장음표시 사용
11쪽
quae sunt Philosophicis conjunctissima, intoleranda prorsus ignavia , Vacarint. Qua quidem in re elli illi reprehendendi sunt omnes, qui Philosophiam dividentes, inter praecipuas ejus partes Mathematicas facultates enumerant; eos tamen praeter ceteros ferre nequeo, qui
cum Philosophandi libertatem stibi divinitus concessam abdicaverint , seque Aotos veluti mancipia Aristoteli tradide rint, ab ejus tamen vestigiis hac in pam te recedunt; nec ea currant, quae ille massim scriptis inservit, & quorum au- ilio res praeclarissimas invenit, ac demonstravit. Hujus rei caussa ι nisii fallor, una est, vel Omnium potissima ,-quod Artis hujus Praeceptores ordine aere, perspecuitate, ac facilitate carentes, Mathematica studia ardua in primis reddiderint ,& adolescentibus paene Cum enim , siqua in re tradenda in hac certe scientia ordine
12쪽
XΠM quodam opus sit perfectissimo , quo facile possint, serie nexuque concinno res sibi invicem respondentes colligari, &ea, quae sequuntur, ab iis, quae Praecedunt, recte deduci; quis non videt, quam longe adolescentum animos antiqui Mathematicarum rerum scriptores aVertant, quorum libri ubique involuti nullam certam distributionis legem spectasse videntur. An non enim Euclides omnia profundit, ut forte fortunata, inventa sunt Θ Nonne ceteri totius a liquitatis doctissimi ceteroquin viri res longe diversas sine ullo discrimine misiacuerunt; & implicarunt tanta ubique perturbatione et obscuritate , ut mentes hominum invitas potius ad se rapiant, quam suaviter ducant, evincentes illi quidem felicissime quod Contendunt, non tamen illustrantes Θ Praeterquam quod cum omnia improbo labore didicimus, quae ipsi docuerunt, aliena denique nos
13쪽
XlV quasi rapuisse, & in rem nostram comvertisse intelligimus: cumque coacti simus ea concedere omnia, quae ipsi invenerunt, non tamen inveniendi r tionem percepimus, historica veluti alia qua, non doctrina Mathematica comis Parata . Porro quaenam utilitas ex eo
genere studii percipi potest, in quo
phantasiae magis ac memoriae, quam ingenii opera utimur λ Intelligitis pro-λδω, Auditores, hujusmodi contentiones plerumque esse adolescentum, quemadmodum alterae illae, quibus ratio et ingenium exercetur, ad viros, eosque strenuissimos solent pertinere. Equidem non ignoro , eam vulgo circum
ferri opinionem, ad scientias addiscendas memoria inprimis opus esse felicissima; ideoque in ea plerosque eXercenda , seu potius defatiganda ita laborare, ut tum demum sibi ad Artis alicujus fastigium pervenisse videantur, cum
14쪽
έXV praestantissimi Auctoris inventa egregie tenuerint; Unde fit, ut de memoriae inopia in rebus percipiendis multiquerantur, ingenio vero se quisque valere plurimum arbitretur. Ego tamen sic existimo, hanc ipsam, de qua tan
opere dolent, memoriae tenuitatem, ad iumento esse vel maximo ad colendum
ingenium , & ad eam sibi pariendam facultatem, qua res praeclarissimas ipsi per se inveniant, inventasque ab aliis magna sapientia discutiant. Cum enim memoriae , ingeniique sedes ita sint a
natura efformatae ac dispositae ; ut quae plurimum alteri serviunt, alteri plurimum noceant,& unus idemque homo pro aetatum varietate modo magis memoria valeat, modo ingenio ; praeclare sane cum illis agitur, quibus Parum opis ad recordandum, sed multum ad intelligendum natura concessit. Ac si exercitatione potissimum insitae nobis
15쪽
facultates perficiuntur, . & ad eam perducuntur maturitatem , quam consequi
in ipso exordio minime possunt, quid est cur malimus ignobiliorem animi pa
tem , excolere ,. nobiliorem vero illamis, qua cogitamus, & cogitando gignimus, desidem et otiosam sine exercitatione relinquere Θ Ergo non recte sibi consulunt qui veterum Geometrarum lucubrationes memoriae mandant, & alienis, ut ita dicam, divitiis delectantur . Qui sibi in hoc litterarum genere laudem, non vulgarem proposuere, alio tendant, caveantque religione magna, quasi bidental , commune hoc ceteroquin Mathematicae facultatis incommodum, doctissimum secuti Lamy Benedicti num, qui memoriam , & phantasiam plus nimio
exercitas vehementissime cum ration pugnare contendit. Cum enim phantasia .juxta mechanicas cerebri confor matio hes nobis res Objiciat, cum qu
16쪽
XVII , conformationes istae, non minus, quam vultus, in singulis hominibus variae sint, satis enimvero intelligimus phantasiae species omnium hominum esse diversas, ac saepe inter se pugnantes , nihilqu idcirco per eas posse nobis naturaliter
demonstrari . Adeo verum est, quod obiter dictum velim, neC Phantasiam s. nec sensus, unde illa fecundatur, ad umritatem cognoscendam divinitus es concessa . Nec vero quis existimet, me ita desipere, ut putem, corpora, quae a Geometris considerantur, aut colore,
aut sapore , aut quapiam simili qualitate praedita esse , quae sensus facile deiacipiat ; imagines tamen aliquas procul dubio efformant; unde fit, ut qui tria
rebus demonstrandis figurarum operata uti consueverunt, nullum efficiant rei Mathematicae ratiocinium , nisi per lineas expressum, nihilque verum existiment , nisi quod per figuras oculis obji-
17쪽
ciatur. Sed nolite quaeso , si verita. iem amatis Viri studiosissimi, tantum deferre phantasiae . hoc est facultati, quae per inimeras , & id genus ali
Vagatur, quo nullo modo intellectus Pertingit; quae mutat, ac destruit re- um omnium naturas , quae veras ideas discutit, quae demum, ut omnia paucis amplectar , noctem quasi aliquam in ellectui offundit . Praeterquamquodpihil est, quod magis animi attentionem avertat, atque alio trahat, quam importuna illa imaginum multitudo, quarum crassa et corporea natura cognitionem Obruit veritatis, quae mere spiritalis est , et in sola intellectus ditione Posita . Itaque ut ad illam in Mathematicis disciplinis gloriam perveniatis, ad quam mihi videmini tantopere contendere , studio inprimis opus est Meta- Physico, cujus ope nihil conemini nisi per ideas spiritales, & ab omni imagi
18쪽
num impedimento liberas ac solutas. Etenim vel nullae omnino , vel hujuia modi tantum ideae necessariae sunt, cer tae , aeternae, immutabiles; nihilque nisi harum adjumento scimus , unde scien tia omnis, & veritatis cognitio dependet . Neque veris inficioC, arduum es se ac valde laboriosum tironibus praeis
sertim , ideas abstractas contemplarier sed quoniam non alibi quam in nobisti piis caussas quaerimus, ut vocant, occasionales sper quas immutabili quadam lege Deus nobis ad veritatem perciQpiendam lumina indit): fatis est vim spirituS, quemadmodum nostri appellant, radipisci, quae habitu quodami constat ad facile alacriterque attentionis: lab
rem tolerandum. Haec autem vix quam
facili negotio, bone Deus, Per ea , quae superius explicuimus , parari No- testi praesertim vero si proba accedat studendi ratio, nihilque nisi per clamisi-
19쪽
mas ideas meditemur. Porro vis spiritus ita se habet in Mathematicis rationibus disquirendis; quemadmodum libertas in ipsa Matheseos possessioneis Comparanda . Siquidem per vim Spiritus ad veritatis cognitionem deducimur, per libertatem vero ab errore abducimur, itaque munimur, ut de rebus omnibus dubitantes non nisi manifesto veritatis lumine ad assentiendum rapiamur. Quod siquis vestrum in his Scholis biennium versatus ea exciperet Omnia, quae a tot sapientissimis Professoribus traduntur; identidem vero se totum colligens, intra se posita veritatis lumina aspiceret, tamdiuque ambigeret, donec gemmana rei lux appareret, omnium mehercule recentium ac veterum Philos phorum conatus superaret. Plurimum
enim interest inter Magistrum illum internum , qui ipso rei lumine persuadet, ac inter externum, qui ad suadendum,
20쪽
deceptus ipse quoque non raro accedita Ecce igitur, Auditores, quae sint vobis inprimis acquirenda, vis scilicet spiritus ac libertas; quibus rite commodeque
utemini , si primum quidem cujusquc
Mathematicae propositionis terminOS Optime percipietis, ideamque clarissimam efformabitis r dissicultates deinde ex itila emanantes, vobisque ad discepta .
dum propositas in tot partes dividetis, quot potissimum expedita solutio post
lare videbitur. Id autem faciatis opor tet antequam Vel Scriptoris , vel Magistri solutionem audieritis, multa VOS i'. si Per vos conantes, quibus si fieri pos. sit, sine alterius opera ex Omnibus angustiis evadatis . Quod erit minus profecto arduum, si propositionem in terminos simplicissimos dis luetis: augentesque magnopere attentionem, singulas ejus partes sedulo percurretis: demum Vero rationes universas, quibus illa sol- Vi