장음표시 사용
361쪽
C E N T V R. I. 3IIuum, Ut adpellant, nisi perquam irritatis animis , potest obij ci . At,his
remoris , tamquam echino pisce, nauicula, Vereor, sistetur. Sed tamen, ut haeresum flatus, eam impellent, optamus certe. Quid igitur tu, Ceterique moderati viri, proficietis,
expectamus. Vnus Deus,ne tota nauis sebmergatur, praestet . De Parisiensi in Lotaringum tumultu quae scribis, certa sunt. Ad me perscriptum est Hugonotios,qui dicuntur, ita rebus sitis cosiiluisse,ut ex singulis
iurisdictionibus, in qualibet Gallici regni prouincia, intra viginti quatuor horas , una conuenire queaΠt, sui tuendi caussa : nam prouincia, duabus aut tribus durisaictionibus
administratur, ipsi sua lingua Ballivatus adpellant. Qua prouidentia , religionem suam hactenus
Conseruant. Quinimmo, rumor est, intra octiduum, equitum octo millia , posse , e sitis in unum cogi. Summa haec est eorum vigilantia. ouo accedit; Helvetios, in
362쪽
foedere nunc excepisse , se Carolo contra illos ess ilitaturos. Comes Egmundanus, in Hispaniam, per celeres dispositos equos profectus est caussam suspicantur, acuti qui- dam, Gallicos tumultus. Purpuratus enim ille Carolus, in Mediomatrices sitos peruenit, ac, si potest, Philippum, ac nostros, honorificis illis pietatis titulis, cohortabitur: vel potius in aduersarios sitos inci tabit, ac fratris sui purpurati nostri, miris artibus, ne dubita, iuuabitur. Oportet enim nihil eos de pristino splendore remittere: at vident sensim imminui. Quare, fulcra,minanti ruinam, sibij cienda sunt, egregia scilicet bellicam: nam, nihil minUS, quam de religione, cogitatur, qua
tamen, caetera tegimus, sed a nonnullis, potius Egmundani profectio tribuitur , quod Idquisitoribus Ar-mcnteriae oppido, saeuitiam sustulit. Philippus, omnes eo loci suspectOS,
propter hanc caussam, compraehcn- di iussit. Capti fortassis, viginti : Coz-
363쪽
C E N Τ V R. I. 3I3 teri, maXimo numero fugerunt. Omnia Belgae suspicantur , ac timent: neque tamen , quid certi sit, auditur. Danus, de ijs conqueri tur, quod, praeter pacta, naues aliquot, sale & bellico adparatu onustas, Sueco VeXerint, eo nomine minatus, se ij s, nauigationem ad suas, S maritimarum ciuitatum prouincias,interclusurum. Ac de pace Cum
Anglis composita,falsa fuit fama,in duciae tantum pactae, trium hebdomadarum: quamquam, Anglia, Bel gica, sine magnis incommodiS, carere Vix potest. Feruntur & Gallicae linguae homines, Gallum , propter nouae religionis studium , finitimis
nostris Galliet Belgicae oppidis,optare. Vides motuum metum. Sed,
nihil meticulosius, quam regni, Vel prouinciae administratio ; in qua, hoc tempore, vel Vmbrae, putantur exercitus delecti i tantum potest purpurati calliditas. Ego certe non metuo. Priscus enim ille animi vigor, & impetus Belgarum, ingenua
364쪽
prolapsus, & externis commercijs, atque diuitijs, selo nunc metu Concluditur. Quod ad Valuodianum in Pannonia tumultum attinet; Lazarus Siluendius, eo, Cum impe - rio missi is superiori mense : cuius copiae, sexdecim peditum, ac duorum equitum millium, dicuntur.
Valuoda , delectissimum militem conscripsit: ac licet, Selimus S limani haeres Turca, silos , inde,
octennalium induciarum nomine, reuocarit, ad proxima oppidorum praesidia : veremur tamen , ne se iterum , vel a Valuod a sollicita- tus, ex occasione, vel perfidia, con- iungat: Quamquam, iam olim aC- cepi ; hominem esse, Vini curandaeque cutis studiosiorem, quam armorum . BaiaZetum fratrem, qui ad Persas profugit, esse virum militarem , qui fortassis, modo super- si , caussa regni, in eum mouebit. Valet enim gratia , apud IaniZeros;
in quorum fide Turcicus Impe . rij neruus consistit . Sed, laqueo,
365쪽
C D N T V R. I. 3Isincerta tamen fama, fertur a P sis, magno Solimano, aere persolu eo, iugulatus. Selimum enim sibi succedere Volebat, partim odio istius, cuius fratrem propria manu, arcus neruo, dolose ad se. accersitum, intorto collo , in tentorijs suffocarat: partim fauore Rossiae oris, quae Selimum filium, Bassae
consilijs nixa, apud maritum prO- mouebat; BaiaZetum, eiusque fratres , adsectati imperij, quo tollerentur , incessebat. Si igitur Ba-
laetetus superest , ciuile bellum,
inter fratres, oriri posset , ac Persa mouere, quae rebus,Italiae ac Pannoniae salutem adferret, Turca rum viribus dispersis , non mitis. Atque utinam , nostri Principes legationibus ista tentarenteam studiose ; quam , inter pro ximos ac Christianos , exercent huiuscemodi, vel excitant, simultates. Sed , ne tibi nimium superbus, aut curiosus, Uti purpuratus noster, me clam compellabat,
366쪽
ipse videar;istaprudelibus relinquo: - tum, ne nimis ingeniosus sim, sic enim & addebat, in aliena Republi ca.. Haec siquidem scribenti, rumor adfertur; a Caesare, senatui Camerae Spirensis liferas missas; quibus dicatur Valuo da profligatus a Schuen dio, ipseq; , a caede,in castrum quoddam se proripuisse. Quod Verumne sit, haud scio. Haec, Spira rediens Secretarius Comitis Morsae, retulit. Optandum certe esset. Quid
ad te rerum nouarum scribam praeterea,no habeo. Sed heus pene mihi exciderat; Sacerdotem quendam, Crematum fuisse, iussu Pontificis; in Venetorum prouincia, quod virgines Vestales duodecim, non modo vitiarat, sed & grauidas reddiderat: inter ceteras, Abbatissa, dc eius duce
virgines, intra annum pepererunt. Ille vero, pietatis praetextu claruSς quodque earum paternam Confessionem Curaret, Cum eis , dum ei peccata confiterentu*, egerat; quo tempore,ac loco,& modo, Vna Con-
367쪽
CENTUR. I. IJ uenirent. Quod certe factum, si Su- rius, adpendici suae nexuerit ; longe maiorem gratiam, apud Cordatos viros inibit; quam, si suos Antipodas . Apostolos, tot falsis luminibus illu- ,
stret. Hoc enim, Verum est; quantum, ex chartula his inserta, Cognosces. Ago tibi gratias immortales: quod caussam meam, apud Amplissimum virum Cancellarium, tuendam susceperis. Hoc, te obtestor, facito diligenter , & cumprimum. Maximum enim brachii sicularis, in quo aduersarius spem collocat, periculum mihi, foueti tamen optimum ius, imminet, dc litteras ex Vrbe accepi, eum censurarum declarationem, ante duos menses, contra
me impetrasse. Cui ut obsistatur, una haec fructuum,pra 'bendartim ad Apostolos, vera probatio, praestare potest, sed, Capitulum non concedet, a quo facienda per attestatio nem publicam eiust fides; nisi alicu , i is Principis viri litteris impulsum inter omnes vero, omnia Illustrissi-
368쪽
318 Ep I s T. S E L E CT.mo Clivensi deferunt. Praepositus Cliuensis , prudens ac pius adolescens, operam suam mihi pollicitus , est: sed hinc abijt, propter quaedam negotia. Gaudeo, me in eius amicitiam venisse , propter singularem eiu ς virtutem, tum quod tui sit studiosissimus. Hanc amicitiam, Ech-tio nostro debeo, qui, Vt ei innotescerem, effecit. Fasciculum aliquot librorum Nervij, quos petis, accipies, cum his litteris. Eos Bircma nus a me petitos, mittit. Vale, ac mei, rogo, memor sis, atque responde quamprimum. Colonia Vbiorum, XVII Cal. Martias M D L X V. Salutant te omnes tui, ac nostri.
Ego Cornelio, fratris obitum, sane condoleo : sed, instructus est opti- mis artibus, quibus hunc moero- 'rem &leniat, & totum, etiam a te Consolatus, expellat. Lensius scri fpsit de coniugio, ab Otthone ruo, seius rei certior factus coram, qui se Cornelio loquutum adserebat. Hic pauci, nec yllus credidit. Ximenius,
369쪽
C E N T V R. I. 3I' valde laudat Syrenios suos scopulos. Si hic esses, huc veniret. Freque-ter lectitat, raro scribit: Te iam salauere, per litteras ad me, iussit. Vale. Obsignaram has litteras,& ecce mihi nuntium, qui fasciculum scriptorum ad me pertulit, inter quae, litterae de rebus Gallicis recentiores. Maris praefectum Castilloneum,esse Parisios ingressum cum quingentis equis: Exercitum; hoc est nitatem, circum Parisios, suae factionis, habere : itaque timeri Vshementer de nouo tumultu. Reginam matrem, ad Carolum Regem, qui Tolosae est, prosectam ,-de itinere ad Philippum instituendo, cogitare. Tolosa enim in Hispaniam, ex Gallia itur. Balduinus, sui non dissimilis, libellulum Gallicum, ad Principem quemdam Galliae, quem Condarum effereor, de reformandae ecclesiae Gallicae rationibus, conscripsit. Cui aduersaria pars, GallicE. etiam respondit, quem librum nondum legi. Datus mihi mutuo, ac reddeuin
370쪽
3Σo EPIs Τ. SELECT. reddendus, si impetraro a Domino, ad aliquot dies, ad te eum mittam, ubi legeris remittendum. Biscampius hospes meus, apud quem pran deo, &haec scribo, te plurimum salutat. Valoe.
Clarissimo viro D. Vincentio Corneli, Thesaurarao,oc. S. P. φinum persuasum esset a ciuitatibus Hollandiae decretos esset florenos trecentos, id quod ipse e iam D. Petrus a Monifori fatebatur , & epistola aduocati Hollan diae non haberet, nisi ducentos, det
nullo quidem concepi sinistram sit spicionem', sed res lysa loquebatur aliquid erroris subesse. Rursus scri psi per Doctorem Viglium, quod . non fecissemsi Scheti litteraS. ac C risissem.