De lege Valeria Horatia, prima Publilia, Hortensia [microform]

발행: 1851년

분량: 30페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

la nihil hue praeiudicati attuleris, verba ipsa Dionysii, quae modo transscripsimus, neque minus haec, quae ab eo explicandi causa adiuncta sunt, diligenter et acriter intuitus atque contemplatus sis, orte libierit manifestum, non id, quod Niebuhrius putavit, sed hoc potius Dionysium planis verbis declarasse, plebiscita, quae antea fiolam plebem tenerent Iege Valeriamoratia lata eandem, quam leges, hac quidem ratione aecepisse vim ac potestatem, ut amplius non solam plebem, sed etiam populum tenerent. Sed de hoc loco postea copiosius disseram; ad Niebubeii opinionem refellendam haec satis multa vel potius plura, quam necesse fuit, me dixisse existimaverim. Hoc enim constat, in nullo eorum argumentorum, quae Niebuhrius attulerit, esse quidquam, quod eius sententiam tueatur, id, quod equidem supra statuerim evertat. Niebuhrio Hoechius prorsus est assensus neque novis argumentis hanc opinionem eonfirmavit. Quapropter hunc silentio praeterire et ad

Wallerum transire licea Qui cum Niebubrio, quum primum

manorum iuris historiam in publicum ederet, plane consenserat. Sed quum quinque annis Post hunc, quem nominavimus,clibrum rescriberet

et eorrigeret, a Niebutiri sententia discessit atque hoc docuit, lege Valeria oratia iam euriis ius plebiscita rata vel non rata habendi esse ademptum, Aenatui vero mansisse, quod lege Publilia esset sublatum, Iegem Hortensiam nihil aliud secisse, nisi ut Publiliam confirmaret et repeteret. Quum nihil usquam, id quod alterus iam vidit, reperiatur, unde cognosci possit, per curias plebiscita, ut populum tenerent, post legem Valeriam oratiam sancienda suisse, priorem

eius opinionis partem non recuso accipere, ita tamen, ut illa demum Iege curiis hoc ius esse ademptum valde negaverim. Nunquam enim curiarum hoc fuisse ius iam supra satis demonstratum est. Alteram Vero opinionis partem Walterus Oe uno argumento confirmavit,

quod post Iogem ivbliliam non amplius facta esset mentio Patres

22쪽

senatum , si plebs rem aliquam seivisset, factos esse auetores.' Id, quod negari non potes Sed inde nequaquam illico sequitur, ut ius illud senatus sive patrum 1ege Publilia demum sit sublatum. Nam, quod supra satis demonstravimus, iam ante legem Publiliam patres nunquam ne in gravissimis quidem tribuniciis rogationibus plebiscitorum facti sunt auctores. Iam Walterum, cui multum me debere Iibenter eonfiteor, omittamus. BeIiquum est, ut eam pinionem, quam Petersius' posuit, examinemus. Qui in legibus Valeria oratia et Publilia explieandis plane eum Niebubrio consensit in lege oriensia exponenda aliud vero ei visum est. Patrum senatus ius plebiscitaeata vel non rata habendi ensuit nunquam ne ortensia quidem Iege

esse abrog tum, Sed usque ad extrema reipublicae Romanae tempora permansisse. Quam opinionem, etsi iam nostra sententia comprobata et

Niebubrii alterique erroribus convictis refellimus, lamen, ne cui neminima quidem dubitalio relinquatur, diluamus, dum singula deinceps argumenta, quae Petersius allulit, persequimur. ,Anno CLXXXIX a. Chr. n. C. Valerius Tappus tribunus plebis de Formianis unianisque municipibus et Arpinatibus romulgavit, ut eis sufragii latio nam antea sine Uragio habueram civitatem esset. tac rogationi quatuor tribuni lebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, quum intercederent, edocti, Populi esse, non senatus eis Usagium, quiabus velit, i αHiri, destiterunt incepto. Quibus ex Livii XXXVIII. Is verbis quid olligi potest Num patres auctores facti sunt

num senatus consultum est factum minime. Neque dubium esse videtur, quin haec verba: non eae auctoritate senatus nihil aliud dieant, nisi ex voluntate et sententia senatus. Qui quum putaret, sui, non populi esse suffragium impertire, ut haec rogatio erretur, noluit.

Cui quatuor tribuni plebis quum aecederent, initio ui rogationi intercessuri erant. Nihil est igitur hoe in Ioeo, quod Petersi opini

23쪽

nem comprobet. Aliud argumentum, quod Petersius, ut suam sententiam defenderet, attulit, est hoc, quod apud Val. Maximum scriptum est: ἡα Flaminius tribunus Plebis legem de Galisco agro viritim dividundo invito

et repugnante Senatu Promulgavit, Precibus minisque eius acerrime resistens ac ne exercitu quiden adversus se conscr*t absterritus. y Quid ergo Senatus primo omnibus precibus contendebat, deinde minis territabat, denique etiam exercitum eonscripsit, nihil inexpertum omisit, ne tribunus hane rogationem ferret. Quid est, cur senatus tanta molitus sit, ne ea ferretur, si perlatam reiicere atque abrogare sui iuris ac potestatis fuisset. Ne perlata quidem ea esse videtur. Nam Pater eius pro rostris ei legem iam inserenti manum iniecit priήato Dactus imperio descendit e rostris ne minimo quidem murmure destitutae concionis reprehensus Val. Max. I. c. Cic. de iuvent. II. 7. 52. Si vero plebs nihil scivit, quid est, quod senatui sanciendum relinquatur' oota igitur Petersit argumentatio corruit. Neque minus plane salsum Petersius

in alio Livii XXI. I loco vidit Claudius enim tribunus plebis

adversum Senatum tulit: nequis senator, cuive senatorius Pater fuisset, maritimam navem, quae Plus quam trecentarum a horarum e et,

haberet. Tribunus plebis igitur aliquid, quod esset contra commoda et voluntatem senatus, luIit. Num inde recte mci potest, senatus fuisse, plebiscita comprobare vel abrogare Persequamur reliqua, quae Petersius ad opinionem suam defendendam attulit. Quum bello punico secundo Fabii cunctatio Romanis admodum invisa saeta esset, Metilius tribunus plebis de aequando magistri equitum et dictatoris iure promulgavit rogationem. Quae, quum animi invidia dictatoris, favore magiStri Versarentur, perlata est , se Fabius, ut Livius XXII. si narrat, qua gravitate animi criminantes se ad nudritudinem inimicostuderas, eadem et populi in se saevientis iniuriam tulit; acceptisque in ρso itinere litteris senatus consulti de aequato imperi . . . invicto animo ad Mercitum rediit. Ex una voce: consultiμ, quae, riuum iu

l et Cie de inveni. v. 17. de Brut. s. I7. Acad. II. g. la. de senectute o. 4. Polyh. II. 21.

24쪽

nonnullis IIS desit, admodum dubia est, Petersius recte colligi posse putavit, senatum de hoc imperio aequato consultum Deisse atque illud plebiscitum approbasse. Quod quo iure inde concludatur, per se patet.

praesertim quum respexeris atque consideraris illa verba: ad uilisti dinem φ . . . Postuli in se saevientis. Nihil enim senatui, omnias

pulo sive plebi Fabius crimini dedit. Neque magis ex reliquis Livii

locis, quos etersius nominavit, id, quod sensit, cognoscitur, sed potius hoc tantum bellis punicis populum et senatum placide modesteque inter se rempublicam tractasse, summamque inter eos, id quod SaIlustius Iug. l. et Polybius V. l. 9. 4. 5. iam laudarunt, suisse eon- eoediam. Sed his ipsis temporibus, etsi senatus auctoritas erat summa, tamen populi sive plebis erat potestas et majestas cf. Cicero de legib- III. 2, sciscere erat plebis; quod plebs sciverat, senatus exsequebatur; plebs vero plerumque id iubebat, quod optimum fore senatus sapientissimus ille ordo iudicaverat. Quae si recte perpenderis, facile erit inleti Iectu, quid sibi velint haec verba: ea senatus auctoritate plebs scivis ,,e senatus auctoritate latum in lebem, quae his locis, quos Petersius

ex Livio attulit XXVL 2. l. I. XXVII. N. XXX. 27. XXXI. o. XXXIV. I. XXXV. 7. XLII. 2 saepissime leguntur. Certe nihil

aliud, nisi ex voluntate senatus in plebem atum esse dicunt. Quid plura nullo igitur Ioco eorum, quos etersius commemoravit, sequitur, ut senatui ius plebiscita rata vel non rata habendi usque ad extrema reipublieae tempora permanserit. Quamquam igitur admodum doleo, quod fieri non potuit, ut his, quos nominavi, hominibus doctissimis, qui non solum summo studio, sed etiam acri subtilique iudiei in rebus omanis cognoscendis versati sint, assentire tamen libere est profitendum, nihil esse repertum, quod eorum Piniones defenderet. Quis est igitur, cui dubium sit, quin id, quod

Niebubrius, Walterus, Petersius hac de re statuerint, prosus sit retiaciendum. Quoniam Vero omnes sere, qui nostra aetate historiam Romanorum Seripserunt, unum eorum, quos dixi, plerique Niebuhrium secuti sunt, non est, quod etiam aliorum opiniones respiciamus et resutemus.

25쪽

Iam reliquum est, ut exploremus, quid his de legibus sit iudieandum. Quod quo magis perspicuum sit, Primum, quemadmodum Iex Valeria Horatia orta sit, ernamus. Plebs enim, terii tandem anno tristis illius decemviromun imperii, maxime vero Appii libidinis

haud diutius patiens, quum iterum in montem aerum Secessisset, Per Valerium et Horatium eum patriciis reconciliata, tribuniciam potestatem, provocationem omniaque, quae iam antea habuerat, iura recepi Nam, simulatque ea Romam in Aventinum rediit, extemplo pontisce maximoeomilia tributa habente decem tribunos plebis Sacrosanctos atque inviolabiles, in his L. Icilium et M. DuiIium ereavit. Tribunatu inito L. Ieilius plebem rogavit et plebs scivit, ne cui fraudi esset secessio ab deeemviris facta. Confestim de reandis consulibus cum provocatione M. Duilius rogationem pertulit. Ea omnia in pratis Iaminiis concilio plebis acta sunt. Per interregem deinde consules creati L. Valerius, M. Horatius, quorum consulatus popularis Sine ulla patrum iniuria nec sine offensione suit quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus credebant. Omnium primum, quum veluti in controverso iure esset, tenerenturne patres plebiscitis, hi consules . Iegem centuriatis omitiis tulere: ει quod tribtιtim lebes iussisset,

populum teneret μ. Haec Livius III 54 de lege Valeriam

ratia, quocum Dionysius I. 45. omniu consentit: Λευκιος Ουαλε-

νομους πασι κεῖσθαι 'Pωμαιοις ε ισον τὴν αυτὴν Ἀχοντας δυναριιν τοῖς Ἀνταῖς λο τισιν Ἀκκλησιαις τεθησομένοις Ουτος ὁ νομιος Ἀζεβαλε τεις ἀμπισβητησεις τῶν πατρικιων, ας ποιουντ προς τους δημοτικους προτερον

ουκ ζιουντες τοῖς re κεινων τεθεῖσι νοριοι πειθαρχεῖν ουδ ολως τῶ ν ταῖς φυλετικαῖς εκκλησιαι επικυρουμενα κοινα τῆς πολεως πασος δογ3 ατα

νομιζοντες, ἀλλ' υτ μονοις κεινοις διον. Quibus Livii et Dionysii ve Io

26쪽

2obis quid Iarius 8 Nemini dubium esse potest, quae sit vis, quae sententia huius legis. Iebiscita, quae antea unam olam partem civitatis, plebem, tenuerant, post hanc Iegem, si patricii eam servabant, etiam populum sive patricios, omnes Quirites tenebant, eandem igitur, quam Ieges in comitiis centurialis latae, hac quidem ratione habebant vimae potestatem, ut omnes quidem Quirites tenerent. Haec vero vis est in plebiscitis per se ipsis, neque per Livium neque per Dionysium Iieet de ulla adiunctione cogitare. Nihil enim commemoratum est, curiae vel patres vel utrique fierent auctores necesse fuisse. Itaque vetus illa hae de lege Valeria Horatia opinio, quam omnes sere, qui ante Niebubrium de rebus Romanis scripserunt, secuti erant, de qua

nostra aetate omnes, uno Goetuingio' excepto deeeSSerunt, rursus restituta est. Nihil quoque causae est, quod mireris, plebiscit hanc

tantam, ut populum lenerent, vim accepisse. Nam Per Plebem erat

triste illud decemvirale imperium sublatum, libertas liberaque respublica omnibus, etiam patriciis restituta plebs iam hominum multitudine,

agris, sortibus viris tam valida erat sacta, ut potentia patricios exsuperaret Valerius et Horatius consules plebi et sua ipsorum natura et, quia promissis obstricti erant, favebant. ue accedebat, ut rerum status illo tempore, paene dixerim necessitatem huius egis asserret. Omnia enim, ut iam exposui, per plebem acta erunt Plebs sciverat, consules Sse creandos id vero in controverso iure, ut Livii verbis utar, erat, tenerenturne patres plehiscitis. Quibus rebus plebeiis contigit, ut hoc tantum commodum Onsequerentur. Hac enim ege: hut, quod tributim plebs iussisset, opulum teneret μ, ut Livius bene adiunxit, acerrimum tribuniciis rogationibus telum datum est. Sed

fortasse dixerit quispiam, si lege Valeria oralia ata plebiscita iam

per se sine ulla adiunctione neque curiis neque patribus factis auctoribus populum tenuerint, nullo negotio tribunos plebis lotam patri-eiorum dominationem tollere, omne eis imperium ac potestatem eripere

27쪽

et ad plebem transferre potuisse. Quod profecto, maxime legibus Canuleii Licinii Sextiique evenisse, quis est, qui neget Sed si uimirum videtur, quod quum nihil amplius obstaret, tributi plebis non illico atque continuo uno quasi impetu illud fecerint, illa aetate patriciis haud parva restabat potentia et plebi modestia atque aequitas quaedam teste Livio IV. B. III. 4 et Cic. de lege gr. II. I propria suit. Etsi hoc magis speciose, quam vere dictum est. Nam paucis annis post Valeriam Horatiam latam C. Canuleius tribunus plebis de connubio patrum et Iebis tulit, et eodem anno novem alii tribuni rogationem: ut Opul Potestas esset, seu de lebe, seu de atribus verit, consules faciendi promulgarunt. Quae posterior rogatio si esset perlata, iam uno impetu summum et honoris et imperii cum patrietis aequati fastigium plebs oecupasset. Sed mox tristissima illa clades atque ruina per Gallos invadentes illata incidit. Qua patriciorum deminutio, quia hi iam numero erant minores, erte multo maior facta est, quam plebeiorum. Qui mirum in modum eleriter vires et pes recuperarunt et, ut patriciorum opes imminuebantur, ita accreverant. Anno enim trecentesimo octingentesimo septimo a Chr. n. quatuor tribus ex noviseivibus additis, Liv. VI. 4 5, viginti novem annis post iterum duae, Liv. VII. t et postea rursus duae adiectae sunt. Ita plebs magis et magis saeta est pars civitatis validior atque potentior. Iebeii in bellis gravibus contra Latinos, Aequos Volscos, Hernicos, Etruscos, Gallos maximam partem onerum sustinuerunt hos potentissimos hostes fregerunt, fines Romanos dilatarunt, neque vero imperii ullam sere partem, quum plerumque Pa tricii crearentur tribuni militum, Liv. VI. 7 acceperant. Anno tandem trecentesimo sexagesimo sexto leges, quas C. Licinius et L. Sextilis promulgarant, post ingentia certamina decem annorum perlatae atque aeceptae sunt; alter consulatus et pars agri publici plebi concessa sunt Liv. I. 55 - 42. Ita plebs, quae initio omni imperio, omni honore exclusa serviebat, deinde in tribunis auxilium, tum per Valerium et oratium, neque minus per Canuleium eiusque collegas saltem confessionem lotentiae acceperat, per Licinium et Sextium revera impe-

28쪽

rium communicatum assecuta est. Sed patricii, ut natura rei seri, quo maiorem in dies prioris potentiae faciebant laeturam, eo pertinacius, ut ea, quae nondum eSSent amissa, retinerent, resistebant. Quam pertinaeiam quo magis frangeret, anno trecentesimo trieesimo nono Publilius Philo dictator, summa potentia et magnis Victoriis, quas plebs iam reportaverat, elatus, re lege secundissima Plebi, adversas nobilitati tulit: unam, ut lebiscita omnes Quirites tenerent, alteram ut legum, qlιae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum sufragium patres muctores fierent, tertiam, ut alter utique ex Plebe censor crearetur. μ'

Liv. VIII. 2. Quibus verbis etsi Livius nihil adiecit, quod eo magis

est dolendum, quod a nullo alio rerum Romanarum scriptore hami Iegum mentio est facta, tamen, quid illa prima lex, de qua una hic sermo St, valeat, nemini dubium esse potest. Verba enim: ut plebiscita omnes Quirites tenerent μ satis declarant, hac lege Publilia

prima Valeriam Horatiam tantummodo esse repelliam et confirmatam.

Etenim in hae Publilii Philonis Iege adiunctio aliqua atquct conditio,

fortasse ea, si patres auctores faeti essent, eo minus concedi atque admitti potest, quod hoc tempore plebis polentia adeo aucta erat, ut ea Omnium reipublicae honorum, plenae iuris et imperii aequabilitatis, vel adeo maioris dominationis particeps facta esset. Qua de re, quia iam supra salis dictum est, hoc loco non longa disputatione pus esse videtur. Si quem vero offenderit, quod lex Valeria Horatia hac ublilia Iege sit repetita, leges iam atas iterum et rursus esse repetitas haud raro in historia Romanorum invenitur. Nonne enim lex Valeria Liv. X. . lege orcia vid Ernesti ind. leg. s. I. Porcia), nonne altera Publilia, quam modo nominavimus, lege Maenia' a Maenio tribuno plebis lata repetita est Quoniam verorae Valeria oratia eiusmodiu Legem Maeniam ,,ut patres ante inita a populo suffragia fierent auctores eius rei, quam popuIus jussurus esset isthi aliud fecisse, nisi ut Publiliam repetendo confirmaverit, neque ab ea diversam esse, id quod Petersius in annalibus p. sultique voIuerunt, satis ex vocibus elus rei non suffragi ad creandos magistratus patet vid. Ernesti ind. eg. f. Cic. Brut. 4. Liv. l. 7.

29쪽

est, ut hui ipsi patricii maxime adversati sint, atque adeo eam, quod

possent, neglexerint, minime mirum esse videtur, quod hae ipsa ex iterum, quin etiam rursus lata est. Verum enim si id, quod de lege Valeria oratia et de Iege Publilia prima supra statuimus, in dubium vocari nequit, atque plebiscita siue curiarum et senatus, ut ita dicam, auctoritate et ante has quas modo dixi Ieges per se ipsa rata suisse et post Iegem Valeriam oratiam non solum plebem, sed etiam populum tenuisse constat, nonne ipsa Ie Publilia prima, quae eadem ac Valeria Horatia est, per legem Hortensiam, quam anno CCLXXXVII a Chr. Quint. Hortensius dictator, quum plebs aere alien pressa Post graves et longas seditiones in Ianiculum secessisset, in sculet tulit: ut quod plebs iussisset, Onmes Quirites teneret μ' repetita atque confirmata est Num quidquam aliud hac de Iege recte putari potest praesertim quum omnes scriptores, qui huius legis mentionem secerint, eisdem sere verbis, quibus lex Publilia concepta est, in hac ege edenda usi sin Nihil est vero, quod te offendant Laelii Felieis verba apud Gel- Iium X. Att. XV. 27J ἡ, quibus rogationibus atricii ante non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit. Atque hoc vehementer negaverim, inde, quod Gaius et alii, qui legis Hortensiae mentionem secerunt vid. g. h legem Publiliam silentio transierint, iure colligi posse, id quod Hoechius putavi I. c. II, has leges plane diversas esse. Hoc enim incuriae, illud inscitiae esse attribuendum existimaverim. Sed quid opus est plura Vereor, ne hac de re, quam homines docti, ut multa alia per se certa, dubiam secerint, plura,

quam neceSse erat, dixerim.

SEARCH

MENU NAVIGATION