Antonii Gvaerinii Epistola ad Franc. Balduinum apostatam Ecebolium: De Christiani iurisconsulti officio ...

발행: 1564년

분량: 69페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

in Balduinum. 1

sulti illius amici mei nomine adstribam, quod tamen non tam ad vestram refellendam impudentiam , quam ad eluendam quorundam suspicionem attinebit. Quicunque vel antehac dixit, seripstine, vel posthac dicere scribereue audebit, libellu Gallicum cui titulus est,Epistola ad Tigrin Franciae, ab illo i urisconsulto vel scriptum, vel editu, vel typographo datu missumve, vel quavis alia ratione promulgatum: eum impudentissime, nequissime, scelcratissimeque mentitum ementiturumue esse. Neque enim atrox illud facinus propter quod in tam multorum suspicionem adductus est, illi unquam in mentem venit.

Quod si quis ex istis delatoribus iudicio

volet cum ipse contendere denuntio paratum illum semper ad Causam ea de re, apud quemvis integrum atque idoneum iudicem,capitis sui periculo dicenda, fore. Iam vero,quod tu maledicere Balaam, Parisiensiu Canonicorti offa &mercede conducte, nuper sub nomine Fabritij nescio cuius fabricatus noua calumniam es, quasi amicus idem ille meus Sc Athaeus esset, de propter flagitium ab eccinita excornuni-

62쪽

Appendix

Catus,a priore schola sua exauctoratus fisiDset. An non furialem tuam in tanta impudentia rabiem ac suspendiosam desperationem tibi propinquam atque impeden tem ostendis Z Vbi tande ut ad illud primu veniam) vllum in eo α argumetum deprehendisti 3 Cedo mihi fictum ipsius vllum , quod eius sceleris indicio esse possit. Atque ut tecum o Dialectice noster

Certa quadam ratione disputem: consentaneane tibi haec videntur ξ nullii esse Deuputare:& Ecclesiae fistendae causa septemdecim prope annos procul a patria tenui ter vitam labore suo tolerare. Nullum esse Deum putare: S , tot annos malle In summa tenuitate cum Euagelicis vivere,quam opibus atque honoribus in patria florente Cum idololatris vita agere ξ Cossentaneane inqua, tibi haec vocari a Dialecticis videntur,an Vero repugnantia ρ At tu tantopere

Diua Historia tua delectaris , a qua te in globum solis sublime ferri praedicas, ut de Dialecticisne per somnium quide unquam

Cogitaris. Audio: sed tamen antequam Historia conscribas,condiscas censeo, neque

Massiliam in itinere Graeciae Romanorum legat

63쪽

in Balduinum.

legatis strisse positam, neque cui alia omittam caluntatoribus apud Romanos Rotae supplicium costitutum fuisse. De quo ipsio

sane quo magis cogito, eo mihi mirabilius videtur, te tantopere vetere illa tua calumniandi cosuetudine delectari. Quid e An non Rotae illius sirpplicium & crucium

quemadmodum scripsisti atque ossium

tuorum confractionem cohorruisti, cum

integerrimae famae hominem de Atheum&ab ecclesia propter flagitia eiectum, Mex schola pulsum fuistis calumniatus es Quaero enim ex te, si pulsus aut excommunicatus est solusne tu id, an etiam sexcenti alij reiciuerunt i Luceue illud, an in tenebris factum est ξ in sylva ac litudine, an in ciuitate celeberrima ξ Ne vide quid impudentiae isti tuae respondeam. Cedo mihi tu hominem unum in OrbC terrarum, existimationis integrae, qui hoC confirmet: volo tibi verum id suis e , &. illum que ita rabiose insectaris capitis supplicio dignum es se confiteri. Mihi crede , Balduine , prius quam istuci probes , longe facilius nobis erit te, impietatis, & incestu S,& excommunicationis conuincerς. Sed

64쪽

s Appendix

quid mirum est, desiperabundum hominem,in spiritum sanctum Contumeliosum, coelum ac selem detestantem, Deo atque hominibus infestum, furiales istas voces in optimos quosque viros edere ZEiectum te, Balduine, & excommunicatum ab omnibus piis, quicunque in Gallia aut Germa

nia tuum nomen unquam audierunt, ne

gare non potes. Septies his viginti annis religionem mutasti. Non plus sereserpentes pellem mutant. Educatus es apud tuos in Flandria Papistice. Postea Geneuae Christianam religionem professus eS: eoq; nomine aliquoties ad corporis Christi comunionem accessisti: inde Lutetiam profectus, Papisti cum habitum recepisti. Mox

Geneuam reuersus, & in Caluini contubernio , mensa, familiaritate, menses multos commoratus , iterum Euangelici nominis factus es. Postea, Biturigibus ad Papisticam idololatriam, & tanquam cani Sad vomitum rediisti. Inde Argentoratum prosectus, Euangelicum te professus es: cum Petro Martyre vixisti, Coenam Dominicam , in Gallorum ecclesia, amplius

decies participasti, Mox Heydelbergum delatus

65쪽

in Balduinum. FP

delatus confessioni Gallicarum ecclesiarum , sub qua paulo ante C cenam Domi nicam duodecies sumpseras , hostis factus es, de Hes humanis te partibus dedidisti. Tadem in Galliam reuersus, quareum Papilla factus es. Horum si quid fusum , aut

fictum est, oculos mihi volo eruaS: aut,Vt calummatorium supplicium tuum imitemur, Crura mihi susiungas. Cosidera nunc noster quartu Papista, uter potius Atheus, excomunicatus habendus sit: is qui post agnitam semel Euangelii veritatem Constanter in ea septemdecim annos permansit:an tu qui septemdecim illis annis, religionem pro locorum dc migrationu tuaru varietate septies mutasti nisi serte cum nullam haberes,mutari illam n9n potuisse disputes) Is qui sponte, ut ecclesiaru bono frueretui patriam reliquit: an tu qui nunquam nisi a carnifice coactus N vexatus profugisti. Is qui diuturnum exilium arquo in piam perpeti , quam cum idololatris Vivere, maluit: an tu qui in media Galli tandiu tuae auaritiae de cupiditati seruiens, in turpissima idololatriadanquam lutulentus sus,volutatus es. I. qui honores suin

66쪽

18 Appendix

mos , senatoriam dignitatem sibi a patria millies oblata, & fortunas mediocres prae verbo Dei contempsit, ac pro nihilo putauit: an tu , qui,ut pueri nobilis paedagogiam adipiscereris, pudore ac religionem omnem abiecisti: dicit Apostata, & Ece-bolius , S: Balaamita, quam Hugonorius maluisti. Is qui bonis S doctis omnibus

Charus atque accepus est, testimoniumq; suae pietatis ab ecclesia sua optimum accepit,optimeque ut moris est scriptum atque obsignatum: an tu quem ecclesiae omnes, quae in Orbe terrarum habitant: detestantur: quem earum ministri, ac populares, quem denique boni ac pij omnes execratur, pro impio ac reprobo numerant, desperationi proximu putat, re iam laqueum

sibi parare, alteriusq; iurisconsulti Francisi Spirae exitum habiturum existimat. Quid tu ad haec quartum Papista Eceboli Z Ancum istum libellu tuum nuper sub Fabrithtui nomine fabricabas, repente noS mutos atque elingues fore arbitrabaris ξ Tua tibi, mihi crede,citius mercenaria vox deficiet, Cum isto, quem exorsus es, laqueo fauces tuas sacrilegas comprimes , quibus sacrosanctam

67쪽

sandram Iesu Christi Camam toties in CC-clesijs nostris degulasti. Quid Z usque eone Deum stupidu existimasti , ut vel blasphemias & contumelias istas non attenderet,

vel sacrilegia illa rua,& sacrosanctae Coenae sitae indibrium , 55 fiiij sui redintegratu abste ut Apostolus loquitur) cruciatu aspernaretur ξ toties abiectae & contemptae religionis suae poenas, non repeteret ξ Credidistisve vos, Athei Cyclopes, qui Dei si immi fulgura secure contemnitis, non hanc ipsam impietatem vestram dc effervescentem in ecclesias nostras rabiem, certissim si

esse Dei in vos tacite fulgurantis supplicium ZRm inquit Apostolus non potest*t qui in spiritum senectum peccarit, misericordiam

consequatur. Item, luntarie peccantibus post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro

peccatis sacrificium : sed formidabilis expediatio

iudicis, ' ανδεν flammae quae aduersarios conqu-met. Si quis Mosis legem 'reuiset, immi ericorditer necabatur. Quanto gravioribus Applici's cruciabitur is,qui Dei filium conculcaris, foederissa alnaem per quem sanctificalvi fueru , profani loco habuerit, atque in spiritum gratiae contΠmeliosus suerit. Horrendum est incidere in manus Dei

68쪽

Appendix

vi itis.Non vos horribile istud tonitru vestrasque mentes Commouet Sed,Vt opinor, surdis Carmen canimus:& sitis superq; in homines praesertim deploratos , dicta sinat. Neuue vero dignus iste canis ECGolicus fuit, cuius ob latratum hoc quicquid est temporis consumerem. Finem igitur tactam,deunal, Se in filio suo Iesu Christo Oprimum, dc in misericordiarum infinitate Maximum, toto pectore obtestabor, ut nostrae Galliae ab istis Atheis oc Epicureis caueat: dc sibi ecclesiam in patria nostra perpetuo colligat , nosque misericordiae siuae vati iaciat: ut constanter ad extremumvscue spiritum in ipsus tinctissima fide ac religione perseuerantes, exitia Eceboliis, Apostatis dc Balaamitis parata vitemus.

Discite iustitiam moniti , stre non temnere Chrintum.

69쪽

NICOLA I RE NATI

IN FRANC. BALD.

Apostatam Eceboliumve sus. teneam vultus vertentem Prothea nodo' Quo capiam numero,quo pede Baldamum. Quem non resigio, quem non lex ipsa coercet ipsa quibus poterit Musa tenere modis. Saul inter vates,anser strepit inter olores, Atque inter doctos perduus ille viros. Nonne ego te diidi Damon spe me, caprum Excipere insidi'sr quo tua nunc probitis Vt tu compungis sacrorum oracula varam, Sic te compungares tas Age Satan. Sic te agitor sum, tot rumpant corda colubri Iniiciatque suas,torva Megaera, faces.

Et quae tanta fuit Romam tibi causa γidendi'Anne ea libertas qaα tibis per iners' Et te libertas perdet ruate1sime doctor Quem sacra doctrina, laurea, dedecorat.

In Eundem

Ipsium Mercurius Francisic eduxerat orco: Eurydicenquestam hic commerettuleris. rum paenituit, lugiam remeare paludem Hic Ῥοlui sed non rettulit Eur dicen.

SEARCH

MENU NAVIGATION