbolum Sancti Athanasij.

Quicumque . OVicumque & vult , & cupit esse is saluus, oportae

Catholicam teneat firmiter ille fidem . Quam nisi crediderit, nec quisque fideliter illam , Amplexatus erit, saluus is esse nequit. Catholica ergo Fides , Trinum veneremur vi Vnum , Atque Unum ut Trinum, cordis amore Deum . Personas nec confundendo indebite Trinas. Nec substantiam ab his , conseparando minus. . Patris enim persona alia est, nati altera, Doni Altera, non una est ; firmiter ista tene . Sed Patris, ac nati, necnon & Spiritus Almi , Diuinum est unum, gloria , & una simul. Qualis enim Pater est, pariter sua talis imago, Sic etiam talis Spiritus Almus Amor. . Non Pater, haud Natus, non Spiritus, atque Creatus

milibet aternus, quilibet Altus adcst . Noa

35쪽

Non tamen aeterni tres Iunx, aeternus at unus, Non tres immensi, sed tamen unus inest. Sic Pater omnipotens, Natus, sic Spiritus Almus , Non tres , est unus dicitur omnipotens. Sic Deus, & Dominus Pater est, & filius, una Cum Dono, Trinos absit habere Deos. Ecce sigillatim Personam, namque fatemur, Esse Deum, Trinos religione vetor . Nam Pater a nullo est factus, genitusque creatus Filius est genitus, totus imago Patris. Spiritus a Patre, & Nato procedit utroque Non genitus, factus, neque creatus adest . Vnus namque Pater, non tres, & Filius unus, Sic Vnus, non tres , Spiritus Almus inest. In Trinitate nihil prius, aut posterius extat, Sed tres personae sunt paritate simul . Vt supra est dictum, Trinum veneremur vi Vnum , Atque Unum ut Trinum, sic tibi recta Fides. Qui vult ergo suam certam sperare salutem, Sentiat hunc Vnum de Trinitate Deum. Hoc quoque ad aeternam, necesse est ire salutem,

Humana indutum credere carne Deum.

Recta Fides, ergo est, Christum Dominum esse, fateri, Verum hominem, atque Deum, filium & esse Dei . Est Deus, & Patris Genitus substantia ab alta, Saecla ante, in lacio, Virgine Matre Datus . Persectus Deus, atque homo, qui ratione recepta,

Ex anima, humana carne recinctus adest. AEleeno Patri aequalis Diuina secundum , Humana , est autem, tunc minor ille Patre . Mui licet,& Deus, atque homo sit Dominus, tamen unus

36쪽

Non quod Diuina in carnem conuersa suere , Sed quod in ipsum, sunt terrea sumpta Deum , Vnus, & omnino non consubstantia fusa , Sed quod persona est, unica facta magis. Sicut enim Anima, atque caro est homo funditus unus, Sicque Deus, & homo, Christus & unus adest . Quique etiam passus pro nostra est ille salute Infra descendit, tertio morte redit . Ascendit, dextramque sedet, venturus α inde est, Vt vivos, morti iudicet atque datos. Cuius in aduelitu de factis corpore sumpto Quisque Deo reddat, tunc ratione data . Quive bona egerunt, in vitam protinus aruam, Ibunt, quiue mala chatu) AEuus & ignis erit . Catholica ergo fides haec, ut nisi adhaeseris illi, jNon tibi saluandi manserit ulla salus, dic.

Ad Tertiam.

Legem pone. L Fgem pone mihi Iustorum Domne tuorum,

Ipse aiam exquiram provide semper eam. Praebe intellectum, & legem scrutabor amantem, Et Custos fuero, semper amore vigil . . In semitam deduc mandatorum Alme tuorum , Ipsam etenim volui, quae mihi cara fuit. Cor nostrum inclina in tua testimonia, Diue, Ne sim labilium factus auarus opum . Lumina namque mea auerte, ut non vana reuis ni

Meque via sancta vivifica, Almς tua.

37쪽

Eloquiumue tuum, mendico statue seruo, sim semper plenus, Diue, timore tuo . Amputa, & opprobrium, quod suspicatus amarum, Namque iucunda satis sunt tua iudicia. Ecce tua ardenter Domine, mandata cupiui, Equo in iudicio vivere prebe mihi. Et pietas veniat Domini in me tape superna Eloquium dico, quod salutare tuum est . Et respondebo mihi tune ex verba probrauti, Sermoni quoniam spero benigne tuo . Noli auferre meo veritatis de ore Serenae Verbum, iudiciis sic ego spero tuis . 'Atque tuae semper custos ego legis amatae Extitero secli, saecla per aeua simul . 'Pergebam, & pedibus in latitudine magna,

Hoc propter, quoniam iussa requiro tua. - . De testimonijs ego coram Rege loquebar, Non confundebar, victor inermis eram. Mandatisque tuis tacitus meditabar, & ardens, Dilexi valde cordis amore colens . Atque iterum palmas ardenter ad illa leuaui,

Sic exerςebor, iustitijsque tuis, &c.

Memor esto. V Erbi, Diud, tui seruo, non immemor esto,

In quo spes certe non mihi parua datur . Haec me humilem penitus est consolata frequenter, Eloquiumque tuum vivificauit agens . . O Deus usquequaque,& inique superbus agebat, Non declinaui Maxime lege tua . Iudiciorum etenim memor ipse sui, Alme, tuorum,

38쪽

Sum consolatus, cilica dona colo. Pro peccatore, & tenuit desectio tanta, Dum legem linquit, spernit,& ille tuam ἰCUmque loco nostrae peregrinationis abibam, Iustitiae instabat cantus ab ore, tuae N octe sui memor ipse tui prae nominis alti, Et legis custos , peruegit ipse tuae. Haec mihi facta est,& contentus perfruor illa, . . Iustitias quaerens, hic, & ubique tuas. Portio tu Domine mea es, & tu portio semper . Dixi, custodem legis adesse tuae Ipse tuam faciem sum toto corde precatus,

Utque tuum elo quium, tu miserere mei. Ipse vias cogitare meas, conuertere nostros,

Diue, pedes coepi, ac in tua iudicia; Non sum turbatus, potius quin ipse paratus, Ut Custos iussi sim vigil, alme tui. Sunt peccatorum funes circum undique plexi . Nec legem oblitus sum, Pater Aline, tuam. Surgebam Domine media tibi nocte paratus, Ad confitendum , Iudiclisque tuis. Pars mihi magna est cunctorum te, Diue, timentum, Illorumue etiam, qui tua iussa colunt. Nam pietate tua Domine terra, undique plena est , Me tua, Diue, doce grandia Iudicia, &c.

Bonitatem fecisti.

FEcisti Domine bonitatis imagine seruo,

Aptatam formam, sic tua Verba notant.

Doctrina, & disciplina, & bonitatis imago , Sit mihi nam iussis, credo benigne, tuis.

39쪽

36Deliqui miser, humiliarer, quam antea multum,

Eloquii volui, Pastor adesse tui. Tu bonus es Domine, meque in bonitate superna , Edoce Iustitias, instrue, Diue, tuas. Multiplicata super me sunt, & iniqua superborum, Ipse autem scrutor, iussa benigna tua. Cor sicut lac est liquefactum, pectus eorum , Dicam etiam, legem, sum meditatus ego .

Quod me humilem feceris, id pro bonitate recepi, Possim ut iustitias discere Diue, tuas. Lex oris pariterque tui bonitate repleta , Argenti, atque auri est millia quippe super. Meque tuae facere manus, quod nullus in arte , Praebe intellectum, sic tua iussa sciam . Qui te, Diue, timent laeti me quippe videbunt, In tua speraui desuper eloquia .

Iudicia haec tua cognoui percurrere in aequo , Meque egisti humilem cum veritate tua . Vt tua me pietas soletur, fiat amanter. Et iuxta eloquium, Maxime Diue, tuum . Adveniatque mihi tua nunc miseratio magna , Et vivam, quoniam lex meditata mihi est .

Confundantur enim quia iniqua in me egere ) supexbi

Exercebor ego, in tua iussa, Deus.

Conuertantur item mihi, te o Diue) timentes , Et qui nouerunt optime γ iussa tua .rasti iijs cor immaculatum fiat, & aptum, Vt non confundar, laetus in astra ferar, &c.

40쪽

Ad sextam .

Defecit in salutare.

IN salutare tuum mea mens defecit amando,

In tua speravi verba benigne, Deus. Defecere oculi, dicentes, quando Creator , Me consolaris ' quando videbo Polos tSicut uter sum factus ego, positusque pruina, Non oblitus ero, Iullitiasque tuas. Quotve dies serui, totidemque aduersus iniquos, Iudicium facies optime Diue, tuum. Narrauere mihi tabulas malignanter iniqui,

Sed tua non ut lex, quae in veritate nitet. Omnia sunt veritas, Domine, mandata superna, Persequitur pravus, adiuuat alta manus. Paulominus terra contumauere maligni, Non autem liqui maxima iussa tua. Iusta Diue, tuam pietatem vivere nobis, Praebe, & legis ero Pastor ab ore, tuae In coelo tua verba manent per tacula semper, Non longum tempus, longa nec aeua mouent . Progeniem aliam veritas pertransit eundo,

Terram fundasti, & permanet immobilis. An perseuerat lux Diue) tuo ordine rect/,

Omnia namque tibi iacula perfamulant. Quod tua, ni Domine lex est meditatio nostra. Forte perissem ego tunc humilitate mea . Iustitiasque tuas non obliviscar in aeuum

Namque in eis felix prouide vita datur.

. si s

SEARCH

MENU NAVIGATION