장음표시 사용
2쪽
EMINENTISSIMO AC REVERENDISSI-
S. R. E. CAMERARIO BENEDICTUS STAT
UΜ septem prope abhinc annos in constribendis latinis epistolis immortalis Patrui tui
CL ΕΜΕΝΤ Is XIII. essem Versatus, atque in eo perhonor, fico fungendo munere frequentissimus
mihi fuisset illum conveniendi & cum illo agendi usus ; duos eximios indea a firm
3쪽
sructus eram consecutus, alterum e
cellentis illius propius contemplandae ac quotidie sere admirandae virtutis, alterum singularis humanitatis, ac beneficentissimae in me voluntatis experiendae . Nunc sanctissimi, ac mirifice de me meriti Principis consuetudine ac praesidio privatus in T E potissimum, Cardinalis amplissime , positas esse video summi hujus & doloris &dessiderii mei mitigandi causas. Te enim
intuens veram illius virtutum imaginem intueri videor, & renovatam aCrestitutam illam pietatem, moderationem , integritatem , quibus tanquam
domesticis laudibus diuturna illius imitatione confirmatis eidem es non minuS ac generis cognatione simillimus. Quidn1 vero etiam illius erga me bonevolentiam & T E & praestantissimos
Fratres tuos Vestro patrocinio conse
Vare ac tueri velle confidam λ Nihil quidem optabilius mihi poterit con tangere, quam si in Vos transmissam ac derivatam illius erga me benignitatem videam, in quos ego colendos atque
4쪽
que observandos maximam meae, nunquam illi reserendae, semper habendae ac praedicandae gratiae partem traductam esse profiteor . Hujus vestri in me animi egregiam mihi significationem dederis , si hanc Orationem meam, in' qua illius laudes non tam eXpressas , quam adumbratas esse intelliges , limmaniter exceperis. Quod tum praesertim spero TE esse facturum , cum si minus ingenium ac eloquentiam in illa
perficienda, at studium ac Voluntatem meam, quae in persolvendo officio maxime cernitur, probaveriS.
5쪽
IMPRIMATUR, Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro Sacri Palatii Ap stolici . D. I. Arebi . N comessi rice . IMPRIMATUR.
FL Thomas Augustinus Ricchinius Ordinis Praedicatorum, M'cti Palatii Apostolici Magister. ORA-
6쪽
I praeclare gestas esse respublicas arbitramur EE. PP. cum iisdem, quibus imstitutae sunt , secto in maxido imperio illustrior laus esse debet,quam si omnis illius administrandi ratio ad eam normam dirigatur, qua ab ipse Auctore ac Conditore Deo idem constitutum ac stabilitum filisse scimus.
Qui cum omnem illius vim ac universam legum comprehensi nem vitae sanctitate innocentia ac integritate motum contineri
voluerit, quid praestabilius, quid laude atque admiratione nostra dignius in iis esse potest, qui Sacrorum Duces ac Principes
huic rerum summae atque aeterno Sacerdotio regendo praesunt,
quam si cujus nobis dignitatem potestatemque reserunt, ejusdem sinistitatem etiam exprimant, atque his ab illo divinitatis tamquam impressis vestigiis insistant Quare merito notentissima ea religionis tempora fuisse memorantur, quae hujusmodi Poma tifi-
reguntur artibus; nulla promo hoc religionis moderan-Diuitiaco by Coos e
7쪽
tificum sanctitate maxime illustria extiterunt. Nos ipsi huic nostrae aetati gratulari, nosque divino praesertim beneficio obstrictos fateri debemus, qui hujus excellentis virtutis exemplar in CLEMENTE XIII. renovatum nobisque propositum vidimus. Nam sit ex cujusque institutis atque ata vitae genere tanquam ex oris lineamentis forma quaedam exoriri solet, quae nobis ut alieni vultus similitudinem, sic imaginem animorum reserat, CLEMENTIs vitam omnem memoria repetenti, quid aliud occurrit atque Aijcitur animo , quam quaedam morum atque actionum ratio ad verae absolutaeque virtutis pulchritudinem conformata Θ Sed extinctum jam singulate hoc sanctitatis lumen , nobisque repente sublatum atque et tum intuemur. Quod moerentibus atque amictis in luctu ac dolore jucundissimum esse solet, illud nobis tantummodo est reliquum, ut sancte ab illo actae vitae memoria luctum ac moerorem nostrum leniamus. Atque hoc de illius laudibus dicendi impositum mihi munus ficile quidem sustinerem , neque ipsa me rerum dignutas ac copia deterreret, si optimi Principis in me meritorum magnitudini parem orationem invenire possem . Nunc ea ipsa, quae ad dicendum amplissima essent, me magis impediunt ac perturbant, & nescio quomodo ingenii mei tenuitatem non tam excitari sentio officii recordatione , quam vi doloris opprimi atque extingui. Sed vestrae benignitatis spe recreor ac reficior EE. PP. Vosque obsecro , ut me in sustinendo gravissimo munere auctoritate vestra suscepto , humanitate item vestra sublevetis, atque eximias illius laudes vobis optime cognitas ac perspectas, quae neque satis ornate neque magnifice pro earumdem praestantia referri a me possunt, voLipsi vobis animo & cogitatione vestra subijciatis. Atque utinam ab omni rerum serie atque ordine percem sendo angustiis temporis minime excluderetur oratio , ipsa illa certe ingenii ac naturae initia ad excellentem quandam sanctitatem Diqiligod by Cooste
8쪽
tem inchoata, ac primi CLEMENTIs ad rempublicam ad tus , atque alii deinde in amplissimorum munerum perfuncti ne suscepti cursus satis indicarent jam tum inserinari atque instrui coeptam esse illam innocentiae integritatis ac virtutis speciem, quae deinde esset omnium oculos ad sui admirationem conversura. Verum cum pro incredibili rerum copia nequaquam possim omnia dicendo persequi, ad illa continuo me conseram , quae reip ublicae utilitate clarissima sent, & ipsa imperii magnitudine ac dignitate omnem humanarum rerum conditionem praetergressa esse videri possint. Quid enim aliud quaeis summi in Christiana republica Principatus nomine , quid maximi Sacrorum Antistitis munere continetur , quam divinum ac immensum quiddam illum nimirum, qui eo loco sit positus, Deum inter vitque homines sequestrum esse, divinis humana conjungere, sui regni fines iisdem esse caeli ac inferorum terminis descriptos , legum ac sanetionum eam vim esse, quae non solum ad civium actiones dirigendas , sed ad mentes etiam inflectendas, atque ad pertractandos
intimos animorum recessus permanet, ac morum sanctitate atque exemplis omnium animos ad virtutem ac Dei ipsius similitudinem traducat . Ad hanc tantam rerum amplit dinem cum se divinitus evocari CLEMENs agnosceret , quanquam vehementissime commotus ac perturbatus , tamen magno se atque erecto oportere esse animo judicavit,
cum a quo sibi tanti imperii rocurationem esse traditam videret, eundem se adjutorem , comitem, ac ducem habiturum confideret. Verum non aliam certiorem comparandi sibi illius
praesidii rationem esse vidit, quam si religionis, cujus facem praeserret, vim etiam , quae in Deo colendo diligendoque omnis est posita, in se ipse potissimum exrimeret, facta &consilia omnia ad illius voluntatem aggregaret, illius auctoritate niteretur , dictis fidem adjungeret, illi uni tota mentis consen-
9쪽
sione, atque amore adlimesceret. Itaque novo quodam atque
inusitato ardore, ac ejus consectandi propositi, quod illius animo jampridem insederat , incredibili cupiditate incensus
continuo ad hunc bonorum ac virtutum omnium sentem cogitationem, spem , studium, ac desiderium omne convertit: ab hoc omni cultu, obsequiis omnibus demerendo rumquam divelli , ad hunc unum laboribus defatigatus confugere, in eoque pietatis usii libentissime conquiescere, in rebus agendis ejus consilia exquirere, una illius fiducia recreari, ejus praesidio ac tutet e se suaque omnia permittere. Neque vero hic tantus pietatis ardor latebris animi delitescere ac contineri poterat, quin
ad omnium etiam sensus emanaret, quin ore vultu oculis emicaret, . ac erumperet. Recordamini quaeso illos animi motus,
quibus ipsum excitari in templis adeundis, illas oris inflammmtiones , quibus in sacris faciendis incendi videbamus, cum illum & loci majestas & populi frequentia & nostrae utilitatis opportunitas vehementissime commoveret. Ac sane quid ad religionis speciem augustius esse potest, quid in humanis rebus magnificentius , quam hos publicos pietatis conventus agi coram ipso omnis sanctitatis Auctore Deo qua in re magis quam in hujusmodi celebritate elucere & tanquam in theatro spectari maximi Sacrorum Praesidis virtus Facile quidem omnes tantae rei magnitudinem atque utilitatem perspicerent, si tum Deum ipsum ab illo evocatum atque immensa ac immortali luce circumfusum in aris tanquam in solio palam consdentem viderent, si illius vota atque obsecrationes libentissime excipientem , atque ejus pro populi incolumitate advocationem acceptissimam ipsi
esse conspicerent; quis non suam , non omnium rem tum agi maxime crederet, atque in hoc pietatis munere non assidue illum versari, non praecipuas illius partes sitas esse vellet ὸ Sed num oculorum praesidiis indigemus, ut certiora nobis esse possint, quae divinae auctoritatis robore sunt firmissima ξ Num ul-
10쪽
la sunt rerum imagines tam acres tam validae ad quempiam commovendum , quam intimos Optimi Principis sensus diavini testimonii gravitate subnixos praesentis Dei vis ac majestas occupabat Quare quid mirum , si hoc religionis madio tantopere exardesceret , & divinae consuetudinis ac familiaritatis cupiditate maxime traheretur , si quem curandis E clesiae commodis utilissimum videret, idem pietatis usus esset illi jucundissimus Itaque hoc unum illi curarum erat perfugium , hoc aegritudinum suavisilinum solatium . Hinc nullis rerum impedimentis ab hac divinae consuetudinis constantia disjungi unquam eii passus. Hinc in illius contemplatione diutissime inhaerentem , in illo defixum , cum illo colloquentem quotidie vidimus. Atque ab hujusmodi quidem cum Deo tanquam colloquiis ac congressionibus incredibile illud divini cultus pro movendi studium asserebat, inde ille ardor religionis caste pimque tuendae, & sanctissimis exemplis ac praeceptis muniendae, . inde, illa mirifica populi doctrinae ac morum institutione imbuendi cura, inde illi optatissimi tanquam triumphi suerunt,
cum excellentium sanctitate virorum Ac memoriam solemnibus caeremoniis consecraret& vitam ad imitandum proponeret
In caeteris etiam administrandae reipublicae partibus eodem se praesidio erigebat. Sed quo firmiore adjumento fideret , eo se alacriorem in rebus gerendis oportere esse arbitrabatur. Neque enim in inerti spe conquiescendum, neque ad otium sevocatum, sed ad laborem esse noverat proinde neque aetatis neque valetudinis incommodis ab agendo est unquam revocatus ; nullam diligentiam nimiam esse duxit pro religionis ac reipublicae commodis susceptam . . Verum postquam omnem industriam,omnem curam in tanto persequendo munere contulisset, . vanam atque inanem Operam ac solertiam esse duxit, quae non .esiet cum divini praesidii fiducia conjuncta,atque ad illius consilii rationes accommodata. Non expediendi negotii difficultas