Antonii Gvaerinii Epistola ad Franc. Balduinum apostatam Ecebolium: De Christiani iurisconsulti officio ...

발행: 1564년

분량: 69페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ad Balduinum. 6

disseris. Mira enim tua in ista disputatione non dico contentio, sed profecto bilis, Maduersius eos quibus vereris ne tuum istud iudicium probetur, iracundia est. Verum in ista tamen vel contςntione, vel iracundia tua,argumentum saltem aliquod afferre dcbuisti quo nobis paradoxu illud tuum probares. At in verbosa ista & tortuosa disputatione tua,nihil plane nisi mera bilem

video. Quanquam, ut rem ipsam extra disputationem tuam consideremus: Dupli. citer mihi disputari videtur posse de uniuersa historia cum iuris studio coniungenda, Vtrumne necessario, an vero utiliter

tantum coniungenda sit ξ Nam quod ad populi Romani historiam attinet, cum ius ciuile vestrum pop. Romani fuerit pro prium, dubitari non potest , quin bonae ipsius partis cognitio futuro Iurisconsulto plane ne cessaria sit. Itaque tuum erat, qui nobis historiam tantopere commendas, eam partem primo loco tradere: & de iudiciis saltem ac magistratibus populi Romani aliquid conscribere. Verum quominus hoc usque adhuc praestiteris, cru-chii, Manutij, Hotomani, Sigoni j qui ma-

52쪽

gistratus Romanos expoposuerunt, errores refutare potueris, oth te fortasse penuria impedivit. Aliarum autem gentium historia, veluti AEgyptiorum, aut Lacedemoniorum, aut Hispanorum res gestis, ecquidnam obsecro cum iure vestro ciuili commune habent3 cur in iuris Romani studioso eam Cognitionem desideras Vsque eone angusta tibi videntur Pandectarum tuarum latifundia , ut eorum finibus tui se ingeni j amplitudo continere non possiti Vsque eone facilis tibi uidetur Iustinianearum rhapsodiarum interpretatio, Antiquitatum praeterea Romanarum cognitio, ut quae ab orbe condito per uniuersas terrarum oras ab

ullis unquam gentibus faeta sint, Iuris consulto cognoscenda esse assirmes An non tibi tanto historiographo illud in mentem venit,quod siunmus historicus Xenophon in Pardia Cyri seribi δε- τον πολλ-

illud in stholis vestris iactatum , Eum qui

duos lepores uno tepore insequitur, viro que frequenter excidere ξ Verum ecquidnam, quaeso , ad Iuris Romani cognitio

53쪽

nem adserre adiumenti possimi, vel Herodoti , vel Thucididis, vel Pausaniae,vel Iosephi conscriptae de IEDptiorum,Grae CΟ-rum, Iudaeorum, Lacedaemoniorum, Poenorumq; rebus historiaei Videamus nunc anne haec eadem quam profiteris, uniueris historiae cognitio futuro Iuriseonsulto utilis sit. Nam si utilitatem ad hominem ipsium reseras,id est si utilem appellas,quae homini in qua insit, multas ad res usui esse

possit: id vero nemo, nisi plane mente captus , nagauerit: quippe cum vel ipsa medicina , astrologia, dc musica, pictura,imo etiam palestrica usiit multas ad res Iurisconsulto esse possit. Si autem utilitatis ratione ad Iurisprudentiam Romanam reseras,

quasi uniuersae historiae cognitio faciliorem ad Iuris Romani intelligentiam adirumpatefaciat: vide, mi Balduine, ne hoc non tam facile hominibus eruditis, qui Iuris ciuilis &praesertim librorum Iustiniani dissicultates non norant, quam pueris Nimperitis persuadere possis. Quod si qua extrinsecus distiplina ad Iustiniani libros

intelligendos accersenda esse videatur,dicam quod tibi fortasse mirum videbitur, medic

54쪽

medicinae prosecto mihi studium videtur ad totum, De edicto AEdilitio, tiactatum intelligendum utilius esse , quam rerum ab Indis aut AEgyptiis gestarum cognitio.

Sed quid nos inepti vel de historia, vel de

medicina garrimus Dialecticam , Dialecticam, inquam, Balduine, longe magis Iuris studiosis commendare debueras : siquidem quantum in ea praesidij atque adiumenti situm esset, unquam intellixisses. Tu verb cum neque ullam unquam iuris ciuilis partem vel mediocri artificio tractaris : cum scripta tua nihil aliud sint, quam vel ex Brectani praeceptotis tui, vel ex aliorum libris emendicatae, suppilatae, suffarcinataeq; rhapssidue: quemadmodum vir doctissimus Antonius Contius Epeiam sitis in libris testatus est: adeone alienus a sanitate, adeo tenuitatis tuae oblitus, adeo imperitiae tuae immemor fuisti, ut uniueriam te historiam scripto aliquo complexurum profitereris 3 eamque diceres nonsol tiliter, ierim etiam necessario cum Iurta prudentia coi gendam essesItem pag. Io6. alteram ab altera contineri, suis libris tanquam finibus includi. Item Ioq. illam coniunctionem

55쪽

ad Balduinum. 67

eam ese necessariam, quam ianira corporis indianiyi panes aut membra diuelli, neque possunt, neque debent: adeo Pt statuere non potvoris plusine lucis historia ex Iuriyprudentiae libris, an Iurast

dentia ex historicis monumentis accipiat. a

quidem ita abs te scripta, mihi crede, si mrte in virorum prudentium oculos i Currant , verendum est , ne vel Arcadiae pecuaria rudere dicant: vel veteri Iuris consultorum tuorum prouerbio,te eX pD- testate exiisse, atque ad agnatos & gentiles deducendum esse Confirment. Verum hactenus meo me, Balduine, tui admonendi, siue mauis obiurgandi instituto satisfecisse arbitror , nequo enim

istius libri tui vitia, quae infinita sunt, persequi, sed pauca quaedam quasi exempli loco tibi indicare, mihi ab initio propositum fuit. Non enim mihi Herculis in expurgando A ugiae stabulo vires sumo:quod

tu fortasse in uniuersa historia contexenda fecisse videri possis.Duabus tantum de rebus breuiter te & amanter in hac Epistola meae clausula admonendum putorquarum

utraque tibi profectὁ plurimum ad illud

institutum tuum adiumenti allatura est.

56쪽

8 Epistola

Prior est, ut deinceps Latini tibi sermonis

facultate aliqua mediocrem saltem Compares, ne semper illa abs te audire Cogamur : c quidem alioqui abs Aristotele m abscin torino audio olim praeclare quidem aliquando

dictum fuisse:misi sit asequi meminissem me alia

quando apud Plaronem legisse quandoquidem alio qui nos abs diua Historia in globum solis sicutisrepsiades asescar eo in nubes extollimur. Quae etiam dum in tuis praelectionibus pronuntias, ita mentum, malas,totum denique os tuum distorques, ut vel

nucem , quemadmodum olim de Sextorinario dictum esto frangere velle:vel un-nio quidam qui seloppo tumidas intendat rumpere buccas, esse videaris. Qua de causa memini fuisse non nemine, qui cum te forte Heydelbergae docentem audisset, Doctorem te nucistangibulum appellarit. Et profecto,& de stylo ac senere scribendi tuo illud unum dicam , mirum mihi videri selet, quamobrem Αδε s, tibi praepositio, vel illa coniunct/ N1 s 1 s 1 adcoplaceat, v t in iis libris quos aliquot ab hinc annos edidisti, neque Α,neque A BIaeque Nis I praecise:sed vel A B S,vel NI s 1 s Iconi

57쪽

ad Balduinum . .

Coniuncte perpetuo legatur. Vt iam hic sit apud multos styli tui tanquam index: qui quoties mirificum istud A B S, tuis in libris

legunt, risum continere vix possunt: p - Κεtim Cum oris tui vaegrandem illum hiatum cogitant, quasi praetereuntibus mus cis insidietis: aut pro manducca locare te Parisiensibus vellis. Alterum de quo te etiaatque etiam monendum puto, non minus ad laudem aliquam ex scriptionum labore comparandam pertinet: nimirum ut artem aliquam addiscas , quae te certum inscribendo ordinem seruare , & posteriola prioribus quas membra membris apte ac disposite componere doceat. Iubet enim Plato ut in Phaedro legere potuisti orationes nostras instar animalium habere: ut

neque sine capite sint, neque sine pedibus , sed & media habeant & extrema inter se congruentia,ommquc ex parte consentientia: Cuius contrarium vitivin Horatius in illis notissimis versibus designat: Humano capiti, &c. Tu vero usque ad hoc t pus ita seriptitasti, ut tibi satis esse videretur , bullatis si tibi nugis Pagina turgescat, dare pondus idonea tumo: quemad-D rnodum

58쪽

modum ille ait: & Typographis farragines undique Corrasas mittere. QIod si quia

vel mihi non credis , vel vitia tua audire non vis , indigneris, insultes,scriptoue me aliquo virulento, quasi tuarum laudum in- uiuum infecteris, S contra religionis Christianae praeceptum pro bono malum rependas: si denique quod initio ex Salomone posui, irritarum & improborum Consiretudinem imitans, ad conuitiandum te MBacchandum contuleris: quemadmodum in illo tuo contra Duarenum libello feci- cum ego te pro deplorato habebo,tum uod veteres de desperatis aegrotis fecisse:gimus, in publico te deponam: & omne morbi tui rationem scripto aliquo non infaceto quod ab amico quod a tuo tibi iam-Pridem paratum est obuio cuiuis explicabo : ut omnes intelligant, non amicorum tibi studia, consilia, cohortationes:

sed temetipsum tibimetipsi duntaxat de-

Eiusd

59쪽

EIvs DEM APPENDIX,

qua nouis Balduini Balaamita calum-ηjs respondetur. ΑΕ C tibi,Balduine, scripseram,oc iam pride mittere instituera, cum mihi forte furiales quosdalibellos tuos videre Contigit, in quibus tanquam alter Balaam, maledicus mercenarius, a Canonicis Parisiensibus conductus, rabiose in optimum quemque Dei dc ecclesiae Christianae ministrum de baccharis : ac praesertim in virucum omni liberali doctrina politissimum , tum etiam vera pietate insignem, Theodoru Beetam: qui si me audiet, neque te responsione ulla dignabitur, & Diabolo te patri ac domino

tuo, cui totum te mancipasti, Cruciandu ac vexandum relinquet. Satis enim tuorum

te scelerum, satis apostatiae tuae, & impie satis,& sexies iam mutatae religionis, latis eius abiurationis quam nuper apud Loaanienses tuos publice ac solenniter fecisti sutiae cruciant: satis te ludibriu sacro ctae Cinnae ad quam toties detestandum istud rostru tuum admouere ausus es,ulcisci ur.

60쪽

1a Appendix

Neque dubium est,quin lepra ista spiritualis tua,non usque eo te stupidum reddideriim non iape in animo & conscientia tua sentias, quod superius tibi denunciaram. Horribile est incidere in manvi Dei Muentu.Nam ista quae te agitat animi rabies.desperatiois propinquae praenuntia,manifestum diuinae in te irae testimonium est : cum tanquam alter Aiax furore amens , & spumas in ore

agens,lapidibus obuios quosque, quamuis nihil de te cogitantes, insectaris. Quid, malum,aut tibi,aut lutuletis istis tuis man- lcipiis magistro Ioanni Veteri,aut Michaeli Fabricio,cum eo Iurisconsillio negotii fuit,

qui vestrum antehac nomen nunqua audierat ρ quem tamen nihil quicquam de vobis cogitantem sed vocationi suae placide & quiete inseruientem tot iam Contumeliis & furialibus libellis insectati estis 3

Eius ego honestissimu nomen neque stercoreis istis nugis vestris tractandis colaminabo: neque pluribus verbis contra tam

ieiunas ae frigidas calumnias defendendu lsuscipiam. Vcstro vos Diabolo,patri ac domino Baalamitarum,uexandos & laniados irelinquam. Verbum tantum illud Iuristonsulti

SEARCH

MENU NAVIGATION