Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

931쪽

884 EPIs T. SE L E c T. eius certiorem redderes , hoc quia non fit,suspicor nondum Excell.eius extra periculum constitutam esse. Itaque nec Comitem, nec meipsum Contentum reddere possum: vellem eam Dei esse voluntatem, ne ex hoc casu moreretur, propter hostes ipsius & nostros: ubi talis spes affulserit, rogo iterum,ne id me celes,&quicquid boni amplius acciderit Communicare non graueris. Quod nuper suspicabar in Aquis ranensi negotio,id accidit. Quamdiu legati Protestantium adfuerunt , tamdiu Commissari j quieuerunt: postquam vero domum reucrsi sunt, libenter

commissionem suam exequerentur,

sed ex cosilio Legatorum Aquis ra-nenseS comparere coram illis, his iam absentibus recusant, & causam ad Comitia reij ci petiint.Nouus hic miles colligitur,que Praefecto mer-dugho mittant. Metuo ne iterum aliquid contra patriam meam moliantur. Quomodo Schenk captus - audiujssς- AdmΟ- iampridem te

932쪽

Admonitione multorum non modo extra urbem,sed ne in moenibus qui dem ambulare audeo , quod mihi valde stralestum est. Necessitas tandem coget me vel in Germaniam rursus ascendere, Vel in partes no stras redire. Bene vale,amantissime Domine,& amice. Literas tuas aut de in singulas horas expecta bΟ.no ri,optimae matron ,omnem a me salutem& reuerentiam. Colon. ipso die Paschat. MDLXXXII. sDign. T. addictisi ACQ Qvs ALBA DA.

CPero binas meas literas quas Publiea. Oxxv m M Yx Ix mensis proxime lapsi scripsi, fideliter modo ad manus tuas peruenisse. Quibus non

933쪽

habeo quod quicquam in praesenti

addam, nec mea opus est admonitione ut diligenter ista a vobis Considerentur. Hoc memini, me tum

omississe querelas istas Hanslatica,

rum ciuitatum, quae circa sine commemorantur ad Ser. Reginam Angliae similiter pertinere: Istius forte

occasione Maiestas clusicommoueri posset, ut Legatos silos Legatis serioucis nostri coniungereti Non possumus Deo Opt. Max. fatis magnas gratias agere quod in his tantae mutationis initiis Illustriss. Principem Auriacum nobis superstitem conseruauerin Ego licet corpore absens sim, spiritu tamen Vna cum omnibus piis qui in Ecclesia vestra sunt.Psalmos aliquot vobiscum Domino Iesu meo cana & meditabor, ut haec Excellentiae ipsius ex tanto periculo & morbo euasio cedat veris membris suis ad maiorem grati am tranquillitatem, hostibus autem impoenitentibus ad confusionem&Perditionem. Quod ad mu-

934쪽

. CENTUR. II. 88 nus legationis attinet, Cur eam sub- . ite nequeam, in Ultimis literis meis paulo clarius quam ante exposui, praeter Causam istam quam spero non leuiter te aestimaturum': 'nam scis,me hic quasi domicilium meum constituisse,magnasque rationes habeo, cur in hoc loco & quiete, ubi abunde mihi omnia Deus suppeditat, manere Cupiam, ac propterea non expedire, ut ei negotio me immisceam, quam plurimis aliis ad id idoneis existentibus, ex quo in offensionem eorum quibus hic seruitio obstrictus sum, 1ncursurus sum: praeter, inquam, causam istam est & 'alia, valetudinis scilicet meae infirmitas, quae nunc grauior est qua unquam ante fuit, faciuntque doloresisti ut ad itinera facienda prorsus impotens fiam. Accedi t tertia,nΟ- minis mei, quod in Germania inte- 'gium ac illaesum semper conseruare studui, non parua, Vt metuo, detramo & imminutio. Nam cum pleri que sciant me hic non in patria mu-

935쪽

883 Epis T. SE LECY.nere aliquo fungi, habebunt me in

re tanti momenti tanquam mercC-

narium aliquem, qUi operam meam non patriae meae praestem, sed locare eam ad quamuis occasionem studeam. Quin etiam quarta euenire poterit, ut nimirum instructioni aliquid inseratur , quod conscientiae meae aduersum sit. Ego iam adsenectutem vergere incipio, tantoque magis mihi cauendum est, ne quid faciam,quod animum meum coram

Deo grauare queat, id quod in hoc arduo, Iubrico, & incerto, quod ad einsdem Dei voluntatem attinet, negocio , facile accidere potest . Quid, multis si haec nondum moueant te, quae tamen apud me ma-Nima sunt, tum rogo tranquillitatis saltem meat. Cui me rursus restitui, rationem habeas.' Cupio quod reliquum est temporis, in rebus quae ad regnum Dei pertinent, transigere, memor eius dicti: vos non estis de

hoc mundo. Quare quod proxime petij idem adhuc syncerissimo &- amantissu

936쪽

amantissimo animo postulo,ut si forte mei mentio incidat, excusare me non graueris. Sunt & alia incomo da in me , timiditas in dicendo;exigua, ubi opus est exleporali oratione,facultas; Germanicae linguat non expedita cognitio dc nonunciatio; SI caetera quae referre omitto , quia satis tibi nota sunt. Quod mihi scribis de Domino Danaeo, libenter intellexi. Literae meae confectae sunt, sed nondum, quia prolixiores sunt, descriptae. Collatio nostra forte pios conferre poterit. Bene Vale, Clarius. Domine, & amice syncerissime. Honestissimae & pijsi, matronae Xori tuae omnem a me salutem dc reuerentiam. Liberis ab illa meo nomine osculum. Coloniae, II Ma j,

obseruanti .

937쪽

LXXVI. Nobilissimo clarissimos viro D. Adriano

NImis mihi, vir clarissime, erga

veterem amicum durus videris,qui tanto interuallo ad binas ter. nasue meas literas nihil respondeas, aut sane no omnes tibi redditas esse oportet: praesertim quas proxime scripsi,ex quibus mecum desiderium eorum , quae Circa nouum Principem simi cognoscendi animaduertisti, cui ob sollicitudinem meam quam de salute communis Patriae nostrae habeo , fatisfacere aequum erat. Vt magnae sint in initio huius

mutationis occupationeS vestrae,arbitror tamen tantum temporis superesse unicuique, Ut si velit, pauca

verba exarare ad amicum queat.

Sed desino conqueri,noe, si forte alia silentii, vel morae tuae causa sit, in iuste

938쪽

C E N T V R. II. 89x iuste tecum expostulasse videar. Patieris me solum hoc rursus a te obni-

. . - . . . .. .. -

xissime postulare, Vbi opportunitas scribendi tibi data fuerit, Vt tum mode omnibus,quae & ad Principis no ui naturam ac indolem & ad emendationem praesentis regiminis pertinent,instruere non graueris. Maximopere etiam scire aveo, quid de mea patria actum sit, an vestrae Pro uinciae accessura sit , .an Vero Vna cum Brabantia & Flandria, in potestatem Ducis Alenconij veniet Si ita est, quibus tum conditionibus nostrae inter se Prouinciae mutuo obstrictas erunt,ne haec separatio in posterum alterutri Prouinciae ali

quid incommodi pariati Quid Gel- tria Θ quid Traiectum Transistula

nia, ut audio,ad Comitia vocata est, an CX Veteri more, an autem nouo

quodam consilio, nescio. Hoc scio, magis eam ad Imperium quam ad Gallum inclinare: sed haec diuisio si contigerit, grauissima incommoda de damnosa ambabus Prouincijs

- nostris

939쪽

Mi Epis T. SELECr. . nostris atque aliis etiam vicinis acu

feret. Admonui super hac re quondam ibi ex praecipuis , sed praestaret

pes consilium ordinum prouideri, .ne ne quid separatim Prouincia illa

cum imperio agere incipiat. Teraritant nos qui dam hic propter aquarum inundationem quae apud vos accidi t,& vim ventorum incredibilem , qua dicitur etiam turricula quaedam in tectum cubiculi, in quo Dux agit,collapsa esse, praeter damna alia quae vis illa & publice &priuatim in ciuitate illa, tum etiam in mari attuli t; Omen nescio quod inde colligam. De religione quoque

diuersus h1c sermo est. Scribitur mi hi ex Germania, Vimae conuentum Principum & ciuitatum protestan

tium habitum esse, in quo de exilio

Aquisgrataensibus ferendo actum est: hoc videtur intellexisse ac metuita I uti acensis,vel consilium eius, atque ideo his diebus mandauit Praefectis suis, ut itinera iterum Ciuitati aperiant , quaeque Velint inferre

940쪽

ferre dc euehere ciuibus facultatem permittant. Hactenus nec per mandatum Camerae dec cuiusquam

Principis literis δί legatione induci ad id potuit. Existimant quidam, Cels suam per status suos, quorum couentum Duysset dorpij ante pauricos dies habuit, coamim esse. m. hilominus aduentant Legati Commissariorum Caesaris, qui de nouo super causa cognituri sunt. Commissarij autem illi sunt tres Electo. res Ecclesiastici, Comes demine' berg,SI Nobilis quidam ex Nasia..

Quid ab his illis qui religioni addicti sunt expectadum sit, Belgij malo,

ambo hic cognouimus. Quare suasum ciuitati est, ne quid coram illis agant, nisi praesentibu* de assistenti. bus Protestantium,qui causam hanc commune sibi cum ipsis feceruntae-gatis. Quis euentus futurus sit,avide expectamus. Quomodocunq, enim res cadat,non potest non magnu ali. quid aduersariis veritatis discedere.

Deniq; an Parmensis idem facturus

SEARCH

MENU NAVIGATION