Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

C E N T V R. Li Solimano superiori aestate mortuo, substitutus sit; habeatque Persarum Regem perpetuum hostem ; apud iquem BaiaZetus,prioris uxoris Soli- lmani filius, cui Ianizeri plurimum

tribuant, lateat: ni fallimur, indi- . cturus est. Sed, Deus nos, inter tot ciuiles motus, ω discordias, Conser-riet. Vienna enim Capta, omnium Germanorum, & Italorum ceruicibus, a Barbaris summum periculum immineret. Nunc & Gallia dicitur nouos tumultus meditari.

i Accepi, mille octingentos Nobiles, '

&vigintiquatuor Proceres,quorum

pars Comites sint, pars Barones, du-

ce Andelotio,in Campania,religionis suae nouae Caussa, conuenisse. Ca- rolum enim Regem, qui in Prouin- Cia Vulgo nuncupata nunc degit; Hugonoth s puniendis,delendis,aut saltem in ordinem redigendis, consultore Cardinale Lotaringo , Cum Pio IV Pontifice foedus inhsse. Hoc ipsum, Hugonotios sic interpretari;

Vt, aut vincere eos oporteat, aue -

392쪽

Epis T. SELE T. mori. Eorum esse consilia, ne cedant. Quamobrem, a Rege petierunt: eis, ex Edicto pacis,eiusq; pe missis liceret sibi, templa, Lutetiae, vel proxime, aedificare. Certum

enim esse aiunt: ex ea Vrbe, ad varia propinqua loca: concionibus audi endis coenae celebranda ,Vel sexaginta, Vtriusq; sexus hominum millia, confluere, quae res, Urbis praefectum valde moueat : qui Regi, periculum ostenderit. Si Rex igitur : ea templa, ijs minime concesseriis vel responsum distulerit: Hugonotios statuisse : recta, Regem petere , quo, sibi eum Vindicent ,

ω anteuertant eius potentiam.

Clam enim eum in Germania, ad hoS motus, militem cogeroe. Simul quoque , Remorum Vrbem, Lotaringi Cardinalis domicilium, ac sedem ; tum reliquas eius opes, tentaturos. At, Cardinalis ad hos impetus ita iam se composuit: ut CondςumPrincipem,miro artificio sibiadstrinxerit.Biduo toto,non fuit

393쪽

C ENTUR. I. 343 ad colloquium admissus, palam testante Condaeo, nihil eum , nisi fuco ac fallacijs agere. Admissus tamen,

ita eum in suam sententiam pertraxit:Vt utrinq;,reconciliatis, ac benevolis animis, discessum sit. Pellexit Condaeum, certa spes, ei tradendae nuptui, Guis' demortui eius fratris , filiae : nam, superiore aestate, Condaei uxor, e vivis excessit, ea autem, Hugonoth s, mari tum semper,in officio retinuit. Quid praeterea sit actum, cum Condaeo, nescitur. Acta enim omnia dicuntur remotis omnibus arbitris,excepta sola Condati matre. Haec, si ita, Vt pro certo putatur, se habent; Vides novas tumultuum Tragoedias, clademq; adferri Galliae, pessimorum hominum cosiliis,qui dum regnent,omnia sursum deorsum versant: hic, ni fallor, i teru Balduinus triumphabit, nactus

non importuna occasionem. Rumor

etia,CXGenua percrebuit: Corsicam eorum insillam, a Petro Corso, qui eam superiore anno tentarat, denuo

394쪽

impetitam iri, eum, Classe Turcica, adiuuari, & a Pio Pontifice, Duce-que Florentiae; quod vix credo: sperare qxmq; se, a Gallis auxilia. Pontificem enim Gallis foedere coniun- ictum. Itaque milites, ac praefectos militares, iam conscripsisse. Videretur, certum, cum Hi spanis, in quorum clientela protectioneque sint Genuenses, fore bellum. Fortasi sis, Philippi animus exacerbatus est, propter sententiam, qua Pius Gallorum Regi primum locum tribuit. Habes, multis de rebus, multa; quae iam, Ut in meo aere, prius enim tibi remisi, futurus sis, essicient. Quare,

da operam, ut hanc omnem pecuniam, statim,atque cum foenore, refundas. Vale, Pridie Calendas Februar. MDLXV Colonia Agrippina Salutant te Helmanus, & Echtius,& Bircmannus. Echtius , praeterVXorem , amisit & Gertrudim filiam, ac paucis ab hinc diebus, sece-

rum. Suadet, ut redeas. Bircmannus intra triduum Andoue iam profici-

395쪽

CENT V R. I. 34s proficiscitur; non rediturus intra bimestre. . Oblitus eram,tibi scribere, Comitem Egmundanum, Belgicorum negotiorum,Vt aiunt, Caussa,ad

Philippum Regem, per celereS equos, fuisse profectum : Non puto, Philippum, Carolo, contra HugΟ-

notios,Coniunctum. Potius credam; Renardi factum, profectioni causissem dedisse. D p

Litterarum Ioannis Moch, Potari, R υ Apostolica, Canonici ad ita octo . . los, scriptarum Roma Vm Octobris, I 6 .ad Dominum Io He bergium. Theologum Coloniensem, Canonicum

S. Seuerint. Exscriptum ex Hi is

libus.

Isti nostri ......, non sunt tam sancti ut apparet, ambulant in figuris ovium, intus aliqui sunt lupi

396쪽

3 6 E P I s T. SELECΥ. rapaces: SC simulata eotum sanctitas duplex est iniquitas. Regnatque in illis magna ambitio. Veneti fecerunt Unum eorum Cremari viuum,

ex mandato Pontificis , qui dum ageret Patrem sanctimonialium virginum , in Dominio Venetorum ;duodecim ex illis ingrauidauit: inter quas, Abbatissa,& duae aliae,uno anno pepererunt filios,& inter confitendum egit cum illis,de loco,modo, S tempore coitus, cum admiratione & stupore omnium, qui hominem sanctissimum arbitrabantur: tantus in vultu eius erat fucus. Originales litterae, sunt penes Dominum Io. Helmanum, J. V. Licentiatum, qui eas habuit a patruo suo. Continebant enim responsionem quarumdam rerum, ad Hens. bergium, quae ad eum pertinebant, Helmani patruum.

397쪽

LXVII. 347

Eruditisi viro D. Cornelio Scinera fari a secretis. S. AMIhi cum tenacissimo malo res . est non sine vitae periculo. Ro go,fac sciam, quid acciderit Alfonso Valdesto. Tot menses non scribit

Verbum. Aut aegrotat, aut ablegatus est, aut totus alius in me factus est. Aueo, & de Liuino nostro cognoscere. Tantum aegre potui, mi Corneli. Friburgi, postrid. Pentecostes.Tuus ERAsMVsRO T.

398쪽

LXVIII.

Misi mo viro, Domino Georgio Cassandro, . Theologo. Duisburgi, Dadibiu Domini Cancelgari,

mitendum non esse duxi; ut tibi negligentiae verterem , qui es omnium hominum diligentissimus ; quod multae aliae occupationes tuae de re' bus publicis sacris'; , praeoccupasse, nuncque hoc tempore maxime tibi paene extorsisse, videbantur. Fama Cnim omnes accepimus ; te , in iis studiis jam totum occupari; quae primum Imperatoris Ferdinandi jussit, deinde Maximiliani Caesaris rogatu , suscepisti: ea nimirum, quibus certa quaedam religionis formula ; quod ad opiniones in religione de

399쪽

C E N T V R. I. 34'. de fide dissidentes attinet,ac mores, ad ineundam Concordiam, Com- praebenditur. Facile qrgo patiar, silentium tuum, optimis illis laboribus,naeniaS meas obruere. Sed aegre fero, salte hoc te non scribere, quod minime tibi vacat huc scribere. Dum enim, multi de te nos interrogent, alii quoque scribant: nihil est, quod ego respondeam ego,inquam, qui, ex omnibus, qui te, dum hic esses invisebat, nam nemo est,qui non maluerit alio, metu pestis, migrarei sum solus reliquus qui stationem, Dei simini beneficio sanus ac saluus, minime deserui. At hoc, mirabili diuina prouidentia, contigit: ac tantum profeci,miserandae ciuitatis casibus, ut quae Philosophi, scriptis ex aliis accepta tradunt de contemnenda vita, quamque nihil sit in

nobis, de quo nobis quid polliceri possimus, ipse coram spectarim, licet

inuitus: atque tandem,non ex mortuis , sed vivis magistris, didicerim: multum vero interest, quid legas,

400쪽

3so E P I s T. SELECT. an videas,uti tute facile nosti. Videre autem mortuos,quos biduo ante, hilares spectasti,nec unum, sed multos: equidem,constantem etiam hominem, mouere potest. deinde, antidota nulla, huic tui obsistere, metum auget. praecipuos ciues fugere, plebem attamen,periculis audacter sese objicere,nec timere,immo,mori fere cupere , quid aliud porro est, quam, lupum auribus, in re periculosissima,tenere ξ Tu, mi Cassander, sic habeto: ciuitatis statum, esse Valde moestum, in qua, & medici, Apharmacopoei,solum Verterunt non quidem,sed sedes mutarunt, SI quorum liberi, & familia , vim morbi non modo, sed 3c mortis, senserunt. Publica loca deserta, fora Venaliae, ex centum, vix sex habent, qui obsonia ex agris adferant. mercatores, non habent emptores : neque opifices. Sacra, a paucis fiunt. Diuites enim sacerdotes, templa reliquerunt , Vt Vix quattuor ex triginta,

domi manserint. judicia silent alio, que

SEARCH

MENU NAVIGATION