장음표시 사용
161쪽
Sacra tori, coitusque Novos, thalamosque recentes, Primaque deserti referebam foedera lecti. 7ro Mota Dea est: &, Siste tuas, ingrate, querelas; Procrin habe , dixit. quod si mea provida mens est a Non habuiste voles. meque illi irata remisit. Dum redeo, mecumque Deae memorata retracto; E ste metus coepit, ne jura jugalia conjuX 7INon bene servasset. faciesque aetasque jubebant Credere adulterium: prohibebant credere mores. Sed tamen abfueram : sed & haec erat, unde redibam , Criminis exemplum: sed cuncta timemus amantes. Quaerere, quo doleam , studeo; donisque pudicam 72 Sollicitare fidem. favet huic Aurora timori: Immutatque meam svideor sensisse) figuram. Palladias ineo, non cognoscendus, Athenas: Ingrediorqtie domum. culpa domus ipsa carebat; Castaque signa dabat: dominoque erat anxia raPto. Vix aditu per mille dolos ad Erechtida facto; Ut vidi , obst ipui: meditataque pene reliqui Tentamenta fide: male me, quin vera faterer, Continui; male quin, ut oportuit, oscula ferrem. Tristis erat: sed nulla tamen formosior illa Esse potest tristi desiderioque calebat Conjugis abrepti. tu collige, qualis in illa, Phoce, decor fuerit; quam sic dolor ipse decebat. Quid referam, quoties tentamina nostra pudici Reppulerint mores Z quoties, Ego, dixerit, uni Servor, ubicumque est: uni mea gaudia servo tCui non ista fide satis experientia sano Magna foreti non sum contentus; & in mea pugno Vulnera; dum census dare me pro nocte paciscor. Muneraque augendo tandem dubitare coegi. 7 o Exclamo: Male tectus ego en, male pactus adulter Verus eram conjux: me , perfida, teste teneris. Illa nihil: tacito tantummodo victa pudore Insidiosa malo cum conjuge limina fugit: Offenoaque mei genua omne perosa virorum T sMon
162쪽
Montibus errabat, studiis operata Dianae. Tum mihi deserto violentior ignis ad ossa Pervenit: orabam veniam; & peccasse fatebar. Et potuisse datis simili succumbere culpae Me quoque muneribus; si munera tanta darentur. Hoc mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, Redditur, & dulces concorditer exigit annos. Dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset Dona, canem munus: quem cum sua traderet illi Cynthia, Currendo seperabit, diXerat, omneS.
Dat simul & jaculum a manibus quod cernis habemu3.
Muneris alterius quae sit fortuna requiris p Accipe. mirandi novitate movebere laeti. Carmina Laiades non intellecta priorum Solverat ingeniis; & praecipitata jacebat.
Immemor ambagum, vates obscura , suarum.
Scilicet alma Themis non talia linquit inulta. Protinus Aoniis immitti rur altera Thebis Pestis ; & exitio multi pecorumque suoque Rurigenae pavere feram. vicina juventus Venimus; ia latos indagine cinXimus agros. Illa levi velox superabat retia sit tu: Eummaque transibat positarum lina plagarum. Copula detrahitur canibus, quaa illa sequentes Effugit, & volucri non segnius alite ludit. Poscor & ipse meum consensu Laelapa magno. Nuneris hoc nomen. jamdudum vincula pugnat Exuere ipse sibi, colloque morantia tendit. Vix bene missus erat, nec jam poteramus, ubi esset,
Scire. pedum calidus vestigia pulvis habebat. Ipse oculis ereptus erat. non ocior illo Easta, nec excussiae contorto verbere glandes, Nec Gortyniaco Calamus levis exit ab arcu. Collis apex medii subjectis imminet arvis: Tollor eo , capioque novi spectacula cursus:
Quo modo deprendi, modo se subducere ab ipse Vulnere visa fera est. nec limite callida recto,
163쪽
Tri spatiumve fugit; sed decipit ora sequentis et Et redit in gyrum , ne sit suus impetus hosti. Imminet hic, sequiturque parem : similisque tenenti 78s
Non tenet, & vacuos exercet in aera morsus.
Ad jaculi vertebar opem : quod dextera librat Dum mea; dum digitos amentis indere tento; Lumina deflexi r revocataque rursus eodem Rettuleram , medio mirum) duo marmora campo 79o Adspicio; fugere hoc, illud latrare putares.
Scilicet invictos ambo certamine cursus
Esse Deus voluit; si quis Deus adfuit illis. Hactenus: 8c tacuit. Jaculo quod crimen in ipso Phocus ait. iaculi sic crimina reddidit ille. 's Gaudia principium nostri sint, Phoce, doloris.1lla prius referam. juvat o meminisse beati
Temporis, Aeacida, quo primos rite per annos Conjuge eram felix; felix erat illa marito. Mutua cura duos, & amor sotialis habebat. goo Nec Jovis illa meo thalamos praeferret amori: Nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, Ulla erat. aequales urebant pectora flammae. Sole fere radiis feriente cacumina primis,
Venatum in silvas juveniliter ire solebam et g os
Nec mecum famulos, nec equos, nec naribus acres
Ire canes, nec lina seciui nodosa sinebam. Tutus eram jaculo. sed cum satiata ferinae DeXtera caedis erat; repetebam frigus, Sc umbras, Et, quae de gelidis halabat vallibus, auram. 81qAura petebatur medici mihi lenis in aestu :Ruram exspectabam : requies erat illa labori. Aura recordor enim) venias, cantare solebam rMeque juves, intresque sinus, gratissima, nostros Utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus. 8 IsForsitan addiderim sic me mea fata trahebant Randitias plures: & , Tu mihi magna voluptas , Dicere sim solitus: tu me reficisque fovesque zTu iaci3, ut silvas, ni amem loca sola; meoque
164쪽
M ET AMOR PHOSEON LIB. VII. I cI
Spiritus iste tuus' semper captatur ab ore. 82 Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem Neicio quis: nomenque aurae tam saepe vocatum
Esse putans Nymphae, Nympham mihi credit amarI. Criminis extemplo ficti temerarius auctor Procrin adit: linguaque refert audita susurra. 82 pCredula res amor est. subito collapsia dctiore, Ut sibi narratur, cecidit: longoque refecta Tempore; se m i seram, se fati dixit iniqui: Deque fide questa est: & crimine concita vano, Quod nihil est, metuit; metuit sine corpore nomen: 8 ὶ Et dolet infelix veluti de pellice vera. Saepe tamen dubitat; speratque miserrima falli: Indicioque fidem negat; &, nisi viderit ipsa , Damnatura sui non est delicta mariti. Postera depulerant Aurorae lumina noctem; 83 σΕgredior, silvasque peto: victorque per herbas,
Aura veni, dixi, nostroque medere labori. Et subito gemitus inter mea verba videbar Nescio quos audisse. Veni, tamen. optima, dixi. Fronde levem rursus strepitum faciente caduca. 8ς Sum ratus esse seram: telumque volatile misi. Procris erat: medioque tenens in pectore vulnus, Hei mihil conclamat. vox est ubi cognita fidae Confugis; ad vocem praeceps amensque cucurri. Semani inem , & sparsas foedantem sanguine vestes , 8 sEt sua s me miserum l) de vulnere dona trahentem. Invenio: corpusqtae meo mihi carius ulnis Sontibus attollo: scissaque a pectore veste Vulnera saeva ligo: conorque inhibere cruorem: Neu me morte sua sceleratum deserat, oro . . 8s.
Viribus illa carens, & jam moribunda, coegit Haec se pauca loqui: Per nostri foedera lecti, Perqtie Deos supplex oro, superosque, meosque IPer si quid merui de te bene; perque manentem Nunc quoque, cum pereo, caussam mihi mortis, amorem , Ne thalamis Auram patiare innubere nostri . . Dixit
165쪽
I62 P. OUI DII NASONI sDixit: & errorem tum denique nominis esse Et sensi, & docui. sed quid docuisse juvabat pLabitur; & parvae fugiunt cum sanguine vires. Dumque aliquid spectare potest; me spectat: & in me 8
Infelicem animam nostroque exhalat in ore. Sed vultu meliore mori secura videtur. Flentibus haec lacrimans heros memorabat; & ecce Aeacus ingreditur duplici cum prole , novoque
Milite; quem Cephalus cum tortibus accipit armis. 36s
166쪽
am nitidum retegente diem, noctisque fugante Tempora Luciforo, cadit Eurus; ξc humida surgunt
Nubila. dant placidi cursum redeuntibus Austri Aeacidis, Cephaloque , quibus feliciter acti
Ante exspectatum portus tenuere petitos. ηInterea Minos Lelegeia litora vastat: Praetentatque sui vires Mavortis in urbe Alcathoi , quam Nisus habet ; cui splendidus ostro Inter honoratos medio de vertice canos Crinis inhaerebat, magni fiducia regni. Sexta resurgebant orientis cornua Phoebes: Re pendebat adhuc belli Fortuna; diuque Inter utrumque volat dubais Victoria pennis. I. Regia turris erat vocalibus addita muris:
In quibus Ruratam proles Letoia fertur Deposuisse lyram: saxo sonus ejus inhaesit. Saepe illuc solita est adscendere filia Nisi. Et petere exiguo resonantia saxa lapillo, Tum cum pax esset. bello quoque saepe solebat Spectare ex illa rigidi certamina Martis. . Iamque mora belli procerum quoque nomina norat, Armaque, equosque, habitusque , Cydoneasque pharetras. Noverat ante alios faciem ducis Europaei ;Plus etiam, quam nosse sat est. hac judice, Minos, Seu caput abdiderat cristata casside pennis, In galea formosus erat: seu sumserat auro
167쪽
Fulgentem clypeum, clypeum sumsisse decebat. Torserat adductis hastilia lenta lacertis ;Laudabat virgo junctam cum viribus artem. Imposito patulos calamo sinuaverat arcus: Sic Phoebum sumtis jurabat stare sagittis. Cum verb faciem demto nudaverat aere, Purpureusque albi stratis insignia pictis Terga premebat equi, spumantiaque ora regebat ἔVix sua, vix sanae virgo Nisela FOmpos Mentis erat. felix jaculum, quod tangeret ille, Quaeque manu premeret, felicia frena vocabat. Impetus est illi, liceat modo) ferre per agmen Virgineos hostile gradus: est impetus illi, Turribus e summis in Gnosia mittere corpus Castra; vel aeratas hosti recludere portas: Vel si quid Minos aliud velit. utque sedebat Candida Dictaei spestans tentoria regis; Laeter, ait, doleamne geri lacrimabile bellum, In dubio est. doleo quod Minos hostis amanti est. εν Sed nisi bella forent, numquid mihi cognitus esset Me tamen accepta poterat deponere bellum obside: me comitem, me pacis pignus habere. Si, quae te peperit, talis, pulcherrime rerum, Qualis es ipse, fuit; merito Deus arsit in illa.
O ego ter felix , si pennis lapsa per auras Gnosiaci possim castris insistere regis:
Fassaque me, flammasque meas, qua dote, rogarem, Vellet emit tantum patrias ne posceret arces. Nam pereant potius sperata cubilia; quam sim Π Proditione potens. quamvis saepe utile vinci, Victoris placidi fecit clementia multis. . iJusta facit certe pro nato bella peremto: In causiaque valet. caussamque tuentibus armis, 'lUt puto, vincemur. qui si manet exitus urbem; so Cur suus haec illi reserabit moenia Mavors, Et non noster amor melius sine caede, moraque,
Impensaque sui poterit superare cruoris. Quam metus certe., ne quis tua pectora, Miao ,
168쪽
Vulneret imprudon si quis enim tam dirus, ut in te os Dirigere immitem , nisi nescius, audeat hastam pCoepta placent, & stat sententia tradere mecum Do talem patriam , finemque imponere bello. Verum velle parum est. aditus cultodia servat: Claustraque portarum senitor tenet. hunc ego solum 7OInfelix timeo; solus mea vota moratur.
Di facerent, sine patre forem l sibi quisque profecto
Fit Deus. ignavis precibus Fortuna repuguat. Altera jamdudum succensa Cupidine tanto Perdere gauderet, quodcumque obstaret amori. 73' Et cur ulla foret me fortior ire per ignes, Per gladios ausim. neque in hoc tamen ignibus uilis, Aut gladiis opus est: opus est mihi crine paterno. Illa mihi est auro pretiosior: illa beatam
Purpura me, votique mei factura potentem. 8a Talia dicenti, curarum maxima nutrix Nox intervenit; tenebrisque audacia crevit. Prima quies aderat; qua curis sesia diurnisi Pectora somnus habet. thalamos taciturna paternos
Intrat: & heu facinus l) fatali nata parentem 81 Crine sutam spoliat: Praedaque potita nefanda Fert secum spoli iam sceleris; progressaque porta per medios hostes meritis fiducia tanta est )l pervenit ad regem : quem sic adfata paventem :Suasit amor iacinus. proles ego regia Nisi subcylla, tibi trado patriusque meosque Penates. Praemia nulla peto, nisi te. cape pignus amoris
Purpureum cpinem. nec me nunc tradere crinem,
Sed patrium tibi crede caput. scelerataque dextra Munera porrexit. Minos porrecta refugit. Turbatusque novi respondit imagine facti: Di te submoveant, o nostri infamia secti, Orbe suo: tellusque tibi pontusqtie negentur.) Certe ego non patiar Jovis incunabula Creten, Quae meus est orbis, tantum contingere monstrum , IO Dixit: dc , ut leges captis justissimus auctor
uinibus imposuit , classita retiiracula solvii Iussit;
169쪽
Iussit; & aeratas impelli remige puppes. Scylla, freto postquam deductas nare carinas, Nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit; res
Consurruis precibus violentam transit in iram: Intendensque manus, pastis furibunda capillis, Quo fugis, exclamat, meritorum auctore relicta , O patriae praelate meae, praelate parenti pQuo fugis, immitis Z cujus victoria nostrum II. Et scelus, & meritum est. nec te data munera , nec te Noster movit amor; nec quod spes omnis in unum Te mea congesta est nam quo deserta revertar In patriam λ superata jacet. sed finge manere: Proditione mea clausia est mihi. patris ad ora IIs
Quae tibi donavi. cives odere merentem: Finitimi exemplum metuunt. obstruximus orbem Terrarum, nobis ut Crete sola pateret.
Hac quoque si prohibes, si nos, ingrate, relinquis, Non genetrix Europa tibi, sed inhospita Syrtis, Iao
Armeniaeve tigres, Austrove agitata Charybdis. Nec Jove tu natus: nec mater imagine tauri
Ducta tua est. generis falsa est ea fabula vestri. Et ferus , & captus nullius amore juvencae ui te progenuit, taurus fuit. exige poenas; I 2INise pater. gaudete malis modo prodita nostris Μoenia: nam fateor, merui; & sum digna perire. Me tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, Me perimat. cur, qui vicisti crimine nostro, Insequeris crimenὶ scelus hoc patriaeque patrique; IS. Ossicium tibi sit. te vere conjuge digna est, Quae torvum ligno decepit adultera taurum ;Dissortemque utero foetum tulit. ecquid ad aures Perveniunt mea dicta tuas λ an inania venti Uerba ferunt; idemque tuas, ingrate, carinas SyJam jam Pasiphaen non est mirabile taurum Praeposuisse tibi: tu plus seritatis habebas. Me miserami properare juvat: divulsaque remis Unda sonat. mecum simul ahi mea terra recedit.
Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum. 14ο
170쪽
Insequar invitum : puppimque amplexa recurvam , Per freta longa trahar. vix dixerat; insilit undas; fConsequiturque rates, faciente Cupidine vires. JGnosiacaeque haeret comes inVidiosa carinae. Quam pater ut vidit, nam iam pendebat in auras, Et modo factus erat fulvis Halyaeetos alis
Ibat, ut haerentem rostro laniaret adunco. Illa metu puppim dimittit: at aura cadentemi Sustinuisse levis, ne tangeret aequora , visa est. Pluma fuit. plumis in avem mutata Vocatur Ciris: & a tonso est hoc nomen adepta capillo. Uota Jovi Minos taurorum corpora centumis Solvit, ut egressus ratibus Curetida terram
Contigit; & spoliis decorata est regia fixis.
Crevorat opprobrium generis : foedumque patebat Matris adulterium monstri novitate biformis. Destinat hunc Minos thalamis removere pudorems Multiplicique domo, caecisque includere tectis. Daedalus, ingenio fabrae celeberrimus artis , Ponit opus: turbatque notas, & lumina flexum I 6sDucit in errorem variarum ambage viarum.
Non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in arvis: Ludit; & ambiguo lapsu refluitque fluitque:
Occurrensque sibi venturas adspicit undas :Εt nunc ad fontes, nunc in mare versus apertum , ΙεFIncertas exercet aquas. ita Daedalus implet Innumerus errore vias : vixque ipse reverti
Ad limen potuit; tanta est tallacia tecti. Quo postquam tauri geminam juvenisque figuram Clausit; & Actaeo bis pastum sanguine monstium I aTertia sors annis domuit repetita novenis; Utque ope virginea, nullis iterata priorum,
is Ianua difficilis filo est inventa relecto;
Protinus Aegides, rapta Minoide, DianVela dedit: comitemque suam crudelis in illo r7s Litore deseruit. desertae , Sc multa querenti, Amplexus & Opem Liber tulit. utque perenni: S dere clara foret, sum tam de fronte coronam i Immo
