Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

XIII. . . l

Georgius Ludovicus ab miten Adri no Ulio S. D.

GRatissimae fuerunt literae tuae, cum quod summa erga me beneuolentia, & humanitate tua singulari erant refertae; tum quod iter ex animi sententia te confecisse significabant. Equidem D. Zindelino& mihi, quibus etiam auens, cum iucunda recordatione semper ante oculos versaris, solicitudinem saepe adferebat cogitatio itineris longi adeo atque dissicilis. Verum ita euenisse, uti optauimus, vehemen ter gaudemus, tibique gratulamur. Illa vero, quae post tuum discessiim ad nos allata sunt, mihi sane iniu

cundisinin fuerunt : Tibi quidem

eo longe acerbissima ea accidere existimo,quod,cum ob summam tu tam Vi rtutem atque prudentiam,tan quam e dpecula quadam, futura ma- .ia, totique Germaniae imminentia , ' prospi-

662쪽

C E N T V R. ΙΙ. . prospicias; eos tamen,qui & debent M possunt tantis Reip. vulneribus remedium parare nullos perspicias. Feret tandem Germania protervitatis suae ac scelerum poenas: quippzqui non contenti misere amictis illudere, sed idem malum in nos iam

Conuersum, non modo non summo

studio auertere studemus,sed ne cogitamus quidem. Verum de his me ad te scribere superuacaneum est, quem, hic cum esIes, prudentissime de tantis Germaniae calamitatibus saepe Conquerentem , non quidem sine dolore, libenter tamen audirC solebam,. De me vero, quod & honorifice scritas,& optime speras;item

Tum agnosco amorem in me tuum,

cui tu p cofecto plus tribuere Vi- . deris, quam eso possim praestar i.

Dabo quidem operam, ut, quantum' in me erit, tuae, tuique similimorum,

id est, optimi cuiusque spei, si non

omnino, saltem aliqua ex parte satisfaciam. Studium sane & Volunta rem,quvlicet parum valeant,Vbi fa-- - QG cultas

663쪽

6I - EPIST. SELECT. cultas ingenij & virium desit, nulIa in re, quae adolescentem bonum Mbonorum aesantem decet, a me desiderari patiar. ValMyli optime, meque mutuo amare perge . Datae Venetiis, xx III Nouemb. Anno

Tum ex animo Luno v I Cus ab Hulte

seruando. Heidet,erga. S. 2D phra- I TAEC tibi sic scribo, mi frater, ut tur lanie-.11 velim esse communia.cum fra- na Pariin tribus &. amicis omnibus. Nunc '- tempus est luctus & planctus,si forte D minus nostri misereatur. Nullum extat tantae tum perfidiae, tum immanitatis exemplum. Quoties

' autem ego haec iesi praedixi t Quo Ues praemonui Sed sic Deo vi .

664쪽

' .. est, iustissimis de causis irato, Miamen Seruatori. Ignosces si sigill i tim nihil dunc petiequor. . Indixi' mus ieiunium & preces extrR ordirnei . Impletur ciuitas .necd.m a. peste pxorsus libera, dc febricitantium plena, miserrimis dc calamitosissi simis hominibus, quos sola auaritia seruauit: nam Mioquin nulla, neque dignitatis, newe aetatis, neque se xus habita est ratio.' Rex initio in ' inrisianos omnia transtulit: nunc Omnino. suo iussu facta scribit, δί', quos Curauit Lutetiae in lecto tru-

citandos, homines quibus indignus

erat mundus,audet etia coniuratio-

. nis accusare.Lugduni omnes spaucis' exceptis quos auaritia militum ser-l uauit) primum ultro sese carceri tradiderunt,deinde ultro iugulum prῆ-

hueriit, nullus ensem strinxit,nullus

, Obmurmuraue,de Hillo quςstio habita:mactati omnes,Vt oues ad caede . i destinatae, dc tamen coniuratio praetexitur. Tu vides Domine,& requi-IeS. Precamini pro nobis, qui aliud

665쪽

ε1ς E,Is. T: Sm C T. nihil exspectamus', quam ne 'ipsi fiamus istius holocausti, velutias persio. Non deest tamen ossicio suo magistratus, sed in Deum spes

nostra recumbit. Heri demum lite ras tuas&Tassini nostri accepi, datas V I superioris mensis. Plura prae moerore non possum, quamuis non desinam in eum sperare, qui iustorum est viudex, dc secteratorum Vltor: Bene vase,. elaeuae, X Sept.

propter Vatias occupationes mCas. Tum B E et ΛNobili acclarissimo miro D. Adria vander Ga len, amicoseo

666쪽

ctus fui Gaudeo me in quiete meam xeuersum esse. Solent enim peregrinationes, istae vehementer studia pietatis perturbare, licet corpori utiles sint. Novi hic nihil esst praeter

summam caritatem frumenti. Vites partim corruptς sunt,partim immatum. Multi non imprudentes vi .ri metuunt nouam rusticorum seditionem. Ex vestris partibus nihil huc adfertur:quare gratum feceris si aliquoties ad me de statu patriae vestret scribere non grauaberis. Iudicium. Dei, quod hactenus fuit in domo Dei,spero breui in infideles cohuer su ri, Amen. Pietatem quam colis, magis ac magis tibi commendo, ne participes malorum fiamus quae in mundum peruetur a sunt. Bene valeamantiss. Domine. Aisini meo fratri

tuo,Vna cum vXore sua omnem a me salutem & reuerentiam. Salutat elinam Vos quam amanter VXor Imea,

quae dolet sibi non fuisse integrum Coloniae vos inuisere. Iterum vale.

667쪽

Raptim Herbipnx. Octob. Anno

XVI. Clari si docti Isimes viro Dn. - Δειρ.wlio, Senatori Regio apud milandos: Dom. se amico suo obserua - stod

s I . Lm i hes Familiac Vm nuncius hic Curiae Gai Publiis. ehensis Heydelbergam lici. haberet , etsi nihil magnopere erat quod scriberem, scribendum tamen putaui, ut te ad rescribendum excitarem. . Memoria tui mihi iucundis sma in intimis haeret, Λ quo es propinquior eo grauius absentiam tuam mihi ferre videor Cum procul in Italia.aberas, quia tui videndi nullais spei via patebat, non tam acriteris ' punSe-

668쪽

men quantumcumque nunc sit de- siderium, aestuare eo malim, quam te spectatorem esse Calamitatum, quae nobis quotidie ob oculos verissantur. Nos autem etsi nullo adhue proprio malo laboramuS, Communes tamen miseri assentimus, atque

pro eo ac possumus, fortiter ferre discimus.' Non dubito, quinfamis huc perlatum sit, Dn. Comitem a Bossis, nauali praesto hoc mense superatum. Hornae adhuc detinetur, sed fama est eum Delphos perductum iri. Non sine sanguine pacta est victoria. Capta est ex nostris praetoria nauis, atq, alia in fundum depressa. Aliquae in portum Amste- Todami fatuae perductae. Hesterno die Albano Duci faustum in Hispanias reditum ex mandato benatus precatus sum. Aiunt successorem attigisse iam has prouincias. Faxit Deus ut meliore fato. Prolixiorem esse nuncij festinatio me non sinit. Itaque Vale opti atq; amantiss.Myli

valet

669쪽

ro EPIST. SELECT. valetudinique eam da operam, o confirmatum plane videre te atque

amplecti possim, nihil mihi optatius

Mon. Novembr. An. M D LXXXIII. Fraui tuo opt.Viro uxorique eius leumultam ex me atque Ore

XVII.

. Dn. Thomae Tilio, fratri ac summi ob- . seruando. Heidelbergae.

AK I frater: Et si tristissima sunt se

i omnia quae scribis, prodest tamen haec ad nos perscribi, Ut eo ardentius precemur. Itaque de tua ista diligentia magnam tibi gratiam habeo. In Gallia fortiter ad extremum parata est Rupella resistere immanissimorum pyrannorum conatibus.

670쪽

tibus. Idem videntur acturi Monta albanenses, & aliquot praeterea II lius tractus oppida. Nemausenses E Gemeniorum montium incolae, itemque vivarienses, toti adhue .nostri sunt, Sancerra in Biturigum agro. In reliqua Gallia fuit&est incredibilis i sectio, quae tamen usque adeo non pacavit immanes illas feras, ut etiam eos qui defecerunt qui pene sunt innumera, biles in semel ad internecionem vn cum integris familijs trucidare prorsus Hecreuerint. Ita enim statutum ab illis fuit die x x v I 1 octo,bris, neque aliam ob musam adhuc dilata est haec carnificina, quam Vt interea blanditijs commentiti jς quae diuulgant edictis urbes adhuc

repugnantes recipiant, extraneos demuIceant , nonnullos denique profugos rursum innasiam compellant . Hos conatus tam immanes Vtinam e caelis compescat Domin M. Quam enim vanum sit terrenum praesidium, plus satis experti sumus. 'Caeterum

SEARCH

MENU NAVIGATION