장음표시 사용
41쪽
Caput II. 2Iconquisitione non dissiculter eadem seta ingressa e th. Denique cum aliquando advocarer ab Ornatissimo hujus Urbis Patricio ad Ulceris, quod in Aure gerebat, curationem ,
quam quidem, & alias aliquot similes; ut id
obiter reseram , post instillati Balsami Peruviani usum, absque ulla remanente Auditus laesione , confeci cumque illi pus continem ter ab Aure exiret, cum quo grumefactus famguis interdum commiscebatur; ego, ut si forte aliquatenus appareret hesio, oculis scrut rer; Meatum Auditorium Soli objeci, ejusdem
que principium diduxi. Vidi itaque Tymp
ni Membranam ichore madentem parte superiore, certoq; loco et ex quo pariter loco sui- dum morborum simul cum aere prorumpens vidi, quandocumque aeger clausis Naribus, Zeine, uti jubebam cgo, aerem intro vi comprimebat. Porro designatus locus ille idem erat, per quem indicatum adesse transitum, suspiacio est.
III. Membranae Tympani Tympani Cavitas superincumbit, quae insimul cum illa Mediam Auris Cavitatem componit. Tympani ergo Cavitas in osse Temporali, & Petroso exsculpta, irregularem licet sortita sit configurationem , attamen videtur ad Sphaericum in superna, & inferna parte inaequaliter complanatum accedere. Ejus interioris superficiei maxima pars a cavernulis, eminentiis, atque
-AIta itidem obse vastio circa idem Fois
inereum Auris feo iees Curatione . Cavitas lampani.
42쪽
a x Auris Descriptio. foraminibus interrumpitur. Altitudinem o tinet in aliquibus locis majorem; & in aliis minorem e minorem ibi, quo Cochleae apex descendit ; majorem Ovali Fenestrae e directo. Minor altitudo duas lineas quasi aequat i major tres lineas vix superat. Longitudo, & latitudo vix ab invicem disserunt , nam quatuor lineis utramque metimur ; si quidem ,
longitudini Sinuositas Mastoidea dematur . At si hcc illi merito uniatur; multo erit longior : & latitudo ob additam longitudini SLnuositatem inequalis ipsi jam erit. Hujusmodi Sinuositas Antrum quoddam est, cum aliis Mamiliaris Processus minoribus sinuositatibus communicans, quod revera tanquam appendix ad complendam Tympani Cavitatem concurrit, nam per spatium satis notabile cum hujus superiori parte communicat; ut observanti patebit. In quibus vero Animalibus t lem Sinuositatem deesse, observavi; ipsa Tym-Pani Cavitas longe amplior est. Ex quo colligitur, Sinuositatem Mastoideam a Tympani Cavitate non distingui; sed ipsi uniri,eamque ampliorem reddere.
IV. Quod in Tympani Cavitate Membranae Tympani immediate succedit , sunt quatuor osticula; Malleus, Incus , Os orbiculare dictum, & Stapes. Malleus, & Incus primo
Anatomicis innotuere, Inventore Carpo, aut
potius Achillino. Malleus pro majori sui
43쪽
caput II. 23 parte Membranae Tympani per longum valia
de adhaeret sic, ut ejus centrum intro trahat. Est in valde tenue , vix tres lineas longitudine excedens : superiori parte, qua cum Incude articulatur, cit crastius; & haec Caput Mallei dicitur; altera vero, qua unitur Membranae Tympani, tenujus; hanc vero Manubrium nominant. Caput, quod in Sinuositatis Ma- stoidear principio, absque ullo tamen curn eadem nexu, reconditur I ex altera parte hemisphaericam; ex altera vero superficiem obtinet inaequalem; ut hujus beneficio, indicata cum Incude articulatio componatur. Manubrium a tribus acutis Processibus constituitur, primo Majore, secundo Minore,& tertio
Minimo . Major cum Tympani Membrana colligatur, & a Manubrii principio usque ad centrum Membranat Tympani producitur: hic duas lineas longus est. Minor e principio praecedentis exstirgit, & Tympani Membrane quodammodo infigitur, eandem versus Meatum Auditorium aliquantum elevando. Minimus lateraliter post Minorem conspicitur, ubi hemisphaerica Capitis superficies desinit, parallelum servans cum Tympani Membrana positum. V. Mallei Ossiculum tribus instructum est Musculis: quorum singulos; ut inevitabilem
alias aut confusionem , aut circumloquutionem declinem; ab eo cui inseruntur, Processu
44쪽
α 4 Auris vegeriptis. nominabo . Sic unus erit Musculus Processus Majoris, alter Minoris , & tertius Minimi. Musculus ergo Majoris Processus; cujus inve tionis laus merito Eustachio tribuitur ; inter Mallei Musculos profecto maximus est . Co tinetur iste in Canali quodam Osseo super Partem osseam Tubae Eustachianae lateraliter
excurre ure . Porro non provenit ab hoc
Canali; sed suas extremas fibras in Tubam Eustachianam inserit; cujus nempe describendae Cartilagini per totam ejus longitudinem, in anteriori quidem latere, firmiter adhaeret. Quae Musculi in Tubam Eustachia nam insemtio , etsi multum, ut suo loco ostendemus, Auditui conserat; usque adhuc tamen ignota extitit. A' Tuba itaque Eustachiana hic M sculus per eum Canalem ascendens, emergit
ab ipso in Tympani Cavitatem; hinc oblique deorsum suo tendine aliquantum inflexus, infigitur in Majorem Processiim Mallei, inter Minorem, & Minimum ; sed paulo infra ; sicut Tympani Membranam, illi Processiti ad
haerentem, versus Tympani interiora tendat: quae porro hoc abscisso Musculo, in recenti quidem Aure, relaxatur. VI. Musculus Processus Minoris a Membrana investiente partem superiorem Auditorii Meatus, per aliquem tractum exortus,
supra Tympani Membranam fertur, & cum Incudis Processu crassiore parallele incedens, in
45쪽
caput II. 2 sin Minorem Mallei Processum infigitur. Iste Musculus, cum paucis constet fibris, & ins per totus sub Incudis Corpore, & Meatu Auditorio condatur; non sine peculiari modo φηe Mustulam
detrii potest. Postquam enim aperta est Tyma pani civitas; separari debet Incus a Malleo:& statim Musculi insertio apparebit; cujus integer progressis ut obtineatur; Tympani, S: Auditorii Meatus Membrana blande e vicinia
amovenda est: quod quidem facillime praestatur ob anulum osseum ibidem, comm dum sane , interruptum. Modum hujus Musculi indagandi exponere necessarium duinxi , cum multi ex Recentioribus eundem Musculum omnifariam sileant, quasi nunqua hunc docuisset Casserius, & eundem negantes non obiurgasset in suo Erudito de Aure Tractatu D. Mnelliam merus; imo quasi nunquam hic Musculus sensibiliter in Aure extitisset. Qui error fortasse originem traxit aut a dissicultate ipsum inveniendi s aut ab eo, quod in gracilioribus Subiectis; imo passim infreque tioribus Cadaveribus ν eorum nempe, qui longiusculum post morbum decessere; hujus Musculi fibrae carneae non ita obviae fiant : quae in men in lacertosis; item in illis, qui violenta morte defuncti sunt; utpote in quibus a praegresso morbo non contabuerunt; satis, superque apparere solent.
VII. Musculus Processus Minimi a pa-
46쪽
16 Auris Desicriptio. riete Tympani Faciem spectante, incipiens,& per hunc progrediens, inflectitur deinde, &Tympani Chordam subtermeans, in Mallei
partem Praecedentis insertioni quasi oppossetam, nempe in Processum Minimum insertum se venit. Et sic Malleus ex utraque parte OpChujus, & praecedentis Musculi firmatus , coimsistit; non sic tamen, ut immobilis sit ; verum ut in ipsorum insertis extremitatibus hyp m lilium in propriis motibus habeat. Sed de his alibi. Hujus autem Musculi fibrae carneae, ad Praecedentis similitudinem, non se per manifesib occurrunt ; sed & ipsae pro Suhiectorum varietate modo magis; modo minus apparent, modo ex toto abscondi vide tur adeo , ut olim fuerim dubius in determinanda musculari horum corporum natura . Quam tamen nunc assirmare non dubito; cuineorum fibras quotiescunque in idoneis Subjectis quaesivi; fere semper ad evidentiam carneas apparuisse, animadverterim . Ad haec enim , & similia determinanda non quorumcunque emaciatorum Cadaverum inspectio sussicit; sed integriora Subiecta potiss-mum spectanda sunt. Quod ideo inculco; quia nollem, ut praecipites aliqui Iudices hςc,& similia statim falsa judicarent, eo quod non
Ignobiles Anatomicos legerint, eadem Videre non potuisse. Quae improba sane judicandi ratio tantum turbarum , atque adeo damni
47쪽
caput IL 2 Rei Anatomicae intulit, & in dies insert; ut mearum quando in haec incidi) partium esse,
existimem eandem serio redarguere. Sic igitur habendum est. Res Minimas non omnes omnium, alias etiam Peritiorum, oculos incurrere : & illarum aliquas uni Anatomico neutiquam apparere ; quae interim satis facile
ab aliis ostendi possint; qui nempe, ob diu
turnam praecipue exercitationem , quaenania
Subiecta illis rebus ostendendis sint aptiora , didicerint. Sic Vesicularem Glandularum Sti, stantiam a Celeberrimo Praeceptore meo Mal-pighio longo labore detectam; Sc tenuissimos illos Ductus, quos a corpore Testis in Epididymidem semen transferre, Solertissimus Regnerus de Graas observavit, non desunt, qui videre se posse, negent; & tamen illis, qui in talium Partium Anatome diu , &multifariam sunt versati, ea omnia suffcienter ostendere promprum est. Quare in his,&similibus Anatomicorum dissensionibus a tendendum est non utrum Aliquis in Re An
tomica utcunque se exercuerit; sed in qua, Parte, quanto tempore , quave indagandi ratione potissimum laboraverit: quod cum prς-ssitum fuerit; tunc porro judicandum. Et hactenus quidem de illa re. VIII. Malleo superius descripto alterum
Ossiculum, quod Incudem Vocant, annexum
est. Hoc in tres panes dividitur, nempe in D 1 CO
transitus t quidquid alii feri erist re verὸ possunt ostenda. Deus. Detin. vid. 'Τab. III. Fig. VI.& vII. & Tab. E. Fig. Is
48쪽
18 Auris Descriptio. Corpus, Ac in duo Crura, sive Processus. Co pus longitudinem habet unius lineae cum dimidior major ipsius latitudo lineam aequat; crassities vix lineae dimidium superat. Idem Corpus in parte Processibus opposita exiguis eminentiis, & cavitatibus est interruptum, a quibus, parvorum ligamentorum interventu, habetur immobilis articulatio cum Malleo. Ex Processibus unus est tenuior, & longior, qui per lineae spatium,& ultra ab Incudis Corpore recedens, parallele; sed altiori situ; cum
Mallei Manubrio extenditur; extremitate tamen recurva versus Stapedem deflectens. ALter crassior, & brevior est, & sua extremitate
parieti Sinuositatis Mastoideae ; in qua insemul cum Incudis Corpore, & Mallei Capite,
paulo altius tamen repositis, occultatur; per breve, & tenue quoddam ligamentum cΟ nectitur, non sic tamen, ut Incus immobilis inde evadat; verum ut in eo ipso, cui sic comnectitur, pariete hypomochlium in suis motibus habeat. Sed de his quidem alio loco.
IX. In Longioris Processus Incudis extremitate, primo docente Francisco Sylvio, ossiculum omnium minimum observabile est, a forma orbiculare inepte dictum; cum potius Ovalem configurationem depressam obtineat.
Vix grani milii dimidium aequat. Incudis Processui indicato, atque Stapedis Capitulo interponitur; eisdem; sed potissimum primo
49쪽
caput II. 2' X. Ultimum ossiculorum, si situm spectemus, Stapes est: quod merito quidem sic arpellatur; cum revera similem equestri Stapedi sortitum sit configurationem . Constat enim ex Bas, binisque Lateribus in Capitulum coeuntibus: omnibus ex substantia satis tenui compostis. Bass Stardis figura ad Elly- Iticam accedit; quamvis ex una parte margo eviter deficiat. Gibbum habet versus Lasyrinthi Vestibulum; concavum vero qua spectat ipsius Stapedis Processus, sive Latera: nec minimis est pervia foraminibus, ut quidama edocuit; sed solum plura, & minima offert
spatiola, in quibus os ita attenuatur; ut per ipsa oppositum lumen transluceat. Longitudianem nabet Basis lineae unius; latitudinem vero dimidi . Ex utroque longitudinis ipsius extremo duo StapedisLatera elongantur,quq nomnulli Crura vocant. Haec qua parte se invicem respiciunt ulcata; aliquantum recta incedunt; hinc ad instar arcus inflexa, uniuntur, Capitulum constituentia parvam versus Orbiculare dictiam obtinens cavitatem,qua idem Os eracipitur ad constituendam cum Stapede articulationem. Ab hisce Lateribus una cum Basi spatium in medio relinquitur : quod aliqui ex recentioribus Anatomicis a Membrana claudi, pronunciant. Mihi autem istud intermedium Stapedis spatium aliquando Membrana clausum; aliquando tantummodo se-
serint; Bahis Stapedis non est minimis for minio peruis.
50쪽
3o Auris vestriptio. miclausum; lapius vero apcrtum Occurrit. Nec novum sane est, in membranaceis istius. modi productionibus quasi ludere , & variam esse Naturam; Quippe non solum in OLsium cavitatibus Sinus, & Reticula modo
aperta; modo vero a Membranis clausa conspiciuntur ; verum etiam a Pleura , & Periatonaeo filamenta, & telas membranceas m
do huc, modo illuc incerta lege ad contenta Viscera proficisci ; easdemque alias abesse, nullus nescit Anatomicus. Ita membranaceae expansiones, quae irregulariter, quandoque solent protendi per Tympani Cavitatem; ad Stapedem ipsum fortuito extenduntur, hujuuque aliquando intermedium spatium; quod pius quidem, ut indicabam, apertum es p rtuito pariter; non certa, aut peculiariter notabili lege occludunt. Tota Stapedis ab titudo vix unam, & dimidiam lineam aequati major vero Laterum ab invicem distantia adnotatae Basis longitudini vix cedit. Stapedis Capitulum collocatur , medio Osse orbiculari dicho, supra extremam partem indicati Processus Incudis: Crura vero cum Basi oblique sursum, positu scilicet medio inter verticalem, & horirontalem, ad Fenestram Ovalem feruntur. In hanc Fenestram Pasis Sta- pedis intruditur, quam exacte claudit, eique
