장음표시 사용
21쪽
vi posse videatur, ad trutinam revocabitis. Tum ad; vestrum illum seu Scriptorem , seu Magistrum confugite, ejusque solutionem cum vestra naViter com. par/tu : aα si quod erat in votis) se pum attigistis, vobismetipsis gratulamiunt, vestroque illi interno lumini, quo praeeunte ac ducente rem optatissimam obtinuistis. Nullum enim si Augustino, hoc est Doctorum maximo, credimus, nullum, inquam, Magistrum habemus nisi unum, isque intra nos est . Celeia rumi ex iis , qui se multa scire, ac docere profitentur ; is erit nobis oppo tunissimus, qui nos ad Magistrum internum consulendum, tamquam ad oraculum certissimum, qualiacumque sese offerant difficultatum genera mittet. De
universis, inquit, quae in rem imus, non Ioquentem, qui personat foris ν Ied intus ipse menti prae
dentem confuimus veritatem . Ex his s
22쪽
his, quae hactenus dixi, facile intelligitis Auditores, majoris apud me Analysim , quam Syntesim esse momenti; nihil ea esse fecundius, aut certius, ejusque praeceptis posse homines omnia imvenire, & scire omnia, . quae alioquin
videntur ipsam paene humanam cognitionem excedere . Ad haec cum Mathesis in quantitate versetur, hoc est in rebus omnibus, quae minores ac majores esse possunt, quis non videt nostram hanc Analysim veteri Geometriae multo esse praeferendam p Cum enim illa unam sibi dumtaxat quantitatis speciem Proponat, corporum scilicet; haec et temporis quantitatem, & gravitatis , &celeritatis , & motus, & soni, & rerum uno verbo omnium perpendit, quae per gradus distinguuntur, quaeque plus et minus, ut Philosophice loquar, admi lunt . Quinimo usque ad infinitum ipsum Analysis nostra pertingit; nec cor-
23쪽
poribus ullis , aut lineis , aut aliis huia jusmodi rebus indiget: quod enim uni- j verse de magnitudine disputat, id ipsum ad res 1 piritales facillime traducitur , in quibus gradus quidam concipiuntur, quaeque idcirco a proportionibus non abhorrent. Itaque t piritus cum nullis obruatur figuris aut lineis, quas veteri usus Geometria omittere nullo modo potest, uno ferme conatu ea spercipit omnia, quae per improbos alioquin labores numquam assequeretur. Hinc Analytica studia multo magis mentem attollunt, quam Geometrica , viamque latiorem sternunt ad spiritalia et abstracta penetranda . Sed cum, multa vos a veteri Geometria ad Analysim debent convertere, tum illud maiaxime , quod non sine intolerando capitis labore tanta linearum ac figurarum multitudo concipi potest, resquo tam multae ac variae Pensitari, antequam
24쪽
s XXV quam unde immediata propositionis Iolutio pendeat cognoscatis . Non desunt in Geometria propositiones, quarum solutio ex magnorum voluminum lectione dependet: quam quidem in rem plus temporis ac laboris impenditur, quam in universam Analysim cominparandam . Quid est ergo , ut cum angustissimis terminis hominum vita sit definita , artium ac scientiarum studia temere protrahamus; cumque Per Analysim omnia Archimedis, & Ap. polonii opera paucis diebus complecti , atque explicare abunde possimus , in his tamen velimus aetatem integram immorari Θ Novi sane, quam multos mea haec oratio fortasse alienaverit , qui ita sibi persuadent, veterem Ceometriam non unam esso scientiam , sed scientiarum omnium, parentem, quod facultates nonnulae ad Geometrica principia referantur.
25쪽
XXVI . Et quoniam Geometria per figuras; quae imaginationi objiciuntur, homines allicit, multi eam temere Analysi anteponunt. Quidam etiam in illa sunt haeresi, ut putent ea solum Vere Probari, quae per Geometricas lineas demonstrantur , quod spiritum ipsum quodammodo afficiant, & quasi sensu
aliquo moveant: nec tamen sentiunt lineas , & figuras, tam quae sunt mensurae obnoXiae, quam quae OmniS men
surae expertes, non posse sine Analyseos opera, nisi imperfectissime comparari . Quis porro ibit inficias, exiguum principiorum numerum Analyticae facultatis percipere , et ea , quae ab ipsis vel immediate , vel mediate pendent ordine colligere , atque ita usque ad rerum altissimarum cognitionem pervenire, multo esse facilius atque expeditius , quam innumera illa Geometriae principia complecti nullo ordine , aut
26쪽
nexu inter se colligata, vel a se inui. cem dependentia Θ Haec certe quidem non recta dici potest studiorum ratio,
sed immanis quaedam memoriae vis ac Phantasiae , certumque Obscurissimi ingenii argumentum . . Sit igitur vobis Analysis veluti primum Matheseos elementum , idque pro certo habete, posse vos, posse homines universos infinitas quasdam per eam demonstrationes invenire ; . ipsaque problemata facillime solvere , quae sunt olim per Iongissimas demonstrationes ac molestissimas a veteribus Geometris, quos tantopere admiramini , soluta . Hujus ergo facultatis praecepta hoc anno explicaturus ingenue polliceor, me nihil publice allaturum , quod son diu multumque meditatus communi litterarum hono , Vestraeque praesertim utilitati inservire posse existimem. Video enim quam magnam ac dissicilem provinciam D L susce-
27쪽
susceperim, essiciamque labore, ac di- qigentia , ut majus in me quidem ingenium , non tamen Voluntatem majorem requiratis . Vos certe rogandi non
estis, ut dicenti mihi frequentia & humanitate faveatis , quippe et naturatas ipsa ad haec studiorum genera propendetis, & me potissimum incredibili nescioqua benignitate disputantem excipitis . Nostra haec mutua litterarum OL 1icia superi omnes fortunent: faxintque, ut tota Patria de Musis meritissima diu floreat, laboresque nostros ad communem totius Orbis utilitatem quotidio
29쪽
Ex Typographia Iulii Rom,& Sociorum ad Vexillum Rosiae prope Studium. Superiorum permissu.