장음표시 사용
131쪽
alla Liam vocat hanc, cui quondam regia Iuno Orbe interdixit. quam vix erratica Delos Crantem accepit, tum cum levis insula nabat. Illic, incumbens cum Palladis arbore palmae, 33ν Edidit invita geminos Latona .nt verca. Hinc quoque Junonem fugisse puerpera fertur: Inque luci portasse sinu, duo numina, natos. Iamque Chimaeriferae, cum Sol gravis ureret arva, Finibus in Lyciae, longo Dea festa labore, 34 Gidoreo siccata sitim collegit' ab aestu: Uberaque ebiberant avidi laetantia nati. Forte lacum melioris aquae prospexit in imis Vallibus: agrestes illic fruticosa legebant Vimina cum junciS , gratamque paludibus ulvam. 3 3.Accessi, positoque genu Titania terram Pretiit; ut hauriret gelidos potura liquores. Rustica turba vetant. Dea sic adfata vetantes: Quid prohibetis aquis λ usus communis aquarum. Nec Solem proprium Natura, nec aera fecit, 3I Nec tenues undas. ad publica munera veni. Quae tamen ut detis supplex peto. non ego nostros obluere hic artus, lassataque membra parabam: Sed relevare sitim. caret os humore loquentis; Et fauces arent; vixque est via vocis in illis. 3ys Haustus aquae mihi riectar erit: vitamque fatebor Accepisse simul. vitam dederitis in unda. Hi quoque vos moveant; qui nostro brachia tendunt Parva sinu. Sc casu tendebant brachia nati. Quem non blanda Deae potuissent verba movere λ 36 Hi tamen orantem peritant prolibere: minasque, Ni procul abscedat, conviciaque insita per addunt. Nec satis hoc. ipsos etiam pedibusque manuque Turbavere lacus: imoque e gurgite mollem
Huc illuc limum saltu movere maligno. 36FDistulit ira sitim. neque enim jam filia Coei Supplicat indignis; nec dicere sustinet ultra Verba minora Dea. tollensque ad sidera palmas, Aeternum stagno, dixit, vivatis in isto.
132쪽
Eveniunt optata Deae. juvat iste sub undas; Et modo tota cava summergere membra palude: Nunc proferre caput; summo modo gurgite nare Saepe super ripam stagni considere: saepe In gelidos resilire lacus. & nunc quoque turpes Litibus exercent linguas: pulsoque pudore, Quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere tentant Vox quoque jam rauca est; inflataque colla tumeseunt a Ipsaque dilatant patulos convicia rictus.
Terga caput tangunt; colla intercepta videntur. Spina viret: venter, pars maxima corporis, albet:
Limosoque novae saliunt in gurgite ranae. Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum Rettulit exitium; Satyri reminiscitur alter: Quem Tritoniaca Latous arundine victum Adfecit poena. Quid me mihi detrahis Θ inquit. Ah piget: ali non est , clamabat, tibia tantii Clamanti cutis est summos derepta per artus: Nec quidquam , nisi vulnus erat. cruor undique manat et Delectique patent nervi: trepidaeque sine ulla Pelle micant venae. salientia viscera possis, 3so Et perlucentes numerare in pectore fibras. Illum ruricolae, silvarum numina, Fauni, Et Satyri fratres, Sc tunc quoque clarus Olym Pus,
Et Nymphae flerunt: & quisquis montibus illis
Lanigerosque greges, armentaque bucera pavit. 39s Fertilis immaduit, madefactaque terra caducas Concepit lacrimas, ac venis perbibit imis. Quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras. Inde petens rapidum ripis declivibus aequor,
Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis, Talibus extemplo redit ad praesentia dictis Vulgus; & extinctum cum stirpe Amphiona lugent. Mater in invidia est.. tamen hanc quoque dicitur unus Flesse Pelops: humeroque suas ad pectora postquam Deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro. os Concolor hic humerus, nascendi tempore, dextro ,
Oreore Me fuit..manibus mox caesa Paternis
133쪽
uembra ferunt junxisse Deos, aliisque repertis, Qui locus est juguli medius, summique lacerti,
Defuit. impositum est non comparentis in usium 4 Io Partis ebur: factoque Pelops fuit integer illo. Finitimi proceres coeunt: urbesque propinquae oravere suos ire ad solatia reges, Argosque, & Sparte, Pelopeiadesque Mycenae, Et nondum torvae Calydon invisia Dianae, I sorehomenosque feroX, & nobilis aere Corinthos, Messeneque ferax, Patraeque, humilesque Cleonae, Et Nelea Pylos, neque adhuc Pittheia Troezen. Quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo,
Exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo. et a Credere quis possiti solae cessatis Athenae. obstitit officio bellum; subvectaque ponto
Barbara Mopsopios terrebant agmina muros. Threicius Tereus haec auxiliaribus armis . Fuderat; & clarum vincendo nomen habebat. 4as
Quem sibi Pandion opibusque virisque potentem , Et genus 1 magno ducentem forte Gradivo, Connubio Procnes junxit. non pronuba Iuno , Non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto. Eumenides tenuere faces de funere raptas: 43o Eumenides stravere torum : tectoque profanus Incubuit bubo, thalamique in culmine 1edit. Hac ave sunt juncti P cne Tereusque; parentes
Hac ave sunt facti. gratata est scilicet illis Thraciai Disque ipsi grates egere: diemque, 3IQuaque data est claro Pandione nata tyranno, Quaque erat ortus Itys, festam jussere vocari. Usque adeo latet utilitas. jam tempora Titan Ruinque per autumnos repetiti duxerat anni:
Cum blandita viro Procne, Si gratia, dixit, o .
Ulla mea est, vel me visendae mitte seroris Vel soror huc veniat. redituram tempore parvo Promittes socero. magni mihi numinis instar Germanam vidisse dabis. jubet ille carinas
In freta deducit veloque & remige portu 6 s
134쪽
Cecropios intrat; Piraeaque litora tangit. Ut primum soceri data copia, dextraque dextrae Jungitur; infausto committitur omine sermo.
- Coeperat, adventuS caustam , mandata referre
Conjugis; & celeres missae spondere recursus: η so Ecce venit magno dives Philomela paratu; Divitior forma. quales audire solemus Naidas & Dryadas mediis incedere silvis: Si modo des illi cultus, similesque paratus. Non secus exarsu conspecta virgine Tereus; 4n Quam si quis canis ignem supponat aristis :Aut frondem, positasque cremet foenilibus herbas. . Digna quidem facies. sed & hunc innata libido Exstimulat: pronumque genus regionibus illis In Venerem est. flagrat vitio gentisque suoque. μ' Impetus est illi, comitum corrumpere curam, Nutricisque fidem : nec non ingentibus ipsem Sollicitare datis; totumque impendere regnum: Aut rapere, & saevo raptam defendere bello. Et nihil est, quod non effreno captus amore sy, Ausit: nec capiunt inclusas pectora flammas. Iamque moras male fert; cupidoque revertitur Ore Ad mandata Procnes; & agit sua vota sub illis. Facundum faciebat amor. quotiesque rogabat Ulterius justo; Procnen ita velle ferebat. 67. Addidit & lacrimas; tamquam mandasset 8c illas: Pro Superi, quantum mortalia pectora caecae Noctis habenti ipso sceleris molimine Tereus Creditur esse pius: laudemque a crimine sumit. Quid i quod idem Philomela cupit λ patriosque lacertis,
- Blanda tenens humeros, ut eat visura sororem, Perque suam , contraque suam , petit usque, salutem, Spectat eam Tereus; praecontrectatque videndo: Osculaque, re collo circumdata brachia cernens;
omnia pro stimulis, facibusque, ciboque furoris 4ro Accipit. 8c quoties amplectitur illa parentem; Este parens vellet: neque enim minus impius esset. Vincitur ambarum genitor preete. gaudet, Uitque
135쪽
Ρ. Ο VID II N A so Fr Is Illa patri grates: & successiste duabus
Id putat infelix; quod erit lugubre duabus. 4Jam labor exiguus Phoebo restabat: equiqua Pulsabant pedibus spatium declivis Olympi.
Regales epulae mensis, & Bacchus in auro Ponitur. hinc placido dantur sua corpora so inno. At rex Odrysius, quamvis secessit, in illa 4 poHestuat: & repetens faciem , motusque, manusque; Qualia vult fingit, quae nondum vidit: & ignes Ipse suos nutrit, cura removente seporem. Lux erat: & , generi dextram complexus euntis, Pandion comitem lacrimis commendat obortiS: 93'Hanc ego , care gener, quoniam pia causii coegit, Et voluere ambae, volui ili tu quoque, Tereu,JDo tibi: perque fidem , cognataque pectora supplex ,
Per Superos oro, patrio tuearis amore:
Et mihi sollicitae lenimen dulce senectae so Quamprimum somnis erit nobis mora longa) remittas. Tu quoque quamprimum , satis est procul este sororem)Si pietas ulla est, ad me, Pli: lomela, redito. Nandabat; pariterque suae dabat oscula natae: Et lacrimae mites inter mandata cadebant. sos Utque fide pignus dextras utriusque poposcit; Inter seque datas junxit; natamque nepotemQue Ab entes memori pro se Jubet ore fallatent: Supremumque Vale, pleno singultibus ore, Vix dixit: timuitque suae praelagia menti S. At simul imposita est pietae Philomela carinae; AEdmotumque fretum remis, tellusque repulsa est:
Vicimus, exclamat: mecum mea vota feruntur.
LExsilitatque, & vix animo sua gaudia differt JBarbarus: & nusquam lumen detorquet ab illa. Is Non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis Deposuit nido leporem Jovis ales in alto: Nulla iuga est capto: spectat sua praemia raptor. , Iamque iter effectum ; iamque in sua litora fessis
Puppibus exierant: cum reX Pandione natam J2 .
En stabula alta trahit, silvis obstura vetustio;
136쪽
M ET AMOR PHOSTON LIB. VI. 23 IAtque ibi pallentem , trepidamque,& cuncta timentem, Et jam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem, Includit: fassusque nefas, & virginem , & unam Vi superat; frustra clamato saepe parente, Saepe sorore sua, magnis super omnia Divis. Illa tremit, velut agna pavens, Quae saucia caniore excussa lupi, nondum sibi tuta videtur: Utque columba, suo madefactis sanguine plumis, Horret adhuc , avidosque timet, quibus haeserat, unguer Mox ubi mens rediit; passos laniata capillos, 13ois Lugenti similis, caesis plangore lacertis, JIntendens palmas, Pro diris, Barbare factis, Pro crudelis, alti nec te mandata parentis Cum lacrimis moVere piis, nec cura sororis, Nec mea virginitas, nec coniugialia jura omnia turbasti. pellex ego facta sororis: Tu geminus conjux. non haec mihi debita poena. Quin animam hanc ne quod iacinus tibi, perfide, restet . Eripis p atque utinam fecisses ante nefandos 'Concubitust vacuas habuissem criminis umbras. Si tamen haec Superi cernunt; si numina Divum Sunt aliquid : si non perierunt omnia mecum ;Quandocumque mihi poenas dabis. ipsa, pudore Projecito, tua facta loquar. si copia detur, In populos veniam: si silvis clausa tenebor, Implebo silvas, & conscia saxa querelis. Audiat haec aether, & si Deus ullus in illo est. Talibus ira feri postquam commota tyranni; Nec minor hac metus est: caussa stimulatus utraque, Iso ro fuit accinctus, vagina liberat ensem: Arreptamque coma, flexis post terga lacertis, Vincla pati cogit. jugulum Philomela parabat; Spemque siuae mortis visi3 conceperat ense. Ille indignanti, & nomen patris usque vocanti, IN Luctantique loqui compressam forcipe linguam Abstulit ense fero. radix micat ultima linguae. Ipsa jacet, terraeque tremens immurmurat atrae.
Utque salire sol ec mutilatae cauda colubrae,
137쪽
Palpitat, & moriens dominae vestigia quaerit. sso,
Hoc quoque post facinus vix ausim credere fertur
Saepe sua lacerum repetisse libidine corpus. Sustinet ad Procnen post talia facta reverti. Conjuge quae vise germanam quaerit: at ille Dat gemitus fictos, commentaque funera narrat. 16sΕt lacrimae fecere fidem. velamina Procne Deripit ex humeris, auro fulgentia lato: Induiturque atras vestes: & inane sepulcrum Constituit: falsisque piacula manibus infert: Et luget non sic lugendae fata sororis. 37o, Signa Deus bis sex acto lustraverat anno.Quid faciat Philomela Z fugam custodia claudit: Structa rigent solido itabulorum moenia saxo: Os mutum facti caret indice. grande dolori Ingenium est: miserisque venit sollertia rebus. 17s. Stamina barbarica suspendit callida tela: Purpureasque notas filis intexuit albis: Indicium sceleris: perfectaque tradidit uni: Utque ferat dominae gestu rogat. ille rogata Pertulit ad Procnen: nec scit quid tradat in illis. sgo Evolvit vestes saevi matrona tyranni: Germanaeque suae carmen miserabile legit:
Et i mirum potuisse ) silet. dolor ora repressit: Verbaque quaerenti satis indignantia linguae
Defuerunt: nec flere vacat. sed fasque nefasque Confusura ruit: poenaeque in imagine tota est. Tempus erat, quo sacra solent Trieterica Bacchi
Sithoniae celebrare nurus. nox conscia sacris.
Noete sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti: Nocte sua est egressa domo regina: Deique so Ritibus instruitur ; furialiaque accipit arma. Vite caput tegitur: lateri cervina sinistro Vellera dependent: humero levis incubat hasta. . Concita per silvas, turba comitante suarum, Terribilis Procne, furiisque agitata doloris, s9s Bacche, tuas simulat. venit ad stabula avia tandem r
138쪽
Germanamque rapit: raptaeque insignia Bacchi Induit: & vultus hederarum frondibus abdit: Attonitamque trahens intra sua limina ducit. ει o. Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, Horruit infelix ; totoque expalluit ore. Nacta locum Procne, sacrorum pignora demit, oraque develat miserae pudibunda sorori ;Amplexuque petit. sed non attollere contra ' sos Sustinet haec oculos; pellex sibi visa sororis: Dejectoque in humum vultu, jurare volenti, Testarique Deos , per vim sibi dedecus illud Illatum, pro voce manus fuit. ardet, & iram Non capit ipsa suam Procne: fletumque sororis si Corripiens, Non est lacrimis hic, inquit, agendum,
Sed ferro; sed si quid habes, quod vincere ferrum
I ossit. in omne nefas ego me, germana, paravi. Aut ego, cum facibus regalia tecta cremaro,
Artificem mediis immittam Terea flammis: 6is Aut linguam , aut oculos, aut quae tibi membra pudorem. Abstulerunt, ferro rapiam: aut per vulnera mille Sontem animam expellam. magnum, quodcumque paravi. Quid sit, adhuc dubito. peragit dum talia Procne; Ad matrem veniebat Itys. quid possit, ab illo εχ aBdmonita est: oculisque tuens immitibus, Ah quam Es similis patrii dixit. nec plura locuta, Triste parat facinus; tacitaque exaestuat ira. Ut tamen accessit natus, matrique salutem
Attulit, & parvis adduxit colla lacertis, 62s Mixtaque blanditiis puerilibus oscula junxit; Mota quidem est genetrix; infractaque constitit ira:
Invitique oculi lacrimis maduere coactis. Sed simul ex nimia matrem pietate labare Sensit: ab hoc iterum est ad vultus versa sororis; 63o Inque vicem spectans ambos, Cur admovet, inquit, Alter blanditias; rapta silet altera lingua tQuam vocat hic matrem , cur non vocat illa sororem pCui sis nupta vide, Pandione nata, marito.
Degenerar. scelus est pietas in conjuge Tereo, 63 F
139쪽
Nec mora; traxit Ityn: veluti Gangetica cervae Lactentem foetum per silvas tigris opacas. Utque domus altae partem tenuere remotam;
Tendentemque manus, & jam sua fata videntem, Lia , & jam , mater , clamantem , & colla petentem Ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret. Nec vultum avertit. satis illi ad fata vel unum Vulnus erat: jugulum ferro Philomela resolvit. Vivaque adhuc , animaeque aliquid retinentia membra Dilaniant. pars inde cavis exsultat aenis: si Pars verubus stridet: manant penetralia tabo. His adhibet conjux ignarum Terea mensis :Et patrii moris secrum mentita, quod uni Fas sit adire viro , comites famulosque removit.
Inde, sedens solio. Tereus , sublimis avito, 6yo Vescitur : inque suam sua viscera congerit alvum. Tantaque nox animi est, Ityn huc arcessite , dixit. Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne: Iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis ;Intus habes, quod poscis, ait. circumspicit ille, 6ssAtque ubi sit quaerit, quaerenti, iterumque vocanti, Sicut erat sparsis furiali caede capillis, Prosiliit: Ityosque caput Philomela cruentum Misit in Ora patris: nec tempore maluit ullo
Posse loqui, & meritis testiri gaudia dictis. 66
Thracius ingenti mensas clamore repellit, Vipereasque ciet Stygia de valle sorores: Li. modo, si possit, reserato pectore diras Egerere inde dapes, demersaque viscera gestit: Flet modo, seque vocat bustum miserabile nati: ε
Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. Corpora Cecropidum pennis pendere putares; Pendebant pennis. quarum petit altera silvas: Altera tecta subit. neque adhuc de pectore caedis Effluxere notae; signataque sanguine pluma est. 67O Iue dolore suo, poenaeque cupidine veloX, Vertitur in volucrem: cui stant in vertice cristae:
Prominet immodicum pro IonSa cuspide rostrum.
140쪽
Nomen Epops volucri: facies armata videtur. Hic dolor ante diem , longaeque extrema senectae 67s Tempora, Tartareas Pandiona misit ad umbras. Sceptra loci, rerumque capit moderamen Erechtheus ;Justitia dubium, validisne potentior armiS. Quattuor ille quidem juvenes, totidemque crearat
Femineae sortis: sed erat par forma duarum. 68o E quibus Aeolides Cephalus te conjuge felix ,
Procri fuit e Boreae Tereus Thracesque nocebant:
Dilectaque diu caruit Deus Orithyia, Diam rogat, & precibus mavult, quam viribus, uti. Ast ubi blanditiis agitur nihil , horridus ira , 68 sQuae solita eit illi, nimiumque domethica, vento ;Εt merito, dixit di quid enim mea tela reliqui, Saevitiam, & vires, iramque, animosque minaces, Admovique preces; quarum me dedecet usus Apta mihi vis est. vi tristia nubila pellor 69o Vi freta concutio, nodosaque robora Vertos Induroque nives, & terras grandine pulso. Idem ego, cum fratres coelo sum nactus aperto ,
Nam mihi campus is est) tanto molimine luctor; Ut medius nomis concursibus intonet aether; 69IExiliantque cavis elisi nubibus ignes.
Idem ero, cum subii conveXa foramina terrae, Supposuique ferox imis mea terga cavernis SollicitG manes , iotumque tremoribus orbem. Hac Dpe debueram thalamos petiisse e socerque 7o Non orandus erat, sed vi iaciendus, Erechtheus. Haec Boreas, aut his non inferiora locutus; Excussit pennas. quarum jadtatibus omnis δεύει ta olt teiluet; latumque perhorruit aequor. Pulvereamque trahens per 1umma cacumina pallam , 7 DI Verrit humum: pavidamque metu caligine tectus Orithyian amans fulvis amplectitur alis. Dum volat; arserunt agitati fortius ignes. Nec prius aerii cursus suppressit habenas, Quam Ciconum tenuit populos, sua moenia, raptor. 7 Io
