장음표시 사용
62쪽
INTEL In Tellure Vi locus, quodque aediscium fuerit in Tellure, non constat. Famianus Nardinus Regione IV. Templum Telluris inquirens in Foro Neruae, aduertit Servij verba VIII. Aeneidis : Carinaesunt aedificia facita in Carinarum modum, quae erant intra Gmplum Telluris: Probat illud intra non importare quae in templo sunt, sed templo adiacentia aedificia, quasi infra templum, non in templo . Assentimur Nardino, sed ampliori interpretatione, intra templum Telluris, & in Tellure idem esse, idemque significare credimus ex nostri vestigij titulo , resertique ad exteriora loca. Satis probant acta sancti Gordiani: Clementianus praecepit ei caput amputari ante Templum in Tellure, corpusque eius prosti ante Paliadis ad , Anastasius de Diuo Cornelior Luem tamen iussit iόi praesentari cum Praefecto τ' rbis in Interiade, emendat Nardinus in Tellure. Idem Nardinus templum Telluris statuit ad Forum Neriace, seu Palladium, ubi nunc aedicula sanctae Mariae Angelorum invia Alexandrina , quae antiquitus tendebat ad Carinas , diuidebatque Regiones viae sacrae, & Fori Romani: quae via in nostro vestigio apparet.
lcriptae, non ausim affirmare, verisimile tamen est utrique dicatas,cum ex actis
sancti Cordiani Templum Telluris a Templo Palladis non lono stetisse ad forum Palladium intelligatur.
Quoad architectonicas rationes; superioris aedis cella ex eurithmia Uitruviana parte quarta longior est quam lata, habetque in antis columnas angulares duas. Uitruvius lib. 3. Prestrior omnia habet quemadmodum in antis eolumnas angulares duas. Habet praeterea simplices alas,& ambulationes a lateribus, simplicemque porticum in fronte, non obseruato integro ordine, & numero columnarum. Secunda aedes non habet alas a lateribus, nec regulam retinet in pronao, neque in cella; cum
sua latitudine longitudinem excedat : Ante gradus utriusque aedis basis statuae posita est. AE D E SY Edes duae, quas proximas videmus, fuerint ne Telluris, & Palladis supra dea
66쪽
C A. G. D. Caluini Gnei Domitii
Estigium triangulare sepulcralis Pyramidis esse videtur, columnis ab unoquo- que latere ex ordine, respondentibus; unde interpretamur Gn. Domitii Cauuini. Nec interest, quod agnomen Caluini superponatur praenomini, de nomini Cn. Domitij in hoc titulo; namque idem accidit in inscriptionibus numisinatum
Consularium , Rus. M. LUCILI , nempὸ M. Lucilius Rufus TMO . L. Lucori idest Lucius Lucretius Trio.Cens Domitia, altera Caluinorum,stera Ahenobarborum cognomine usa fuit, ut ex Suetonio tradit Fulvius Vrsnus: Gn. Domitius C inas. qui Consul anno DCC.XIII. cum C. Asinio Pollione fuit, . Imperator ex Hispanis, de qua Procos triumphauit anno DCC. XII. es appetitas: Domitiorum sepu lcrum fuit in Colle Hortulorum, in quo Neronis reliquiae, Sc cineres conditae fuerunt. Suetonius in eius vita r Eclue, . Alexandra nutrices eum Acte concubina gentili Domitiorum monumento condiderunt, quod prospicitur e Campo Martis, impositum Colle Hortulorum . In eo monumento sobum Porphiretici marmorir, superstante Gnensi ara,eircumseptum est lapide Thasio. Hoc monumentum statuunt Antiqua ij ad Portam Flaminiam, ubi Ecclesia Sanctae Mariae de populo. Sed Domitius Nero ex Alienobarbis diuersum sortὸ a Caluinis habuit monumentum; quod in alia parte Campi Mariij, vel in alio urbi proximo loco credibile est extitisse. Inter nobilia Gentis Domitiae aedificia, quae Romae in Hortis extabantinuia ij Domitioru exiguum quide, sed lepidum,atque elegans monumentu habemus in antiqua rotunda,marmorea Vmula, in qua Philomela,seu Luscinia tumulata sui cum iocosa inscriptione. Adseruatur in Bibliotheca Eminentissimi Cardinalis Maximi; & nos leuioribus, ac mistioribus Musis hic damus. DIS A VIB V S
67쪽
INTER . Intermontium. Inter Aggeres, vel inter Lignarios. PIS. Templum, seu aedes opis in Capitolio. Α R. LERIA I. Area Valeriana, vel Arcus Valeriam.
A Publio victore Regione IX. ponitur statua Valerianae sorse in hae area. Magni Augustique aedificii, sine titulo, succedit veritum ; in quo gymnasium 5e Porticus cum ambulationibus ἱ Balineum a sinistra loculis , 5e pilis exorna. tinni, in cuius medio labri basis quadrata. Hinc magnifica cubicula , cum quibus Aula, seu Musaeum, pilis pariter, & loculis excultum. Inde Pinacotheca oblonga, ab uno, alterove capite, hemisyclis curuata; aliaque, mira structura disposita. Hiereferre libet Regiam Alexandriae Aegypti descriptam a Strabone. Urtis pusurasa
na pulcherrima , . Regias, quae quartam tertiamque totius ambitus partem occupa-. Parretiam Regiarum est Musaeum, quod deambulationem Met, extaram , maximam
iam , misicinatiuam es eorum , m Musi consortes sunt ,
70쪽
THEATRUM ... EI Theatrum Pompeii
U N Pompeiani Theatri integrum vestigium. Spectatorum cuneos aspice , &circulares gradationes ; in quarum centro orchestra . Orchestram rectilinea diuidit scena , quae frons theatri est: in cornibus hinc itide porticus . Daniel Ba
barus in Vitruvium lib. s. cap. s. Abscena ad theatri cornua erant porticus, sed non ita continui Tt cornua th atri tangerent , quamuis in aliquibus et titys videtur; sed erant
tamquam aia ;m pteromata ipsius scenae. Aula Regia in medio cum valuis, de aperitionibus , per quas Actores exibant in stenam . Dextra, ac sinistra Regiae hemicycli, seu nichij, in quibus etiam valvae, S aperitiones structura magnifica columnarum. Vitruvius eodem libro: Ipse autem scenae suas labent rationes explic tas , ita uti mediae valvae ornatus habeant Auti Regiae, dextra, ae sinistra hospitalia, secum dum autem ea spatia adornatur comparata; γa loca Graci Q --ς dicunt ab eo quod machina sunt in his locis versatiles trigonos tibentes: Vbi Daniel Barbarus: Valua m diae, quae medio cuneo , e quinque scenae attributis respondent, at ornamentis, m amplitudine , quam habent Regiae dicebantur. Utrinque uiae porta erant concharum modo, quarnichios dicimus r ita pro fronte scena tres erant aperitiones , ante quas in singulis machina erant cotticatae. Post scenam porticus, & ambulationes extant , de quibus idem Vitruvius cap. 9. Post fenam porticus sunt constituenda, uti cum imbres repentini ludos interpellauerint, habeat populus quo se recipiat ex theatro , Choragiaque laxamentum habeant ad Chorum parandum, ut sunt Porticus Pompeianae.
Pompeius deuicto Mitridate, Romam reuersus theatrum struxit expressum E Mitilenaeo , ut inquit Plutarchus ; grandius tamen , & pulchrius . Scribit Dion aedificatum fuisse non a Pompeio, sed i Liberto eius Demetrio , n menque ad Pompeium retulisse, ne malὸ audiret , quod Libertus tantum p euniae collegisset , unde tantos sumptus facere posset . Suffciebat largὸ hoc theatrum , teste Plinio, quadraginta hominum millibus, habebatque exiguo dissitas interuallo, Pompei j Porticum, Regiam , seu Basilicam , & Curiam, ut benὸ aduertit Alexander Donatus . Theatri curua pars , spectatorumque cunei a Campo Florae tendebant, se seque inclinabant ἱ meridie viam Clauariorum versus , ut de hodie in Ursinarum aedium stabulis fornicum descendenti uni ci culariter ad orchestram , reliquiae spectantur r quas B alinus exhibet cum integra theatri descriptione in sua recentis Urbis Ichnographia . A Cuneorum , & gradationum fronte stena vergebat ad Ecclesiam Sancti Caroli ad Catinarios. Quare Porticus, quae stetit ὸ tergo stenae, ut inquit Donatus , propinquior Cico-Flaminio, de Capitolio filii. Alia veris Porticus,quam etiam a tergo circularis curuaturae theatri aspicimus in nostro vestigio, recta tendebat versus Campum florae. In eodem Theatro ludos dedit Nero , totumque inaurauit, ut ostenderet Tiridati Arsacidi Regi Armenorum. Totum, inquit Dion, Theatrum
intus cum scena inaurauit, auro etiam ornatis quae intromittebantur, extensis supra velis ,
qua stellis aureis distinguebantur. Euare ille ludorum dies aureus nominatus est . Multa , egregiaque fuere in eo theatro ornamenta. Plinius: Pompeius Magnus in ornamentis theatri mirabiles forma ροsuit eriter , ob id diligentius magnorum Artificum in ensis elaborata . Fuere quoque Gentium, Sc Nationum in ipso simulacra, ut ex Suetonio ,& Plinio. PORTI-