장음표시 사용
101쪽
yo Dissertatio datis, necnon Altari posita de Christi circum eisione Tabula., quam celebris Bernardinus Lammis Veleel lensis depinxit.: Haec sane in Res. spiritales hominum vel laicorvin propensio, Casalentem Urbem ex hac pars te splendidam quoque reddidit, quum poli habitis, atq; contemptis turbulentissimis Belli ,. aliorum g Infortuniorum vicissitudinibus,ad Dei cultum , & Religionem fervidissime Casalentes incumberent. Hinc est . quod Anno M Ll. Confratres item Sanctissimi Sacramenti in Cathedrali Eeclesia locum: habentes, a Summo
Pontifice Paulo lil. consequuntur, ut Romano Sanctae Mariae supra Minervam Sodalitio aggregentur .. Haec fortasse tenuia , atque minuta. nimis, tum vero Ecclesiastica gravi Historia non adeo digna, cuippiam , qui nisi heroica legere adamarit, sortasse videbuntur; ve-mmtamen , ne ipsum lateat, ex molestissima Armo- ,rum vi saepe prosternatas gentes, ea: interdum, quae ad Catholicae Religionis, ac Pietatis erga Deum perfectionem attinent, vel omittere , vel omnino aliquando deserere coactos esse: quod quidem in hoc pio, ac
devoto Casalensi. populo numquam accidisse comperimus: quin immo, quo aerumnae, plagacque suam exer--Ie Vim ac furorem valuerunt, eo amplius summa
ruititn Religio sincera fides in illis e floruit. Ita- Me defuncto Franetino, in ejus locum susticitur a Summo Pontifice Scipio Attestinus , Cathedralis Ferrariensis Canonicus, sub Anno MDLVl. diei V Julii, & ad sudis, Epilcopalis possessionem venit die XXI. ejusdem
102쪽
Decima tertia ' sinensis, N: Anni cum solemni pompa, nobilique comitatu in Urbem hanc receptus Ust, iuna tum Joanne Baptista Balliano nobili casarenia, qtii Roma discedetis a Pontifice Paullo lV. huic enim is valde familiaris erat9Basilicae Evasianae canonicus designatur . At praeterirem non erit,aliqua etiam hic loci recensere, quae historicam hanc nostram Epitomen nonnihil augere possint. nec tamen a 'suscepti semita divertere. Nam praeterquam illustrium etiam 'Scriptorum mistortilis asse ratur. Rerum Optima ratio, & concinnus ordo postulat, ut necessariis alioquin Digressionibus Narrationem hanc σxornemus. Itaque sub Anno MDLUll. Duce Carolo Cossaeo Brissacco, ut Casalensis Urbs melius
oppugnaretur a Gallorum Copiis, Fratrum Carmel itarum domicilium, quod in suburbiis erat, dirutum est; quamobrem ab Episcopo Zelantissimo Scipione sconsentientibus item Canonicis, & Sancti Evasit Capitulo 9 Religiosi Fratres praedicti obtinuerunt, ut sibi ipsis Divi Hilarii Episcopi Pictavi elisis Ecclesia in Casal en-
si Vibe relis priuetur: quae tunc 'temporis paroecialis titulo iusigniebatur, regebaturque .a Francisco Zerbo Cathedralis Canonico, dat ex litteris Episcopalibus constar. Suborta tamen controversa inter Carmelitas', Ω
praedictum Paroeciae Sanisti Hilarii Rc florem, qui Eclesiam hanc Gabriello de Ferrariis jam resignarat; eaussa Romam perlata est, & jus ipsis Fratribus Carmelitis ex Pii l V. Pontificis sententia stetit, annuente quoque Gonzaga Duce, ut Alghisius enarrat. Praeterea sub'
103쪽
Anno MDLVlli., quum Bellorum caussa Fratrum Mi. norum Divi Francisci, qui de Observantia nuncupantur, suburbanum Coenobium dirueretur ; mendicantes illi Religiosi Cassile recipiuntur, & Sacra Aedes Divo Antonio Abbati dicata iisdem datur ; hinc Domus cum horto adnexa, hanc elargiente illius Ecclesiae Praeposito, nobili viro Antonio Montilio, qui quum inexorabili Fatos.blatus esset,a Romano Pontifice alter Prae positus susscitur Ludovicus Sartius Serrariensis 3 qui in men ad id amice , ac humane impellente Epit copo Attestino, Civibusque annuentibus ὶ suadetur idem novus Praepostus designatus ad faciendam aeque piam
xc signationem , a Praedecessore suo jam impertitam e expeditioque nullo negotio obtenta est , quemadmodum ex summi Pontificis Bulla apparet Eodem Auno
MDLVlli. Scipio Praesul jus Paroeciae, quod Sancti Stephani Ecclesia possidebat, Cathedrali Sancti Evasit addixit. At subsequenti Anno MDLl c., qui memorabilis , ac Fastis dignus efficitur, quo videlicet te ni-lpore in Cambracensi Urbe rata, ac firmata est Pax inter Europae Principes; Monsserratus multos jam annos reserente Ludovico ab Ecclesiaὶ taeterrimum proeliorum theatrum, Duci Gonzagae, ut par erat, restituitur Quare meritis, ac dignitate Guillelmi GonZagae recognitis, ab Hispaniarum Rege filia eidem in Uxorem datur: discedente cum Militum cohortibus Duce LMotta, qui pro Gallorum Rege Montisserrati provinci violenter tenebat. Ut vero ad nostrum Episcopum testi.
104쪽
Decima tertia. 93 testinum sermo iterum convertatur; comperimus, nullum alium Casalensem Episcopum praeter hunc Tri dentino Concilio intersuisse: iocirco inter Pauli lU. Epis, copos in illo venerabili coetu sedentes Cafalensis Antistes ille habetur. Haic etiam tantorum totiuS uniVer salis Ecclesiae Patrum amplissimo, ac sapienti sti mo Coris sessui Apostolicus Legatus , tamquam Concilii Praesectus erat HercuIes Gonetaga, Presbiter Cardinalis, titulo Sanctae Mariae Novae , qui flebili Christiani orbis jactura , atque omnium moerore obiit Tridenti. Inter fuit etiam illi Oecumenicae Synodo Marcus Antonius Bobba Casalensis, Episcopus Augustae Salassorum, D cis Sabaudiae iampridem Orator, postea Sanetae Romanae Ecclesiae Cardinalis creatus, cujus praestantissimi viri singularis doctrina, & samma prudentia seque,& Patriam celebrem fecerant: Senator antea Regius ;hinc Pinerolii, Susarum , & Cara magnae Abbas. At Vero de nostro Episcopo Attestino ita scribit Ughellus Scipio Essensis Ferrariae canonicus , Calalensis Ecclesiae Episeopus creatus est Auno M LVI. die Iic Mensis 1ulli. δε-
omni pompa iniit possessionem die XXI vusdem M Mis,
anui. Sedit autem Annos XII. Mortuus est apud Samium nobile Mutinensis Ditionis oppidum , nobilis*mae gentis Piae haereditarium. Sed quamvis ab hoc disertissimo Scriptore habeatur, Scipionem hunc Praesuleni Saxoli diem
Obiisse ultimum ; attamen ex monumentis , quae in Camthedralis Casalensis Archivio asservantur, piissimum istum decesisse Antistitem satis constat
105쪽
94 Disserta no MDLXVll. die Xll. mensis Julii, hora XXll. , & honorifico, splendidoque funere ejusdem Corpus in C silensem Basilicam humatum ad XVi ejusdem Mensis Julii diem. Habetur item ex ipsis Archivii praedicti memoriis, Sacro Divi Evasit Sacello non exigui pretii Pontificales proprios Apparatus se ex legato donasse.
Post Ludovicum de Turre, Attestini Praesulis Generalis locum tenens fuit Franciscus Coconatus Ordinis Sancti Francisci, Sacrae Theologiae Doctor, ac nobilis Casalensis. Is Curiae Episcopalis Generalis Vicarius habetur ex Concessione ab ipso facta cuidam Joanni Mariae de Varesio, ut erigere posset Aediculam in finibus Montis calvi sub Anno MDLVllL die XXll. mensis
Septembris. Item quidam Cloverius juris utriusque Doctor Casalensis, Scipionis Episcopi Vicarius Geueralis invenitur, ex permissione ab ipso concessa Laelio de Sancto Georgio alienandi Prati portionem super finibus Casalis ultra flumen Padum sub Anno MDLlX. In alio insuper Decreto Episcopalis Curiae Vicarius dicitur quod Decretum ab ipso emanatum est pro Parochianis Castelletti Meriorum sub Anno MDLX. Quae quidem omnia ab antiquo M S. Episcopalis Archivii adnotatum' est.
106쪽
Ust Scipionem Attestinum sequitur Casalensis Gregis gelantissimus Pastor Ambrosius Aldegatius, praeclarissimi ordinis Sancti Dominici germen , cele-orisque in theologica Facultate Professor, qui Guillelmo Mantuae Duce designante, ac eligente sub Anno MDLXUll. die lil. mensis Septembris, dum Mantuani Coenobii Prior esset, a Summo Pontifice in Templo Sanctae Mariae supra Minervam Romae Consecratur Episcopus , ac die XXVI ejusdem mensis possessionem Sedis recepit. Tantae autem virtutis, atque existimationis apud Sanctissimum Christi Vicarium Pium V. erat, ut eidem Antistiti proneptem suam Ghisteriam Commendatam vellet; iccirco in Divae Catharinae Casalense Monasterium ipsam inclusi . Interim piissimus Praesul Aldegatius creditam sibi Ecclesiam, ae aecesim Immopere adamabat, huic curae indulgens una cum Uicario seo Generali Andrea Cernota juris utriusque Doctore, & Sancti Candidi de Morisengo Praeposito. Quapropter Diaece sanam Synodum instituit, & celebrandam indixit quae solemni pompa
ac ritu incohata est Anno M XVissi die XXVs
107쪽
Aprilis: quo quidem tempore cui resert Donesmundus ) Margaritae Paleologae, ac Ducis Guillelmi Mantuani matris, Mantuam corpus translatum est. Multa
profecto, de quae a singulau probitate, sanctimonia, ac pietate proficiscerentur , Casalensis Clerus, itemque Cives omnes ab Antistite optimo Aldegatio expectassent, si paullo amplius superstes fuisset; vix enim tres annos Casalensis Ecclesiae Praesul amantissimus vixit. De hoc autem dignissimo Episcopo sic Abbas
Ughellus reponit. Frater Ambrosius Ald attus Mantuantis Ordinis Sancti Dominici insignis Theologus, Guillelmo Duce Mantuae deprecante , hanc eamdem Casalensm Ierimassecutus est Anno MDLXVII., He III. Mensis Septembris. Die XXVI. 6 dem Mensis iniit possessionem . Ibidem fato cessit die XVIII. Mensis Aprilis MDLXX.
Funebri apparatu, solemnique pompa exequiae factae sunt in magnifico Casalensium Dominicanorum Templo, ibique ejus corpus humatum, & in sepulcro adjanuae majoris ingressum reconditum cum lapide superposito, & versicolore marmore constructo , sine in-1criptione, sed cum Aldegattae gentis utrinque Insigniis, &Episcopali Insula locatis. Hic autem meritissimus Praesul primus fuit, qui Tridentini Concilii De-
Creta, ae Rc formata, a Castilensi Clero, ac Diacccsi observanda enixe curaverit: cujus Sanctae Constitutiones ad hanc praesentem diem habentur, ac religiose te entur. Aldegatio successit alter Guχmani ordinis alumnus, de quo in sequenti Dissertatione agi mus,
108쪽
CValensis Ecclesiae Episcopo Nono.
UT Casilensem Gregem nimis cita Aldegam Pa
storis amissio non adeo moerore percelleret; Beatissimus Pontifex Maximus Pius V. Ghisterius Bon niensis ad hanc Sedem evexit Anno MDLXX. die XVI. Mensis Junii Benedictum Herbam Mantuanum , eaque humilitate praeditum, ut renuens, ac invitus Episeopalem Dignitatem acciperet. ille Sancti Dominici In- stitutum , habitumque adolescens professus est ; tum amplissimae GuZmanae Familiae muneribus egregie functus, haereticae pravitatis gravissimus Inquisitor Mantuae habetur. Itaque Obedientia compulsus , Pontifici Romano Sanctissimo paruit, suoque Prisecipi i
tegerrimo morem gessit. Narrat hoc Dunes mundus editium post Aid atti obitum Mantuae Dux varios singulari Doctrina , ac probitate viros repraesentaret, Summus Pontifex Pius V. dixit, celsitudinem stiam Fratris Herbae , Mantuae Inquisitoris oblitum esse; qui ceteror'm meritis minime cederet. Is ergo electus, & infula decoratus, nihil in demandatae sibi Ecclesiae administratione vis is est omisisse, quod optimum redoleret Antistitem, ac vigilantissimum deceret custodem: quare cui Vel bis
109쪽
UgheIli utar P ad Tridentini concilii cotem clerum habuisegregie institutam. Inter cetera suum Populum Christiana Doctrina rite imbuendum curavit , hinc Parochos ad id potissimum designatos compulit: dc ne exemplo suo tantum Opus negligeret, plerumque ipsemet parvulos , idiotasve Cathechismo familiari instruxit: adultos autem, litterisive informatos in arcanorum pi- dei mysteriorum persectiore cognitione erudivit. Festis porro dicbus e suggesto, fervidissimis habitis concionibus , Casalenses Cives ad singularem in Deum, ac vere Catholicam pietatem excolebat. SacraS Aedes construi fecit, vel ipse instauravite pupillos, viduasque eleemo-
lini Iit, ac Montis Pietatis adversus Judaeorum detestandum foenus exorsus est. Benedictum hunc vere Antistitem dilexit unice Divus Carolus Borrhomaeus,
N. ns iis Provincialibus Synodis, prudenti ejus consilio stetit: iccirco una simul divinos. prope habuere flepe sermones. Etenim, quum sub Anno MDLXX l. Sanctissimus Pontifex Pius U. legatum Apostolicum misiliet Nepotem suum Cardinalem Alexandrinum , ut Franciae, Hispantarum, & Portugalliae Reges foedu& inirent,armaque in Turcas communes hostes susciperent , is legatione persunctuς, & in Italiam reversus, sale pertransiit, ibique commoratus est; a Duce Guillelmo honorificentissime jam exceptus , Principem hunc comitantibus. Carolo Borrhomaeo Archiepiscopo
Mediolanensi, Francisco Cardinali Bobba Monferra-
110쪽
Decimaquinta sypo, ac Leonardo Marino patritio Genuensi, & Al- hae Pompnae Antistite. Interim sub Anno MDLXXll. Divi Caroli praedicti opera, introducendi erant Casale Religiosissimi Clerici Regulares Barnabitae , quibus destinabatur Ecclesia Sanctae Mariae de Platea cum annexis: cui quidem rei obsistentibus f ut Alghisius reseri 9 Praeposito, α illius Collegiatae Capitulo, ad Romanam Curiam Caussa haec desertur, nihilque deinceps de Collegiata, jamdudum pro Canonicis Saecularibus firma, dcrata, innovatum est. Eodem fere tempore Fratres ex Capuccinorum familia, de Colle, in quo habitabant ad locum Cereti, jubente Duce Guillelmo Gonzaga, demigrarunt. Illis etiam temporibus Haebreorum gentes Casale introducuntur, quorum infandis usuris, ut occurreret zelantissimus Praesul Herba, Pietatis c sic vulgo nuncupant Montem , ut supra innuimus, erigi statuit; sed morte', ehu nimis propera, correptus, cogitata perficere nequivit
Quum inde Apostolicus Nuncius hac de re tam pia
intercessisset s Mons tandem pietatis antedictus, Pauperum commodo, atque praesidio firmatur. Annuente
porro, ac opitulante nobilissimo Cive Rolando a Ualle. Senatus Casalensis Praeside, Clerici Regulares Barnabitae, singularis e empli, & pietatis viri, Casale ingrediuntur, emptisque domibus, Oratorium sibi construunt, mox Vero pulcram Ecclesiam a fundamentis excitant, ac Divo Paulo Apostolo, gentiumque Doctori nuncupant, quam Herba Episcopus consecravit
