De casalensis ecclesiæ origine, atque progressu; tum de episcopis ejusdem ab anno salutis 1474, usque ad annum 1732. Historica narratio in sex et viginti dissertationes distributa; opportunis digressionibus additis, quae casalensi urbi splendorem, de

발행: 1734년

분량: 180페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

salute: quapropter, Vel ad Consei1iones audiendas se idiu objecit, vel conciones Publicas in suggesto pias ae-Que, ac er ditas pluries confecit. Enimvero pallora- es ejusdem extant sermohes in lucem editi, in quibus ' Praesulis hujus, tum Doctrina, tum singularis in Ca- .salenses Cives propensio evidenter apparet. De hoc magnanimo Antistite ita scribit Ughellis: Tullius tam rettus , patria Casalensis ex Marchionibus nonae , Georgii filius ex Dominis Rochae Vinalis successit Anno MOXCII die XIII. Mensis Iunii. Viginti omnino annos ex ea fave jus dixit, ibidemque sensiti exuit mortalitati Anno MDCIV. die XIII. mensis Octobris , sepulturique est apud Moniales Ca- puccinas. Adest in harum Montalium Eccleta sepul-' crum ejus, Cocto latere compactum, quod mirificam

illius Praesulis ostendit humilitatem, ac parieti proximo superposita Inscriptio sequens legitur. . Eii Carretii Episcopi Cafaunin , .

Sanguinis nobilitate, sanctitate, . ae humilitare celeberrimi, cujus siumma diligentia, ac munificentia hoe Monasterium devoce struxit, . '

his Ossa htimilis ramulus

humiliter tegit. O .

obiit die XIII. Octobr. An. MDCXIV. Plures e Carretiorum stirpe Viri, Ecclesiastica dignitate clarissimi provenerunt: inter quos Ludovicus Casal ensis, Episcopus Cantuariae; hinc Turonenss Archipraesul ; hinc Rhemensis: tandem Sacrae Romanae Eccl

132쪽

- Vigesea. I 2Isiae Cardinalis. Deinde A mbroivis, A Bonifacius Casalenses, Episcopi Saonae ; Bernardinus Antistes Albae Pompejae: Damianus Praesul Albengae in Liguria a Franciscus Sancti Quintini' Abbas, posteaque

Albensis Episcopus: Matthaeus Carretius Alberigae . item Episcopus, &in Tridentino Concilio plo Mediolani Duce Philippo Laria Vicecomite Orator . Ortandus Carretius Archiepiscopus Aventonensis: Palamedes Episcopus Cavalicensis, Paulus Antistes Canturcensis, quem Franciscus I. Galliarum Rex in paucis diligebat . itaque Casalensis Civitas ob tantorum Praesulum no bilitatem, Sc Sanc imoniam illustrior reddobatur , ad in idito quoque aliorum Civium splendore, quum nempe ad Annum MDC. praestantissimos, atque amplisinnos Melitenses plures Equites ea recenseretueinter 'UCS Cruce insigniti erant Alexander Natta, Camillus Calorius , Carolus Busca, Dominictu Vallarius, Fulvius Sanna-Σarios, Jacobus Pallius, Joannes Richardus Calorius, Joannes Georgius, & Horatius Mola, Guillelmus MOn- . illius, Guillelmus Scotia, Horatius Langos cus, Hortensius Calorius , Nicolaus, & Octavianus Carret tus,

Themistocles Montilius, Jacobus, ac Theodorus Ba lianus. Hic autem adnotari juvat, quod sub Anno MDCXIV. praedictorum Casalensium major pars Equia . tum in Festo Corporis Christi alba superinduti veste

incedebant : ob cujus rei exemplum commendatissimus

prove ivtusus, ut in Corporis Christi supplicatione cin-cerveniente Episcopq, qui Augustissimum Altaris Si.

133쪽

crameninmiti Ostenssirio positum manibus gestat) ex

Patritiorum, tantum,' eorumque antiquiorum coetu ,

Masalenses albo serico. vestitu famasceno induantur , atque Tectorii sacri fulcrat invicem alii sustentent, fi Celve Cereas. iin manu alii. teneant. At vero sub Anno MDXCVt:. inter Casalenses: Ecclesiasticos eminebat..quoque Joannes Sangeorgius de Blandrale.. Is Nurciae; . post Camerini Prae s; . mox Provinciarum Bononiae, Umbriae, Romandiolae, & Piceni Protegatus suit; hime: Aquensis Episcopus, cooptatus demum Sacrae Romanae Ecclesiae Cardinalis a Clemente Vlli. creatur, S: Episcopus. Faxentinus .eligitur. Inoathedrali Ecclesia Eaventiae hujus gravissimi , ac de Romana Sede optime meriti. Viri sequens extat Epitaphium.

Sepulcrum Episcoporum. Faventinorum, . sibi , ex Successoribus erectum De mandato Pannis. Francissi ex comitibus Blandratae, in S. Georgii. . S. E. E. cardinalsis S. Clementis L .

- Corpus hic jacet. . Objt XIV Kal. August. An. MDCV. . ' Vixit M. LX. Mens III. Dies XIV. Anno: item. MDXCVll. Camillus Beccius Casilens , Canonicus. Regularis Lateranensis , ac Generalis. Abbas illius Ordinis , Vir quidem litteratissimus, ad . Episcopalem Aquensum sedem evehitur. Praesule Car retto vivente. Equitum ordo ἰ Redemptoris ap llatus,

sub Anno MDCVlli. Mantuae instjtuitur ,. quem Paulus

134쪽

a ' . Vigesimaprima tα3V. Pontifex maximus approbavit , et cons Uit. In ter nobiliores Proceres insignitus est Cruce Guidus San- georgius catalenta, & illius Equestris novi ordinis . Cancellarius: item Annibal Ibertus Casalensis eadem Cruce,& habitu condecoratur. Redditur quoque Celebre. Carretti Praesulis tempus, & Gonzagae pr pagini gloriosum , quandoquidem ad Annum MDCV., satis, staperqu e pGspecta probi ssimi, ac nobilissimi Ao lescentis Aloysii Gonetagae, praeclarissimae Societatis Jesu alumni, singulari Sanctitate, miraculorum qne frequeiὶtia ; ejus Corpus, quod in Sanctissimae Antiuntiatae Collegii Romani Ecclesia positum erat, solemni pompa in majori eiusdem Ecclesiae sacello transfertur. . Hinc sub Anno MDUX. a Paulo V. summo Pontifice inter Beatos recensetur: nostris Vero temporibus, ni muum sub .Anno MDCCXXV. Benedictus Papa Xlli Ursinus,GuZmani ordinis alumnus, Apotheosi donavit ac inter Sanctos publice Aloysius colitur , adoratur.

DE sCIPIONE PASCHALIO CONfENTINOi ' cisalensis Ecclesiae Eppopo Decimoquinto Dusirratio XXI.

OB Carretii spectati simi Praesulis obitum, Caselen inses Cives multas, atque diuturnas essederunt i

135쪽

ia 4 DiFrtatis . 'Crymas; etenim morte perculsus est amantissimus e rum Antistes, dum solatio cunctis esset in Bellorum aerumnis, quibus miserrime catilenais Civitas, eju'tre Ditio excruciabatur. Casalis tunc gubernio praelidebat Alphonsus Avalus de Aragonia, qui Mamgaritae Ducis Francisci Gonzagae Uxori, ac Principis haereditarii Francisci Mariae Tutrici in Casalensi regis ine successit; quum a Regali Maduti Urbe evertitur Scipio Paschalius Consentinus, utriusque Signaturae Reserendarius . Instante, ac petente Philippo lil. Hispaniarum rege, qui Paschalii merita rependere amabat, addita simul Cardinalis Gon Zagae commendatione, ad Xll. Januarii, Anno MDCXV. Calilensis Praesul cligitur; Vir prudentia, atque Domina clari stimus,

de quo Ughellus hujusmodi speciale Elogium format,& exbiit. Scipio Paschalius nobilis consenisus, animi, iugeniique virtute clarus , in varia Eruditione notas, d u in Romana Caria non sine laude versia*s, utri φας- Signaturae Reserondarius fuit, Ferdinandi Goneagae famdinali , Mantuae Duci in primis charus , pro quo us Philippum III. Idispaniarum Regem Oratoris munere δε- Doctus , eoque poscente ad hanc Casalensem sedem assumptus est. Prosecto illis calamitosis temporibus non alio spiritali, ac humanissimo Patre opus erat, cujus exi mi a Virtus, ac singularis probitas, Civibus, & Diae ce- sanis solamen praeberet in angustiis, jn quidus ob Hapsum, nec satis deletum praeliorum furorem Versabantur, & os ingentes ad novum conflictum ap

136쪽

Vigesima prima I 2

paratus . Quum autem discordes Presbiterorum animos intelligeret, qui Divi Philippi Nerii Oratorium

Calati instituerunt, paterno quidem Zelo eosdem Competauit, atque conciliavit: hinc laudatissimo eorum Instituto denuo rato, atque firmato, in Praepositum Antonium Appianum rarae pietatis virum elegit. optimis Inde exemplis, dc omnium Commendatione florebant , quum sub Anno MDCXXV. Summus Pontifex Urbanus Uul. rursum Oratorii institutionem Confirmavit, iis Sacerdotibus elargiendo, quae gaudent privilegia Presbiteri Philippini Ecclesiae Novae in Urbe Roma. Praeterea sub Anno MDCXVll. AndreasTrivisius Monferrinus de ioccimiano, jampridem Bruxellis in Belgio clarissimus Medicinae Professor , ex Principis regnantis beneplacito, dc consentiente Fratrum heremitanorum Sancti Augustini Congregationis Lombardiae Definitorio, ex Decreto die XIX. mensis Julii emanato, propriis sumptibus nobile Collegium in dictorum Fratrum domibus , Conventui troximis, Casali erexit. Itaque hie loci septem Adolescentes convictores dege antcum duobus Scientiarum, ac Artium Professoribu', a praelaudato Trivisio necessariis proventibus datis, ut singuli alerentur, de commode habitarent, Scin studia incumberent. Qiareia Bruxellarum urbe accersiti sunt Anabrosius Bocchius, de Gabriel Methmannus Augustiniani, apertumque Gymnasium die IX. mensis N

vembris sub tutela, ac numine Divi Fulgentii Episcopi Ruspensis, ordinis Heremitani. . His adjunctua est Mi

137쪽

r xc Dissertatio

colaus a Fontanilio, linguae Graecae, & Haebraicael eritissimus, optimus Mathematicus, ac celebris Theo-ogus: item que Augustinianus alter Adeodatus Verdensis a Cavatore, una cum Camillo Angelo villario Casalensi, Theologiae Professore. Extat hujusmodi Litterarii Collegii monumentum, Poetica nempe quaedam latine exarata, sub Anno MDCXUL Typis commissa, in Libro, cui titulus: Votum publicum Serenissimo

Principi Fendinando Duci Mantuae V ., o' Montisferrati IV. factum. Illis enim temporibus Montisferrati Pr . vincia a Ferdinando Cardinali Gonzaga, Francisci Principis Mantuae Tutore regebatur: qui sub Anno MDCXVll. Casale ingreditur, Senatus Praeside sedente C mite Guidone Avellano , ac Senatoribus existentibus Trajano Guiscardo, Alexandro Grisella, Francisco Fa- ventia, Francisco Guaita, Evandro Civalerio, &Jo- . anne Paulo Zampolo. At vero resignata Cardinalitia Purpura, Ferdinandus in uxorem duxit Magni Ducis Etruriae sororem. AnnoQutem MDCXVlli. visum est post Bellorum tenebras expetitae jamdiu Pacis tandem affulsisse lumen ; nam Europeorum Principum Concor dia invicem facta, singulis Italiae Proceribus redduntur quae sua erant jura ; hinc Mantuae , ac Montisferrati Dux, iam Alba Pompeja occupata, in suorum Statuum integram possessionem pervenit. Ut vero ad nostrum Antistitem Pascalium revertamur ; is profecto Cunctis ζ-x , ac perjucundus ob ejus morum suavitatem ii Ebatur. Hujus autem Generalis locumtenens, Basilicae

138쪽

Vigesimaprima I 27ηicae Sancti Evasii Praepositus erat, qui Praesulis vice Ecclesiam, quae Misericordiae appellatur, sacris Ceremoniis lustravit, ibique primum sacrum ab ipso celebratum est. Nunc temporis infirmorum Xenodochium , a Nobilibus Viris rectum hic Ioci habetur; quum jam sub praedicto anno MDCXUllL alii piissimi Viri sibi Oratorium

in D. Dominici platea excitarint: quinimmo usque ab a no MDX Ulli. ad opem atque praesidium miserabilibus personis serendum, sub Virginis Mariae, Misericordiae Matris clementissimae, Invocatione se homines congre garunt, & in Sanctae Mariae de Platea Collegiata E Clesia conveniebant. At ineunte Anno MDCXXll. Beatus Philippus Nerius, Congregationis Oratorii primus Auctor, ab Urbano Ulli. Barberino inter Divos relatus est ἱ quapropter Presbiteri Philippini Casalenses pii si fimi festivam eximii gaudii significationem per pIures dies dedere. Anno MDCXXlli. amplioris Ecclesiae fabricam Casali inierunt: quare Pascalius Episcopus eo

rum conatus commendans, ac fovens, eum dena comi

tante Cathedralis Ecclesiae Capitulo, itemque Sanctae Mariae de PlateaCanonicis intervenientibus,primum lapidem posuit . Anno tandem subsequente MDCXXlU., ille zelantissimus pastor populum Casalensem sibi creditum relinquere coactus est , inexorabili fato percubus: de quo sollertissimusUghellus in superadducto Elogio ica sequitur: Novem omnino annos Ecclesiam salutarib us ImAttitis rexit, fatoque functus ely anno MDCXXLV. Fili

πς pius, insignisque Doctrina Episcopus ς quum Hi

139쪽

i 18 ' Dissertatio. storiam creserente eodem Ughello9 de Bello, quod Carolus Emmanuel I. Sabaudiae Dux celeberrimus in Monteserrato gessit sub Anno MDCXllh, erudite conscripsit de qua Belli ratione latinam quoque Narrationem , sed non adeo castigatam Antonius Possevinus Junior Mantuanus instituit. Quare Pascalius Antistes a litteraria Republica plurimi ducebatur ; & a Jano Nicio Erithraco inter illustres Viros meritis quidem laudibus concelebratur e quinimmo a Gaspare Scioppio de veteris, ac novaeGrammaticae latinae origine silc habetur:Hunc quidem certe artis nostrae fructum huic aetati flententia flua non dubie despondebat Scipio Pastalius Casalensis Episcopus, Vir hae-braice,Crgraece non mediocriter atine vero praecipue doctus, in cum primis Itabae luminibus numerandus ; qui quoad vixit, mihi gratiam habere numquam de titit, quod opera mea se a timore illo vindicassem , quo prius manum sibi, quotiesscribere latine aggressu erat, contremiscere pensisset.

DE SClPIONE AGNELLO MANTUA NO

Casalensis Ecclesiae Di po Decimo sexto Dissertatis XXII. PAscalio Praesuli s.ccessit Scipio Agnellus nobilis Mantuanus, de quo parum disserit Abbas Ughellus,

qui tunc temporis vivebat, ac de totius Italiae, Insula-

140쪽

Vir sima secunda. I 19rumque adjacentium Episcopis laboriosam concinnabat Historiam . Hoc igitur pacto de Agnello Antistite

suo contemporaneo Ughellus refert: Scipio vinellus Mantuanus , Lepidi, Hieronymaeque Pomeriae nonensissRius,ab et ibano VIII. adlectus est Episcopus Casalensis Annis MDCXXIV. die XXIV. Mensis Februarii. 'vit adhuc. . . Hic autem Praesul summa prudentia,rerumque humana.

rum politia praeditus fuit: quamobrem a Carolo I. Mantuae Duce missus est Legatus ad Hispaniarum Regem in magni quidem momenti rebus , ad quarum exitum fauste habendum non potis fuit industria Rethelensis Ducis,& Vincentii Agnelli Episcopi Mantuani, qui antece denter legati fuere. Quo autem tempore noster Agnellus aberat ; sub Anno MDCXX Vlli. Philippinorum Ecclesia,quum nimis Cafalensi Arci proxima esset, diruitur:

quae tamen ad constructionis novae ter minum nondum

redigebatur, ut refert Alghilius. Interim Anno MDCXXVlli. post Vincentii II. Mantuae , & Montisferrasi Ducis obitum , in horum Statuum dominium succestit Carolus Gonraga Dux Nivemensis, qui e Galliis, ubi perdiu Domum, familiamque fixerat, Mantuam profectus, possessionem iniit die XVll. Mensis Januarii ejusdem Anni e e cujus Principis progenie subsequentes

Mantuani regnantes Duces, Usque ad postremum Carolum Ferdinandum, ortum duxerunt. At vero vertentibu

An. MDCXXlX., &MDCXXX. Casalenses Cives , acitotius Montisserrati populi tam pestifera Contagione, iquam taeterrima bellorum rabie percellebantur ; qua- . propter

SEARCH

MENU NAVIGATION