De aure humana tractatus, in quo integra ejusdem Auris fabrica, multis novis inventis, & iconismis illustrata, describitur; omniumque ejus partium usus indagantur. Quibus interposita est musculorum uvulae, atque pharyngis nova descriptio, et delineat

발행: 1704년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE AURE HUMANA

Tractatus

PARS PRIMA

Continens Auris Descriptionem.

Aurimia, cy' Meatus Auditorii ,sime Exteriaris Amris camitatis Descriptio. ρυT LE Aure Humana acturus, eandem in Tres Cavitates, scilicet in Exteriorem, Mediam, & Interiorem divido. Exterior Auriculam , Meatumque Auditorium 3 Media Tympanum i Interior v

ro Labyrinthum comprehendit: in quibus sim gulis, atque in ipsis contentis Partibus eodem kr me ordine scribam , quo scrutantium dii, gentiae successive se produnt. II. Exterior igitur Auris civitas Auric lam, & Meatum Auditorium complectitur. Auricula Pars illa est omnium oculis obvia,

A quae

auris Divisio. Ordορνibendorum. Ain exta, or primὸ ejus Eminentia ,

22쪽

mero II.

1 Auris Descriptio. quae in Capite extra Os Temporum prominet. Nonnullis, eisque tortuosis Eminentijs , ac Foveis & elevatur, de deprimitur . Eminem tiarum extima, quae Helix est, a Concha exsurgit, quam in duas Cavitates videtur distii guere; hinc contorti aggeris in modum ma jorem Auriculae portionem, & praecipue Versus superiora circumambit; ac ad postica, susserato illius dimidio, quasi complanata pau-atim obliteratur , & in iIlam infimam, moulemque Appendiculam abit, Lobum Auric

lar dictam , cui nimirum Fceminae orname ta committunt . Descriptae Eminentiae interiora versus altera Eminentia opponitur, quae

Anthelix est. Haec bipartito mediante Foveo- . la principio, in Auriculae anteriori, & quasi superiori parte incipit ; inde unita, deorsur curvo progressit vergens, sensim gracilescit, quousque aliam Eminentiam , veluti distinctam, & supra Auriculae Lobum locatam constituat, quam Antitragum dicunt, & hoc quidem ob alteram Eminentiam , quam ferme e directo respicit, Tragum , seu Hircum

nonnullis vocitatam. Foveae descriptis Eminentiis interjectae sunt , quae diversas sortiui tur denominationes; Illam enim, quae inter Helicem, & Anthelicem excurrit, nonnulli In nominatam ; quae vero inter principia Amthelicis excavatur, Scapham vocant; quae de

mum ab Anthelice, Helicis portione, Trago,

23쪽

caput L s& Antiirago ambitur, Omnium maXimaia, Concha nominatur : in duas quodammodo distincta invitates, Superiorem nimirum, de Inseriorem. Sed in narum Cavitatum, atq; Eminentiarum nominibus variatim ludunt , nec sibi ipsis ubique constant Anatomici.' III. Auricula Eminentiis, ac Foveis sic configurata, vestitur Cute , quae hic praeter Communem sui texturam plurima nanciscutur foramina, praecipue in Concha, Scapha,& Innominata civitate, necnon in parte posteriore Conchae usque ad Capillitium . Hac ubi hiant, stpe Cutis veluti in minima iube cula assurgit: & si fiat expressio; materia stibforma vermiculorum erumpit; quae naturalia ter exiens, postmodum exsccata , in furfuraceas distinia a particulas in indicatis locis colligitur . Hujusmodi materia a subiectis Glam dulis separatur, quarum natura; si earum ex- Creta attendantur ; eadem est cum illis, quae in spina, Alisque Nasi, necnon in aliis Faciei Partibus, praecipue vero sub Palpebris, occurrunt . Tales Glandulas usque adhuc in Auri-Cula a nemine observatas, ut ab aliis discriminem, quae in hac prima Auris Cavitat coi siderantur ; attenta secreti humoris cum

Sebo similitudine, Glandulas Sebaceas dicam. Similes Glandulas adesse in capillata Capitis parte, necnon in quibusdam aliis Corporis regionibus , praeter expositas , est conjecturae Α 1 lO-

Glandula Sebaeea n viter inventa.

24쪽

Auris Descriptio. locus. In capillata Capitis parte praebet dibitandi ansam illa unctuositas , quae saepe in eodem percipitur, insimul cum furfuribus iblis , qui inter pectendum e Capite decidunt. In aliis locis idem potest coniici ex unctuositate quadam, quae in indusiis, praesertim in aliquibus Subiectis, circa Collum, & Scapulas solet manifestari. Cuti Membrana substemnitur Adiposa, quae hic tale nomen mereri non videtur I cum vix aliquam exhibeat pii guedinis speciem praeter illam paucam, quae ad Auriculae Lobum, & partem Helicis inferiorem occurrit., IV. Cute,& Membrana Adiposa ab Aa- 'ricula remotis, Cartilago Indagantium scrutinio obijcitur. Ab hujus consistentia Em, nentiae, & Foveae jam descriptae effinguntur sit Auriculae Lobus excipiatur, & pars Helicis inserior, quae a simplici Communium Integumentorum duplicatione Construuntur. Eadem Cartilago ad Auriculae medietatem, inferiora versus, qua Helicis extremum prinducit, ab Anthelice disiuncta spectatur. De cujus Cartilaginis alijs disiunctionibus, ubi

eadem Meatus Auditorii principio continuatur, alia superessent notanda; quae ad ejusdem Meatus Historiam consulto omittuntur . Rursus haec Cartilago ultra superius enarratas Eminentias quendam obtinet Processum, usique adhuc ab Anatomicis praetermissum,

25쪽

caput solum oculis obuium post diligentem Cutis

separationem; nobis tamen ob Ligamenti inserius describendi insertionem non omittemdum . Hujusmodi Processus exiguus, & acitus est, & in parte anteriori Cartilaginis collocatur, ubi Helix immediare supra principium Meatus Auditorii Conchae cavitatem. claudit. V. Super hac Cartilagine ad Tragum versus Faciem quaedam Glandulae deteguntur, de quibus hucusque nulli meminerunt. Hae parvi ciceris extensionem solent habere, aliquando duae, aliquando tres, at saepe unica tantum existit: quod cum est; tunc aucta magnitudo numeri compensat desectum . Earundem

inquisitio debet exacte institui ; quia cum Parotide ad Tragum extensa , quandoqu confunduntur; sed tamen hoc oculus , atque

diligens Anatome pulchre distinguit; quia- illae differunt ab ista ob compositionem,quam sibi vindicant, ex toto similem Inguinalibus,& Axillaribus, necnon aliis Glandulis, per quas Lymphatica in redientia ,& egredientia

pervadunt . Porro illas Glandulas nomis De Glandularum Tragi accipio. VI. Ultra Partes hactenus in Auricula comsideratas, accedunt Musculi; quorum aliqui,

Cum uno tantum extremo Auriculae adnexi, reliquo suo corpore extra ipsam jaceant; E terni; alii vero, cum uuumque extremum in.

Usum Uid. Cap. IV. Num. III.

26쪽

atiraemia a

c Auris Descriptio.

tra Auriculam obtineant ; Interni me num pantur . Externorum unus Superior; tres Posteriores a situ dicuntur .' quorum omnium Inventio debetur Casierio . Istis nos unicum Anteriorem addimus . Musculus

Superior, qui a fibrarum carnearum quasi simpllici plano construitur, circa Musculi Temporalis medietatem sparsis fibris exoritur; hinc descendendo, & simul latam suam expansionem aliquantum constringendo, multis . bris tendineis sparsim in partem superiorem Conchae, nec non Scaphar a tergo infigitur. Musculi Posteriores Auriculae quandoq; quatuor, quandoque duo ; sed utplurimum tres adnotantur : & quando solum duo se mania festant ; tunc unus ex illis duplicato tendita versus Concham deserri solet. Horum Mus.

culorum in numero varietatem non soluntain diversis; verum etiam in eodem Subiecto quandoque vidi . Tres itaque Musculi frequentius non vero simplex fibrarum carne rum massa, ut Quidam tradiderunt ex Recem tioribus ) in Auriculae posteriora inseruntur. Hi successive unus infra alium; origine tamen quasi unita; ab osse Temporali supra Proces.sum Mamili rem excurrentes, demum VerSus

Auriculam delati; triplici distincto tendine ad partem posteriorem Conchae perveniunt 3 ad quam Medius pertingit e directo ei loco, ubi Helix a Concha elevatur; reliqui duo parum Diuili so by GOrale

27쪽

caput I. Prum distantes ad ejusdem latera disponuntur. At sicut hi Musculi variant, ut scripsi, in nu

mero I Variant etiam non ita raro in modo incedendi. Frequenter enim Lateralium M

sculorum fibrae Medii fibras superscandunt:. aliquoties parallelo ordine pergunt :& tendines aliquando paulo inferius; aliquando pamio superius Conchae alligantur. Ex quibus differentiis subortae simi Auctorum discrepantiae in horum Musculorum numero, & positu, ut ex eorundem Scriptis liquet: quod non evenisset , si pluries in divertis Corporibus ijdem Musculi quaesiti essent . Nam ex multiplici observationis usu impetratur, quid in Natura sit perpetuum, quid usitatius, quid indifferens,& quid rarum . Musculus denique Anterior noster a Membrana Temporalem Mus --culum vestiente, immediate supra exortum Processus Zygomatici ab Osse Temporum , enatus, recta versus Auriculam tendit; quam antequam attingat; in duas dividitur partes, quarum altera in partem anteriorem Superi ris Conchar Cavitatis; altera vero paulo superius in partem anteriorem Cavitatis Scaphae

infigitur. Musculis Externis aliquando accedunt Fibrae Carneae a Musculo Quadrato Colli ad partem Auriculae inferiorem delatae . VII. Externorum Musculorum examelia

Descriptio excipit Internorum; qui videlicet

Anterior novi er inoventur.

28쪽

s Auris Descriptio.

utrumque extremum intra Auriculam habent,& quos hactenus non indicarunt Anatomici. Hi sunt numero bini: & licet parvi sint, a tamen omnium oculis fient conspicui, maxime si in Cadaveribus eorum, qui non fuerint macie consecti, illorum instituatur indago. Unus ex istis Trago; alter vero Antiirago d natur : unde primum Musculum Tragi, & secundum Musculum Antiiragi dicam. Musc lus Tragi fibris carneis externam Tragi faciem occupat, ambitu sere circulari circumscriptus. Mu sculus Antiiragi basim habens ad partem posteriorem Antiiragi, & Pyrambdis in sermam assurgens, in marginem Comchae inseritur, ubi Anthelix desinit. Istis Musculis in Auricula associantur Fibrae Ca neae, quae a gibbo Conchae circa ejusdem dimidium recedunt, & in Anthelicem transve se extenduntur, ubi haec marginem Conchae elargitur. Hae vero sensibiliores sunt in parte media, quam in suffriori, & inferiori, adeo ut in istis aliquando ex toto abscondantur. VIII. Auricula, ut continuatam cum Me tu Auditorio Cavitatem componar, debitumque situm conservet; ossi Temporum firmiater alligatur. Quippe praeter connexioneS, quas obtinet per Musculos νuos Externos;

membranaceos habet nexus eandem circumplectentes , quorum ministerio eidem ossi unita existu. Hi validiores, & distinctiores

29쪽

. caput L 'sent in parte Auriculae anteriori , quam in reliquis. In illa enim ; licet adhuc ab aliis

memoratum non Iuerit , facile obumna est

Ligamentum quoddam, per quod Acutus ille Processus in Auriculae Cartilagine indicatus, necnon pars superior Cartilaginis Meatur Auditorium componentis ossi Temporali annectitur, quo loci Zygomaticus Processus ab isto erumpit. IX. Exteriorem Auris Cavitatem inatus --ον-α Auditorius complet. Hic Canalis quidam est OAtha coarctatione Conchae incipiens,& usque ad Tab. III.,ig. I. Tympani Membranam per Os Temporum transverse progrediens, ita tamen , ut a situ verticali secundum altitudincm versus Faciem declinet. Rus cavitas Cylindro Ellyptico a simi lari potesti qui tamen non recta ; sed se pentino incessu procedat. Ipse enim principio parum ascendit; inde circa dimidium sectione circulari curvatur deorsum; iterumque ascendit; demum, maxime sua parte inferiori, ad Tympani descendit Membranam, a qua obliqua sectione clauditur sic, ut faciat cum hac obtusum angulum parte superiori, & p steriori; acutum vero anteriori, & inseriori.

Sed ut hujus cavitatis configuratio clare per- . Verum tuι κα

cipiatur; ad quam dilucide explicandam Ver- fer a.di No ι moiaba minus susscere , intelligo; nullus aptior modus esti quam si cera, vel alio liquato compore eandem repleas: ita enim ablatis poste.

30쪽

Meatue riditorii Pars Cartilaginea.

et o Auris Descriptio . partibus illam circumscribentibus, remanet in concreta materia cavitatis distincta fimur

qualem quidem supra descripsi; & quae ab e

quam hactenus vulgati Iconismi demonstrarunt, non parum discrepat. Canalis istius longitudo, in ipsius quidem medio desumpta, novem lineas, altitudo quatuor, latitudo vero tres aequat: quae tamen latitudo in ipsius primcipio major est.. X. Componunt Auditorii Meatus pari tes Pars Cartilaginea , & Pars ollis Temporum. Pars Cartilaginea a coarctata Conchae Cartilagine formatur , quae Venus Faciem re

flexa, & intrinscaeus elongata, si a Trago meriamur, plusquam dimidiam Meatus longitudinem in parte inferiori, & anteriori construtuit; nam partem superiorem,& posteriorem huic correlpondentem supplet cum ipsa Concha Pars ossea ejusdein Meatus, de qua inferius. Haec Cartilago variis in locis est i

terrupta per Incisuras a' membranosis expalmsionibus tam versus interiora, quam exteriOra Meatus clausas: quarum Incisurarum mentionem primum vidi apud D. Du Verney.

Istae autem, ur ego observo, nec figuram , nec numerum certum ibaitae sunt ; saepius tamen duae observantur, prior quarum paulo superius ; altera vero paulo inserius solet locari, & minorem , quam praecedens, habere longitudinem. Interdum hae duae Incia sila

SEARCH

MENU NAVIGATION