Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

6 EPIs T. SELECT. abest, ut simili atrocitatis genere usus sit, ut etia hostes plus sibi quam promissum sit praestitum esse fatetantur. In Hollandia hostis qui hactenus longe lateque per agros diffusus sitit, nunc Hagae in unum copias suas contrahi t, abitumque propediem proculdubio parat. Quibus incedit locis discedens, parum aut nihil damni dedit, atque a flamma, quod minime speraueramus, abstinuit. Mercatura quoque mirum

his in modum sitos progressus incrementaque acceptura haec a state vi-.detur. Ex Hollandia cuntum aut amplius mercatoriae nasi 5 Dantiscum ibunt. Mercatores quoque ab exteris regionibus, edictos cuius tibi exemplar mitto) reuocantur. Res

Zelandicas Princeps iam, Uti spero, composuit , indiesque Dordoraci eXpectatur, quo in loco ad X X huius mensis diem Hollandiae Zelandiaeq; Ordines conscripti sunt. Dergouda parum abfuit quin proditione amisia sit. Insidiis tamen Dei benignita-

692쪽

C E N T V R. II. nignitate detectis,in auctores sceleris animaduersum est . Pauci eiusdem conspirationis conscij fuga salutem inuenerunt. Haec fere si int, quae mihi hoc tempore scribenti veniebant in mentem, scripsissemque antea tapitis: Verum quia Princeps hinc abest,fit,ut nuncij rarius ad nos commeent. Literas sane ad te nunquam habui cui darem, quin dederim: tu ut idcm facias, rogo. Etiam atq; etiam vale,cum fratre & sorore, quibus ex me quam officiosissime salutem impertiri dignaberis. Delphis, v I Martij,Anno M D LXXIV.

Tui obseruantisi '

693쪽

XXIV. Nobili se inrisi. viro D. Adriano MMD,

Senatori Regio, lania.

S. P.

De Repub. V Tsi nihil erat magnopere,mi Do-- tamine , quod ad te scribere , quod ea quae hic geruntur , ex superioribus meis literis intelligere

potueris: tamen hanc nuncij opportunitatem oblatam mihi praetermittere non potui , quin I. D. breue hoc epistolium' mitterem . Res nostrae, laus superis , sic se habent,ut lorigo ab hinc tempore nunquam melius. Hostis ad x x II huius mensis Hagam Comitis, aliaque quae hactenus insedit loca, sine magno detrimento reliquit.Equos plurimos secum abduxit. Caeterum pe- . . Cusomne nobis illatisium inuiolatumque reliquit. Nusquam nisi Leider-dorpete ab hoste flamma saeuitum est. Praecipuum damni miles Germanus nobis dedit. Hispani praeter morem

694쪽

omniumque nostrum expectationem mirum in modum ciuiles fuerunt. Harlemum tamen, quod ex

silmma quam in rcdemptionem facultatum polliciti fuerant permultum desideretur, iam diripi aiunt:

quantumcunque coniectura caeterisque indiciis colligere possumus, hostis eam quoque urbem relicturus est. De Amsterodamo quoque bona sumus in spe. Princeps Dordraci est,

Vbi nunc celeberrimus ordinum prouinciς conuentus est.Quid multa Lacerata hactenus, oppressaque Respub.tandem respirat ac se erigit, cui ne quid damni a nostro milite per rapinas inferatur, diligentiss. seuerissimeque cautum est. Ad hanc. rantam tamque insperatam nobis a Deo Opt. Max. concessam felicitatem T.D.inuito: Habes, quod ex superioribus meis, Corneliique Her- manni literis intelligere potuisti,

parentis Voluntatem a tuo reditu non alienam. Inuitat te patria,quae

nihil hoc tempore maius, quam tui,

695쪽

ε s Epis T SE LE CY.tuiqi similium praesentiam, Operam, auxiliumque desiderat. Nos quoque , quos in amicitiae partem admittere dignatus es,Vehementer reditum tuum expectamus. De nego tio roris ex cognati Hermanniliteris intelliges. Vale clarisis. Domine, cum fratre, & sorore sitauiss. Iis ex me plurimam falutem dabis. Delphis,XX V Mariij, M D LXXIV.

Tuis pro viribus . TAEDOR Vs a LEVVEN.

ornatissimo viro D. Bonaventurae canto,amicosio integerrimo,

ΜIrum, mi Vulcani, quanta soli ' citudine me liberarint tuae ii

terae: no enim minus ego de re,quam tu de me anxius eras , quod frater meus scriberet ,se neq; de te , nequ*

696쪽

C E N T V R..II. ' εtuo reditu quicquam adhuc intelle, xisse: sed bene se res habet, dc Chriasto nostro gratias ago , quod 'trique faustum iter ac foeticem ad sitos reditum eoncesserit. De Molano belle conij Cis: vix enim mutuo aspectu, mutuis amplexibus,mutuis denique colloquiis expleri potuimus: Vrge bat ut octiduum tandem ibi consumerem, hospitium quod mihi largiturus erat, ab omni genere circumstantiarum prςdicabat. Aderat velut succenturiata uxor. Sed nos venti, qui iam secudi flare incipiebat,auΟ-cabant. Tuae illi literat gratissimae fuerunt. Quaerebat statim, ecquid Hispania tibi affricuisset mali. Re

spondi, si quid iam fuisset, id piorum

Virorum consuetudine, atq; lectione purioris doctrinae esse sanatum. Dixit se rescripturum,& omnes Vias

discussiirum , si qua tibi prospicere

possit. Quae edissit, sunt Erotemata scholastica de rudimentis Christianae religionis, scripturae testimoniis illustrata;adiecta sint varia eiuS Car-

697쪽

gue o Er I s T. S E L E C T. mina & inter alia Psalmum CII, ω symbolum Athanasij carmine redditum. Nos exemplari donati. Hic ego de te semper cogito, sed quod undique premente hoste', omnes sunt occupati,nulla adhuc oblata est occasio, qualem mihi dari vellem: ea si se obtulerit,sentiet quantum sui

causa laborare velim Veneris maritus. Hic nihil est noui. Hispanus non Ionge Gorchomio & Bomelia est. sed utrumque oppidum,Dei gratia, hostium impetu ferendo est. Lei- denses ab optima politia laudantur. Ex Hispanica classe indies naues ad

nos Veniunt. Haec scribo, Vrgente 'nuncio, cum tamen aliis amicis adhuc sit scribendum. A te literas pω- lixas expecto , nec volo vi Vtentio nianum illud, praepropere, denuo mihi occinas, decides aliquatulum stano resibus tuis occupationibus,& quod illic obuiis quotidie amiculis, hoc nobis dum per occasionem licebit, largieris. Bene vale amicissime Vulcani,& nos quod facis, ama. Dordraci

698쪽

CENTUR. II. IDordraci xxm Iunij, M D LXXIV.Falhenburgio nostro salutem : cui dices, Dousam a Leidensibus communi consensu Praefectum esse electum, atque una Ducis munia summa cum laude obir D. T. dediti 2 ADRIAN. vander MYLE.

XXVI.

Ornatissimo viro D. Bonaventura Vinc Io,amicosio Integerrimo, a Coloniam.

T Rofessionem Graecarum literam Famissorum tibi collatam esse,Vehemen-.ria.

ter, ut debeo,tibi,vel potius Academiae illi gratulor : idque eo lubentius,quod intelligam,te,honore illo, seu illecebris minime capi posse, Ut in verba inauspicatae formulae iures. Hoc enim nisi salutare tibi esse nons potest,

699쪽

EpIs T. SELECT. potest ut omittam, quam in omnem

casum tibi id futurum sit honorificum . Si enim fatua pietate, munus illud tibi relinquetur , Vides quantum ad nominis atque solidae eruditionis famam factum hoc tibi sit profuturum: sin secus,verae pietatis,& constantiae laudem apud omnes obtinebis, ut qui religionis ratione tantam habueris , ut illam malles saluam tibi atq; illibatam csse: quam ea violata in tam celebri loco,splendidissimae professionis nomen obtinere. Quod ad me attinet, non Ο- mittam, Vt quantum in me erit, aliqua occasio tui ornandi atque. adiuuandi, praetermittatur. De Sequano, doleo: non enim quid ille,atque aliorum protervia mereri possit, sed quid Vulcanium deceat, quidque professioni eius conueniat,eXpendo. Sed existimo negotium statim sopi tum fuisse. Pro ij s rebus,quas ad me misisti, quaeque literis significasti, maximas tibi habeo gratias: gratissimum erit, si quam iapissime, lite-

700쪽

C E N T V R. II. 6S3ris tuis , quae colloquij vice erunt, nos recreare non grauaberis. Hic nihil est, quod non prolixius &cer-- tius ex hoc ipso tabellario poteris Cognoscere. Is enim heri per media Hispanorum castra huc Venit, atq; hodie eadem' via ad vos reuertitur. Hoc scio,vos iam inaudisse, Alde gondium proxima Dominiςa Roterodamum ad Principem venisse, Iunio & Carnessio oblidum loco, Traiectum profectis. Bene vale doctissime Vulcani, & me, quod facis, amare perge. Dordraco xxi Iulij,

Anno MDLXXIV.

T. d. addicti si

SEARCH

MENU NAVIGATION