Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

901쪽

perdat, euertat, ac denique exstinguat, atque ciuilia & intestina dis sidia, quae ex proculcata fide, & rescissis pactis,nata, in caedem,strages, atque immanes tandem erumpit lanienas. Quas certe magistratuum est: obuia utrinque acri ac seuera in omnes quicunque pacis sanctionem publicam violarint animaduersione, prohibere, & aequabilitatem lege ac sponsione publica constitutam, vi atque immanitate omni propulsata, diligenter ac sedulo Conseruare. Nam si qui sint qui statuant, omnino cum iis qui in religione a nobis discrepant nullum plane foedus , nullamque pacis publicae sanctionem sine impietatis nota firmaripos. ; ij certe non modo ratione aClegis diuinae pr scripto atque eXemplis, sed communi sensu, & omnium

artatum ac seculorum experientia facile conuincentur: cum nemo sit qui non videat, hoc posito axiomate, pios omnes cruentis ac perpetuis

bellis & dimicationibus , atque O-

902쪽

CENTUR. II. 8ss'. mnium Omnino gentium ac populorum odijs,direptionibus, ac Vasta-

rionibus obiectos fore; qui ne de finibus quidem , ut infinitas alias omittamus controuersias cum vicinis legitime ac pacifice sint unquam transacturi, & vero omnes Etiam passim populos ac reges mutua inter se laniena discerpendos commisium iri. Abraham certe inter impios ac

prophanos, legisque diuinae penitus

ignaros reges pacifice vitam traduxit, & suae suorumque saluti, Sc incolumitati pactis ac foederibus initis diligenter cauit, dc ne terram

quidem illam, quae sibi a Domino

Certa promi ssione iam erat cosignata, putauit sibi armis ac vi, obtento religionis vel introducendae vel propagandae praetextu, esse attentandam. Cuius exemplum imitatos esse eius liberos Isaliacum M Iacobum, nemo est qui nesciat. Ioseph autem Cum aEgyptiis omnium prope idololatrarum antesignanis, non - modo pacem coluit , sed vitae curri- a H h li culum

903쪽

de etsi grauissima tyrannide pres.sum ab ingratissimo A gypti rege

populum Dei cerneret, nihil unquam vi vel armis tentandum ratus, Dei quidemuocationi paruit,ac certe a Rege hoc Vnum postulauit, Vt

sibi liceret populum in deserta ad

certum temporis interuallum traducere, ubi is Deo suo sacrificaret. Religionem interim AEgyptiacam neque immutauit, neque plane attigit. Quum vero iam extincto Pharaone populum in Arabiam dedu-xisset, Cum omnibus obuiis populis, Moabitis, inquam, EdumaeiS, atqu*'Ammonitis pacem diligenter Colendam foedusque sanciendum duxit, & neminem ne lacessitus quidem vel digito attingi passiis est. praeter eos quos diserto Dei verbo ad internecionem delere iampridem erat iussus. Quod vero idem Moses ex Dei praescripto omni laedero Cum AEgyptiis , Babyloniis, aliisque impiis ac prophanis genti-

904쪽

bus ineundo, toties, tamque seuer populo interdixit, non eo spectat,Vt Continuis ac sempiternis eos bellis ac dimicationibus Vicinorum obh-ceret, pacemque ac finium constituendorum transactiones aliasquo eiusmodi, quae ad Reip. tranquilli, talem pertinebant sponsiones omnes incideret: sed tantum ne quam cum illis inirent necessitudinem , quae ad cultum Dei violandum ulla

ratione posset pertinere:vel ne bello lacessiti, de Dei ope atque auxilio

toties, & tam certis ac Variis documentis explorato desperantes, AEgyptiorum aut Babyloniorum Copias auxiliares, a quibus demum dc religio & respublica pessundaretur, aduocarent. Alioqui Certum est, cum gentibus ac populis vicinis pacem diligenter coluisse, & finibus non modo Dei lege, sed mutua cum vicinis transactione sponsioneque praescriptis sese continuisse: ad ex-

teros Principes & populos misisse legationes, qui pacem ac foedera

905쪽

8 8 Epis T. SELECT. inita firmarent stabilirentq;: quemadmodum Dauidis, Solomonis,mque omnium prope populi Iudaici regum exemplis manifeste doceri potest. Postea Vero quam eorum posteri inanibus pseudoprophetarum praestigiis. deliniti , foedera pacta iurata coeperunt rescindere ;grauis atque horrenda diuinae irae vitio confestim eos est consecuta, quae primum quidem Israeliticarum. tribuum tristem ac funestam dispersionem , paulo pomudaici populi

captiuitatem,ac duram sub Babylo niis seruitutem, S denique Universam prope totius gentis internecio

nem sub Vespasiano peperit.Quibus Certe exemplis docemur, nihil ferre Deum grauius,quam sacrosancti siti nominis in foederibus publicis adhibiti temerariam violationem. Quod si vero cum prophanis ac iuritis Dei Christianiq; nominis hostibus transigi potest, quaeque semel transacta fuerunt, ea sine flagitiosa periurij nota diuinae ultionis pro-

906쪽

. CENTUR. II. 8 9uocatione infringi rescindique -- queunt: facile erit statuere , quid de iis sentiendum sit, quae Cum iis populis ineuntur,cum quibuS non modo communis patriae, agnationis, assinitatis, vicinitatis, atq; infinito

rum Vinculorum necessitudine Con

iuncti sumus sed etia apud quos Dei

Ecclesiae ac sacramentorum Vestigia etiamnum superesse non possumus ire inficias: ita ut iam non debeant

nobis haberi pro paganis aut infidelibus suti habebantur ab Israele Babylonij, AEgyptij, atque aliae prophanae gentes: sed eorum loco, quia puritate doctrinae ita recesseruns,

ut tamen haud sit dubitandum, quin inter eos sua septem millia, quae Baali haud flexerint genua, Deus subi reseruarit. Est igitur ea inter nos necessitudinis ratio, quae fuit olim Iudae tribui cum Ephraimitis, ac reliquo Israele: cum quo non modo faedera illi inierunt , sed firmam

saepe societatem ac necessitudinem inculpateri retinuerunt. Quanquam

907쪽

8so ΕΡIs T. SE LE C T. quam certe nobis eo maior etiam atque archior intercedit cum Pontificiis copulatio,quod ab iis, neque rege, neque finibus, s ut olim ab Israele Iudaei seiuncti,una saepe ciuitate, Uno pomoerio, Vnis parietibus,

& vero etiam Vno nonnunquam Cu

bili claudimuri Quod saepius in regno accidit Iuda, ubi qui Iohouae fa-Crificarunt,no tantum ab illis,quantum ad Reipub. Communem administrationem discesserunt,qui in excelsis litabant. Ad haec vero hoc ab .

illis beneficij accepimus, quod illi

nos exules in patriam reuocarunt, hosque suis armis aduersus exteram Vim ac tyrannidem tuendoS ea conditione sitsceperunt, ut ne nos vicis sim quicquam vi vel armis vel illegitima latione contra eorum religionem tentaremus.Quae certe,nisi propulsata ab eorum capitibus ac

fortunis omni VI, caede, ac IIcario

rum audacia, nos illis diligenter Mbona fide praestiterimus; non Vide- 'mus quomodo perfidiae ac violati . nominis

908쪽

his derivaturi. Vt plerisque omnibus qui rem diligentius examinant sit notum , ei quidem qui legitime gladium gerit vindicandum esse ab hostium iniuriis veram religionem: sed illam armis amplificandam aut prouehendam vix est Ut aliquis existimet. Quibus omnibus recte in tellectis Sc ad veritatis trutinam expensis,facile est ad reliqua eorum qui contra sentiunt argumenta respondere. Quod enim aiunt, Magistratui haud esse integrum idololatricum Cultum tolerare, propugna reque, libenter damus: neq, id quidem fieri omuino volumus,si ulla ad

eum eliminandum legitima magistratui data sit potestas. Sed hoc

Vnum contendimus , Ut non modo

non intentet Vim in eos in quos potestatem nullam habet; sed ut etiam iniuriam & violentam tum mistum, tum sicariorum manum ab iis propulset ad quorum incolumitatem ac saluteni tuendam propugnan-

damque

909쪽

g61 EPIs T. SELECT.damque omne ius atque imperium quod habet accepit: & ne legitimae

suae vocationis ac pactorum Conuentorum,iuratorumq; fines transiliens, patiatur Vel militum vel ciuium miuriae quenquam patere, sed omnibus peraeque iuris aequabilitatem admihistret. Quod si autem propulsata Vi atque iniuria, quae illis tumultuose ac per seditionem nullo magistratus imperio, aut edicto, neque legitima Vocatione erepta sunt templa sponte ciues deseruzrint, liniad certe arbitramur magistratus eos ad idololatrici cultus instaurationem debere incitare:sed si qui quae sua sunt sibi vindicent, me minerit magistratus haud sibi esse hoc a Deo iniunctum munus, Vt Vi& armis quos tuendos suscepit, Opprimat: sed Dei misericordiae cle mentissimae illos ad veram religio nem per Euangelij praedicationem adducendos permittat. Nemo est

enim qui non intelligat, haud posse

censeri abrogatum esse idololatri

910쪽

C E N T V R. II: Cum cultum, quem vel praesidiariό-rum militum vi & armis, vel plebis

tumultuantis caeco impetu oppres, resti tuta denuo iuris inter Ci- ciues aequabilitate magna ciuitatis

pars quasi postliminio repetit; nisi

forte pro legitimo iure vim ac tumultum militarem libeat subrogare. Quanquam ne hoc est quisquam qui non fateatur; per vim ac tumultum neque idololatriam abrogari, nec veram religionem posse consti tui , cum certum sit,quos eiusmodi ratione coegeris , eos vel omnem pietatem abiurare, vel certe in vera: religionis sectatores multo acerbius odium concipere ; quod prima. quacunque oblata occasione in optimum quenque atque innocentissimum cum atroci contumelia inflectunt. Ac proinde, quod hic no- periculum obiiciut,fbre, ut Pontificij fidem nobis datam violent, idq, ea ratione nobis esse anteuertendum existimant; quod nos, ut se

istic res habent, sine perfidia fieri

SEARCH

MENU NAVIGATION