Dilucidatio facultatum minorum poenitentiariorum basilicarum Vrbis, et praxis executionum ad litteras, & rescripta sacrae poenitentiariae, cum instructione poenitentiariorum ordinariorum, & extraordinariorum praesertìm pro futuro anno iubilei. ... el

발행: 1699년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

i 6 Facultate grain. Poenitentiar j. Poenitentiar ij D. Papae instituti ab eodem Ponti sice ad absoluendum poenitentes a casibus non solum Episcopis in eorum Dioecesibus, sed etiam eidem Pontifici, di Sedi Apostolica

pro toto orbe reseruatis. Ordinaria igitur potius, quam delegata, est Minoris Poenitentiarii, antiqui, di moderni iurisdictio, quamuis non in tota sua latitudine, sed rastricta quoad aliquos casus, ct per . senas, & quoad locum , in quo exercenda est, quae tamen al- teri delegari non potest , ut de antiquis mandauit Benedictus Xu. in Bulla incip. In agro vominico; ct de Modernis, statuunt ordinationes, ct facultates Maioris Poenitentiarii: Et ex hac restrictione, quoad subde legationem, utique inferri potest, non esse ordinariam in radice, sed commissariam , ut aduertit Guarchanc in nribunali tom. l. ira D. a. tit. a.quaesi. a. cum tamen sit simpliciter data , non ad casum , iudicanda est scut de ordinario , quo datur, vi discurrit Alensse infumis. par. . quinctis memb. r. art. 3. si De ictis autem, exemplificans de Poenitentiariis D. Papae, quod satis sit, quo ad hoc dubium, de quo etiam egi in manu scriptis Adnotationibus ad Bullam super facultatibus Maioris Poenitentiarii aeuis. 6.

De Usu Facultatis Poenitentiarib Apostolici.

Minor Taenitentiarius stipossitfacultate sibi ordinaria, cui comanissa extra actum Sacramentam Confessionii. QUAEST. VI. Sine speciali mandato potentis illud dare, non potest Miis

nor Poenite utiarius vii facultate sibi ordinaria, aut dele gata extra Sacramentalem Consessionem. Duobus modis procedit Paenitentiarius Apostolicus in suo Ninisterio, nempe aut utendo facultate sibi ordinaria, aut

cZequendo quod sibi committitur ab Eminentiis. Maiori Poe

52쪽

MeRIO Sexta Frcambularis. ti' nitentiario, seu ab illustriss. D. Regente Sac. Poenitentiariae. Excepta absolutione, peccatis, quae solum per Paenitentiae

Sacramentum tolluntur, cum expresso mandato Sanctitatis suae, aut alterius ex prae satis Superioribus, quod raro continis

git, potest utique Minor Poenitentiarius vii facultate sita is extra Sacramentalem Consessionem siue ab luendo a Censuris, siue dispensando super quacumque inhabilitate , siue votum quodlibet commutando, cum nulla ex praedictis gratiis de nece ista te petat concedi in Consessione; & sic ablato mandato taliter ipsas concedendi, gratiae sic concessie Gubsistunt, cum liber sit Poenitentiarius ab obligatione custodiendi

consuetum , & ordinarium mandatum: sine tamen expresso mandato alicuius ex praedictis Superioribus , nec licite , nec valide potest Paenitentiarius uti sua facultate Ordinaria, aut commissa in ullo casui extra Consessionis Sacramentum .

Quod licith hoc non possit probatur; quia trans rediens

mandatum Superioris in materia graui, grauem culpam committit , & tanto etiam maiorem quanto grauiora inde sequuntur inconuenientia, ut communiter Doctores ἱ Mandatum autem Maioris Poenitentia rij non utendi facultate Sac .Paenitentiariae , nisi in acta Sacramentalis Consessionis, est de re graui, cum sit mandatum Vicemgerentis ipsius Pontificis, non intendentis alitεr concedere gratias, quae a suo Tribunali Pontificio dimanant, & hoc sub nullitate cuiuscumque exequutionis aliter factae ob quemcumque praetextum , & Causam , Vt modo probabitur; ergo tam ratione inobedientiae erga Superiorem committentem , quam ratione in conuenientium, quae n de Proueniunt, a Poenitentiario hoc nunquam licite fieri pO- est. Imo, nec valide: quia facultas, gratiae, ct mandat apraro sertim Apostolica, iuxth intentionem concedentis sunt egu

landa , & non ulterius extendenda ἱ Cap. mandaIurr de re script. intentio autem Maioris Poenitentiari , teli Sat. Pinnitentiariae est, ut nulla gratia ab iplo concessia exequaur , neque eius facultate quisquam utatur, nisi in actu Sa ramentam

dis Confessionis, ut expresse se declarat in ista claesul a , A dico i m Socra1neniali Consessione; quae impor:ac conditio C nem

53쪽

ne in stah qua non concederetur talis facultas, neque gratia, ut eκ stylo continuo, ct nunquam interpolato Tribunalis apparet: Ergo quidquid agitur,non praemissa Sacramentali Conseisione, inualidum est, ct nullum, utpoth sactum contra mandatum , & intentionem Maioris Paenitentiarii concedentis, δἰ committentis. Firmatur; Iudex excedens ossicium suum ,

non agit ut iudex , sed ut priuatus, ct ideli impunθ illi non paretur, Gui . in L non videtur si . Gui Luna F. de reg. iur. 2delegatus, nihil potest facere, praeter, vel contra formam rescripti, aliter gesta, sunt ipso Iure nulla cap. cum diis a de ferisA, & ibi Doctores: Ergo & Paenitentiarius, iudex coniti tutus in Tribunali Pontificio, etiam prd exequutione gra tiarum Apostolicarum, quae fiunt a Maiori Poenitentiario, si

.EXcedat ossicium sium, non agit ut Iudex, sed ut persona priuata ,& lic nulli ter agit: Excederet autem ossicium suum , si non praemissa Sacramentali Consessione Poenitentis,quidquam e Xequeretur, quia excederet fines mandati Maioris Poenitentiai ij cxpresse mandantis, exequutiones 1 se commissas de

bere fieri in a Tu Sacramentalis Conse sonis tantum, non aliter, negoὸ ullo alio modo sint verba ordinaria in quolibet rescripto ex pre Isis posita igitur quidquid Poenitentiarius exequutioni mandaret, non seruato in hac parte mandato, nullum esset di inualidum, cum facultatem sibi datam aliter exercere nou valeat; nam dictio, tantihu, in mandato posita , est relictio laxatiua , ponens quod assirmat, caetera vero omnia

qxcludens; quod & in eodem mandato exprimitur, dum dictur, O non alitΘr, neque ullo alio modo; per quas dictiones Uri ius apparet formam, & ordinem praescriptum, nullo modo Varsiri posse a Minori Poenitentiario, sub nullitate exequutionis; lum forma obseruanda est ad unguem, etiam in mini mis , cum ipsa det esse rei, ct ideo ea sublata, corruit actus, ct nul lx modo valere potest ; ut ex eas. Prudeuriam is o c.

delegat. .. ct ibi 'Panorm. nuis. 3. maxime cum talis semper

fuerit styus Sac. Paenitentiariae , qui facit Ius, cum sit stylus Curiae Potiti ficis, declarans talem esse eiusdem Pontificis mentem , Ut desimitur ex cap. quam graui. de criminefa , ct ex capi Litoris de connit., ct ibi Doctu res. Stat

54쪽

ων aenio Sexta Frcambalarh. r9t: Stat igitur conclusio, Paenitentiarium Apostolicum, nec licite, nec valide posse uti facultate sua ordinaria, aut a Superioribus sibi commissa, nisi in actu Sacramentalis Consessionis , cum ad hoc sibi praescribatur, & limitetur facultas concessa , aut delegata, quod omnino obseruare tenetur sub nullitate cuiustumque actus, Mens enim, & intentio Maioris Paenitentiarij, Vicemgerentis D. Papae, desse est clara expresiis in sivis litteris Apostolicis, quibus tenetur & ipse Minor Poenitentiarius , ut semper fuit in praxi; Unde contra hanc praxim, & stylum facientem Ius, nunquam,ct nullo modo agere potest , absque nullitate sui amis; sicut enim Iudex exercere non potest siuam iurisdictionem extra suum Territorium , I. . ubi DD. F. de Iurisdict. ita nec Poenitentiarius, suam potest exercere Iurisdictionem ordinariam, aut commissisam, nisi in Tribunali Sacramenti Paenitentiae , tanquam in

suo praescripto, & limitato Territorio. Quod satis sit quoad hoc dubium, quidquid alias alii senserint, quod enim de se

patet, probationibus non indiget, i .

De obligatione Poenitentiarij Apostolici

t postolicis, quae d Tribunali expediuniar prὸ absentibus, dum eum smplici referipto ad

emoriale exhibitum expedii Ponitenses prcsentes

Q UAEST. VII.

Enetur Paenitentiarius ad mandata Maioris Poenitenti rsi expressa in sermulis Tribunalis, licet cum simplici rescripto ad Memoriale, exequutio gratiae committatur prd praesentibus in Curia. C a Proba-

55쪽

go sive obligatiove Poenitentiarsi in exequendo. Probatur ossicium Poenitentiarii proprium, di praecipuum est absoluere , & dispensare Poenitentes ad Sac. Poenitentiariam recurrentes prd aliquo casu Pontifici, & Sedi Apostolicae reseruato, & hoc, aut saeuitate ordinaria in casibus sibi concessis, Rut pote state commissa, in casibus sibi exceptis: Hac de causia instituti sunt Minores Poenitentiarii ad expediendas gratias a Sac. Poe nitenti a ria factas praesentibus in Curia ἱ unde unum , & idem Corpus faciunt cum Tribunali, dc sunt de praecipuis ossicialibus eiusdem Tribunalis, ut declarauit Benedictus X l I. in litteris reformationis Sac. Poenitentia riae , ct notat ne saurus in sua Praxi tit.qO. num. 2. tam Pro antiquis, quam prd modernis, subrogatis, Pio U. ij idem quos idem supresisti: Ergo quilibet Poenitentiarius tenetur ad praxim , ct stylum eiusdem Tribunalis, & ad seruanda man data Maioris Poenitentiarii, quotiescumque aliquid sibi committitur exequendum : Nam stylus Sac. Pinnitentiariae facit legem cap. quamgraui de eram. fal ς cum sit Tribunal Ponti. ficis , neque ab eo est recedendum, Sunct. de M Irim. lib. 8.disp. a I. num. 16. cum citat. ex eius enim immutatione , insertur falsitas gratiae ; 'Panorm. in cap. ad Bre de Sent. excom. , ubi R Nutrius num. a. igitur Paenitentiarius , ut Minister Ponti sicis, tenetur omninti seruare stylum Tribunalis tamquam legem, dum stylus ipse declarat mentem Pontificis, ita ut talis haec sit, qualis est stylus: Vota dui . IO. num. 23. sar. s. recent. aliter ex immutatione styli, recte inferri non posset falsitas gratiar : Unde si stylus, ct obseruantia Curiae Romanae debet obseruari in omnibus alijs Cur ijs, etiam extra statum Ecclesiasticum, praesertim in ordine ad gratias, S dispensationes, ac interpretationes litterarum Apostolicarum , Vt habet glos. in cap. eam olim ini Anglicanis Ecclesia de

de iacto ubique seruatur, quoad litteras Apostolicas Sac. Pα- nitentiariae ς Mirum certe esset, si in ipsa Urbe, in eodem

Tribunali, ab eiusdem ossicialibus deputatis, ' obligatis ad styli obteruantiam , aliter putaretur, & peius si stylus ipse a

56쪽

Haemo Septima Pres inbutaris . a IAecedit, quod Paenitentiario non committuntur rescripta, nisi in casibus eidem exceptis, ct consequenter non nisi ut delegatus procedit, dum gratias commissas exequitur : Delegatus autem sequi tenetur stylum delegantis, ut pluries censuit Dia decisas l. num. I i. , decim stari. q. recent. , quia avtitur iurisdictione ipsius, ct nomine eiusdem procedit, ut e se patet; Unde cum utatur eadem Iurisdictione, debet uti etiam eodem stylo delegantis, ne in usu iurisdictionis discrepet ab ipso: Igitur 9 Poenitentiarius , dum utitur Iurisdictione Sac, Pumitentiariae in exequendis gratiis sibi commissis, tenetur etiam uti sty lo eiusdem Tribunalis delegantis, ne in alienam turis dictionem exerceat alio stylo , quam exercet proprietarius; & sc tenetur ad expressa in formulis. Firmatur quia minores Poenitentiarii moderni, subrogati sunt antiquis quos Pius V. suppresiit, ad officium sorum conscientiae si, tum respiciens e Ergo quod seruabatur ab antiquis , seruandum est a modernis in Ministerio , ad quod Pontifex ipsos assumit, dum subrogatus induit naturam eius , in cuius locum subrogatur: Tenebantur autem antiqui, & mP- pressi Paenitentiaris ad obseruantiam styli, & formularum Tribunalis, ita ut nullatenus ipsas poterant immutare, imbdum litteras expediebant super casibus sibi a Papa tunc concestis, ijsidem Scriptoribus Tribunalis uti tenebantur, ne sermulae immutarentur, I stylus obseruaretur; sicut ad litteram etiam obseruabant, dum praesentes expediebant , utentes eodem stylo Tribunalis Pontificis tam in litteris, quam in voce et Ergo, & moderni ad eamdem obseruantiam formularum nentur, dum eadem iurisdictione Pontificia utuntur, cum eadem iuri silictio regulari debeat eodem stylo, quo regula tur a cosic edente, praemertim in eodem Tribunali: Unde si in

subrogato seruandum est id, quod seruabatur in principali, quia imbrogatus censetur eadem persona cum principali, eadem de causa a subrogato obseruandum est, quod obseruabatur a principali, nempe stylus Tribunalis, maxim8 cum a concedente iurisdictionem ad talem obseruantiam adstringe

retur .

Firma

57쪽

a a Ne obligatione Paenitentiarsi in exequendo. Firmatur magis; quia Tribunal Sac. Poenitentiariae, ut Suis premum prd soro conscientiae, representat per nam Pontificis, & nomine ipsius procedit, cum e Xerceat propriam

eiusdem Pontificis iuris dictionem ς Uncle quidquid sit ab ipso Tribunali, censetur factum ab ipso Pontifice, qui Caput est

eiusdem Tribunalis: factae autem & extensae fuerunt formula: Tribunali, secundum quas intendit, & vult quod exequan. tur gratiae, quae ab ipso conceduntur Oratoribus recurrentibus, tam in absoluendo, qutina in dispensando, reliabilitando, aut aliquid aliud restauendo, ut ex eisdem formulis cla rhapparet Ergo secundum easdem formulas, gratiae sunt exequendae a Minori Poenitentiario, nec sibi permittitur ex ulla causa illas immutare, altem in essentialibus, quae inualidam, ct irritam essicere possunt exequutionem; ut enim saepius fuit dictum, quilibet ossicialis alicuius Tribunalis , tenetur ad

obseruantiam praxis. ct styli proprii Tribunalis, tanquam sub lege ipsum obligante. Nec putarem, ab ullo praesumi posse praefatas formulas fui s.

se factas prb grati, in partibus exequendis cum absentibus, non autem pro concessis praesentibus in Curia, ct commissis alicui ex Poenitentiarijs trium Baslicarum exequendis: Nam qui priesumere hoc auderet, nimis a via veritatis erraret; cum Tribunal in formulis extensis pCescribat modum ablolutum , ct distinctum exequendi gratias a se factas a consequenter obligare intendit quemcumque exequutorem suarum gratiarum, siue praesentem in Curia, siue absentem, 2 praesertim Poenitentiarios, officiales Tribunalis, quibus strictius incumbit onus obseruandi stylum, & praxim proprij Tribunalis insormulis expressam, cum ere ossicio teneantur expedire P nitentes, exequendo commissones pro ipsi a datas; ct hoc ad praesctiptum Tribunalis, ut sic ab omnibus seruetur idem stylus in exequendo, sicut omnibus committitur eadem iurisdictio Pontificia ad posse eXequi. Et ut clarius appareat intentio Tribunalis, imb & Pontificis, quoad Paenitentiarios, unum solum rescriptum pluries usitatum in Tribunali, quid etiam sentiat in alijs, & intendat s

58쪽

PMaenio Septima Fraeambularis. 23 dat, potest indicare: solet rescribere ad Memoriale expositum pro aliqua gratia, informa et a dunum ex Purnitentiarijs trium da Dearum . quid intendit Eminentiss. Maior Paeniten tiarius, aut D. Regens, per iij informaὶ certe non aliud nisi stylum, S praxim Tribunalis, ct quod gratia eκequatur , nixta sermulam qua uti solet idem Tribunal in similibus delegationibus committendis; Et hac de Causa, in Collegiis Apostolicis Poenitentiariorum, asseruatur sormularium Sac. Paenitentiarin, ut in ipso omnes videre possint, & scire ad quid teneantur iuxta mentem Pontificis, & Tribunalis, quando ab eodem Tribunali fuerit eisdem aliquid commissum prti exe

quutione.

Concludatur igitur, etiam Poenitentiarium teneri ad mandata Maioris Poenitentiarii , quae exprimi solent in Breuibus Apostolicis a Tribunali concedi solitis prci absentibus, dum fungitur suo munere cum praesentibus; quod tamen non pro praesentibus, sed prd futuris Poenitentiarijs ad eorum instructionem sit dictum , cum quisque teneatur scire, quae spectant ad proprium munus, ut illud recte exercere valeat secundum

De opinione quam sequi tenetur Poenitentiarius in Dubhs.

Men in eqsibus dubiyr , teneatur 'nuentiarius sequi Sen-cculos obabiliores, ct certiores, relimi probabilibuttam in absoluendo, quam in dispensando, QUAEST. VIII. Poenitentiarius Apostolieus in casibus dubiis tenetur semper idqui Sententias probabiliores, relictis probabilibus

tantum.

Probatur: Ossicialis alicuius Tribunalis Curiae Romanae, tenetur ad stylum, & praxiae proprij Tribunalis, tanquam ad

legem I

59쪽

α obligatione Faenitentiarij In exequendo. legem, cum stylus, ct praxis Curiae Romanae faciat legem, stdeclaret mentem Pontificis, qui caput est sui Tribunal os, ut praemissum est in praecedenti quaestione: Ergo, & Poenitentiarius tenetur ad idem, hoc est ad stylum, ct praxim sui Tribunalis, cum sit de praecipuis eius ossicialibus; semper autem Sac. Poenitentiaria in actibus suis coniueuit sequi probabiliores, ct certiores Sententias, cum agitur de casibus dubiis; Ergo hunc stylum Tribunalis tenetur sequi etiam Paenitentiarius: quod talis semper fuerit stylus Tribunalis, probatur escut enim Tribunal hoc, est de primarijs Tribunalibus Pontificis , & Sedis Apostolicae, ita semper omnis ratio eidem suasit, obseruare praxim eiusdem Sedis Apostolicae in actibus suis , quae est ut in dubijs, semper amplectatur, quod tutius est saluti Animarum, nemph probabiliorem Sententiam, Ut habςtur in cap. ad aurientiam de homiciae ibi: D dubidis semiastam debemus eligere tutiorem, & in cap. Iuvenis de Sponsa ibi: in his uae dubia sunt, ρEoderetius exinimam I, tener debemus, ct in eap. illud de Cisrie. exeorum Minis. ibi: quia

ramen in dubiis, vis en tutior eligenda ; S alibi θρὸ ι igitur

si ipsum Tribunal conformiter ad praxim Pontificis semper processit; multo magis ossicialis Tribunalis, qualis est Poenitentiarius, procedere debet iuxta praxim, S Tribunalis , &Pontificis, sequendo in dubiis opiniones probabiliores, &

certiores.

Nec dicatur, 't aliqui putant, estgere partem tutiorem in re dubia , non fuisse de praecepto, sed de consili οἱ nam Canones allegati oppositum demonstrant,dum utuntur verbis obligationem importa ntibus,non consilium indicantibus;inquiunt enim ἡ in dubio, pars securior est tenenda: semitam debemur eligere tutiorem: quod certius existimamus, tenere debemus, ct si in ilia; qui modus loquendi non consilium, sed Praeceptum potius praeseserre apparet. Et certe si electio par tis tutioris in re dubia , esset tantum de consilio, Pontifex incitat. cap. de Sponsalibus, non iussisset talem iuuenem separari a consobrina Puellae , cum qua, post Matrimo nium contraetum cum Puella nondum septenni, secundum Matrimonium

, contra

60쪽

αuaemo Octaua Praeambulans. affcontraxerat , nec in cap. Illud; ressiluisset, Episcopum de riisgore esse deponendum, quia in dubio λlemnit Er celebraus rat, cum pro transgressione Consi iij, nec Epistopus deponi possit, ut in cap. stuis uis praeceptis ΙΑ. quaea. I. nec Matri monium possit irritari, ut Doctores communiter Rc. Firmatur conclusi inqui a Min. Poenitentiarii ante B. Pium. U. inter alia, etiam hoc Capitulum iurabant; nec quemquam sunt, absoluant d peccato, vel Reccatis in aliquo eas ambituo, ut disposuerant Benedictus XV., ct Eugenius Quartus in suis litteris resermativis Sac. Poenitentiariae .' Igitur intentio Sedis Apostolicae fuit semper, ut quod ipsi seruat in casibus dubiis, S ambiguis,seruetur etiam , suis Ministris in Tribunali Sacrae Paenitentiariae, quod extenditur etiam ad modernos Poenitentiarios, ut subrogatos antiquis a Pio U. cum

Prd omnibus militet eadem ratio,& qualitas, scilicet quod sine Poenitentiaru D. Papae, scut militat pro i pio Tribunali, quoaetiam post Pium V. sit idem Tribunal Pontificium , ct eadem Pamitentiaria Apostolica, quoad Qrum conscientiae. Tenentur ergo Min. Poenitentiarij ad stylum,& praxim Tribunalis, sequendo in casibus dubiis sententias probabiliores, ct cer

tiores .

Magis firmatur, quia casus dubii, qui occurrere possunt Pet nitentiario,omnes respiciunt serum conscientiae,& tendunt ad salutem Animarum, si uis sint de abssiluendo, si uis de dispensando, siue de commutando,siuis de aliquo alio casu iudi

cando,aut remedium necessarium procurando;ad hunc enim finem institutum est hoc Tribunal, ut inquit B. Pius U. ir sua Constitutione Ut Nonus Pater Ge. ut omnes qui indigent auctoritate Pontificia, prti sua necessitate spirituali, ab hoc Tribunali in iro conscientiae adiuuentur,& de remedio pro uideantur : Ergo abῖluth tenetur Poenitentiarius sequi opinionem tutiorem, & certiorem : Nam apud Sacros Canones, est veluti quoddam Axioma, quod dubius in materia morali, in qua vertitur salutis periculum, teneatur Iudex Animarum sequi partem tutiorem, prout habetur disertis verbis in Te

tibus iupra citatis; qui non selum respiciunt Poenitentes a is

SEARCH

MENU NAVIGATION