P. Ouidii Nasonis Operum. Tomus 1. 3.. Petrus Burmannus ad fidem veterum exemplarium castigavit Tomus 2. qui Metamorphoses complectitur

발행: 1713년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Invida lura negant. gentes tamen esse seruntur, In quibus 8c nato genetriX, & nata parenti Jungitur; Sc pietas geminato crescit amore.

Me miseram , quod non nasci mihi contigit illie, Fortunaque loci laedori quid in ista revolvori 33s Spes interdictae discedite. dignus amari Ille, sed ut pater, est. ergo si filia magni Non essem Cinyrae; Cinyrae concumbere possem. Nunc quia tam meus est , non est meus; ipsaque damno i Est mihi proximitas. aliena potentior essem. 3 o Ire libet procul hinc, patriosque relinquere fines,

Dum scelus essiugiam. retinet malus error amantem;

Ut praesens spectem Cinyran; tangamque, loquarque, Osculaque admoveam, si nil conceditur ultra. Ultra autem sperare aliquid potes, impia virgo 3 3 sNec, quot confundas Sc jura 8c nomina, sentis Tune eris 8c matris pollex, 8c adultera patris Tune soror gnati, genetrixque vocabere fratris

Nec metues atro crinitas angue serores, Quae, facibus saevis oculos atque ora petentes, 3IO Noxia corda vident i at tu, dum corpore non es Passa, nefas animo ne concipe: neve Potentis crincubitu vetito Naturae pollue foedus. Velle puta: res ipsa vetat. pius ille, memorque

Juris. Sc o vellem similis furor esset in illot aues

Dixerat at Cinyras, quem copia digna procorum , Quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa, Nominibus dictis, cuius velit esse mariti. Illa silet primo: patriisque in vultibus haerens, Aestuat: de tepido suffundit lumina rore. 36OVirginei Cinyras haec credens esse timoris, Flere vetat; siccatque genas; atque oscula jungit. Myrrha datis nimium gaudet: consultaque, qualem optet habere viru- Similem tibi, dixit. at illo Non intellectam vocem collaudat; dc, Esto 36s Tam pia semper, ait. pietatis nomine dicto Demisit vultus, scoIeris sibi conscia, virgo. Noctis erat medium, curasque, & pectora somnus SOL

222쪽

MET AMOR PHOSTON LIB. X.

solverat . at virgo Cinyreia pervigil igni Carpitur indomito; furioseque vota retractat. Et modo desperat; modo vult tentare; pudetque, Et cupit; &, quod agat, non invenit. utque securi Saucia trabs ingens, ubi plaga noviis ma restat, o cadat, in dubio est; omnique a parte timetur. Sic animus vario labefactus vulnere nutat 37yHuc levis, atque illuc; momentaque sumit utroque.

Nec modus, aut requies, nisi morS, reperitur amoris.

Mors placet. Nigitur: laqueoque innectere fauces Destinat: &, zona summo de poste revincta, Care vale Cinyra, caussamque intellige mortis, Dixit: Sc aptabat pallenti vincula collo. Murmura verborum fidas nutricis ad aures Pervenisse ferunt, limen servantis alumnae. Surgit anus, reseratque fores: mortisque paratae In strumenta videns, spatio conclamat eodem , Seque ferit, scinditque sinus, ereptaque colis Vincula dilaniat. tum denique flere vacavit; Tum dare complexus, laqueique requirere caussam. Nuta silet virgo, terramque immota tuetur: Et deprensa dolet tardae conamina mortis. Instat anus; canosque suos , & inania nudans Ubera, per cunas alimentaque prima precatur, Ut sibi committat, quidquid dolet. i Ila rogantem Aversata gemit. certa est exquirere nutrix tNee solam spondere fidem. Dic, inquit, opemque 39ς Me sine ferre tibi. non est mea pigra senectus. Seu furor est; habeo quae carmine sanet, & herbis. Sive aliquis nocuit; magico lustrabere ritu. Sive est ira Deum , lacris placabilis ira. Quid rear ulterius p corro fortuna domusque Sospes, & in cursu est: vivunt genetrixque, paterque. Myrrha , patre audito, sdspiria duxit ab imo

Pectore. nec nutrix etiamnum concipit ullum mente nefas: aliquemque tamen praesentit amorem.

Propositique tenax, quodcumque sit, orat, ut ipsi.

Indicet: α gremio lacrim aptem tollit anili et

223쪽

Atque ita complectens infirmis colla lacertis, Sensimus, inquit ; amas: & in hoc mea spone timorem

Sedulitas erit apta tibi: nec sentiet umquam Hoc pater. exsiluit gremio furibunda, torumque 4 Io Ore premens , Discede , precor; miseroque pudori Parce, ait. instanti, Discede, aut desine, dixit, Quaerere quid doleam. scelus est, quod scire laboras.

Horret anus , tremulasque manus annisque metuque

Tendit: 8c ante pedes supplex procumbit alumnae. Is Et modo blanditur; modo, si non conscia fiat, Terret: & ind: cium laquei, coeptaeque minatur, Nortis: & officium commisso spondet amori. Extulit illa caput, lacrimisque implevit obortis Pectora nutricis: conataque saepe fateri, 42 Saepe tenet vocem: pudibundaque vestibus ora Texit: & , O, dixit, felicem coniuge matrem lHactenus: & gemuit. gelidos nutricis in artus,

Ossaque sensit enim ) penetrat tremor: albaque toto Vertice canities rigidis stetit hirta capillis. χs

Multaque, ut eXcuteret diros , si potiet, amores, Addidit. at virgo scit se non falsa moneri, certa mori tamen eis; si non potiatur amato. Vive, ait haec; potiere ruo; non ausa, parente, Dicere, conticuit: promissaque numine firmat. 63 Festa piae Cereris celebrabant annua matres Illa, quibus nivea velatae corpora veste Primitias frugum dant, spicea serta, suarum :Perque novem noctes Uenerem, tactusque viriles In vetitis numerant. turba Cenchreis in illa 433 Regis abest conjux et arcanaque sacra frequentat. Ergo legitima vacuus dum conjuge lectus; Nacta gravem vino Cinyran male sedula nutrix,

Et faciem laudat. quaesitis virginis annis, i Par, ait, est Myrrhae. quam postquam adducere jussa est, Utque domum rediit; Gaude mea, dixit, alumna: Vicimus. infelix non toto corpore sentit

Laetitiam virgo; praesagaque pectora moerent,

224쪽

Sed tamen & gaudet. tanta est discordia mentIs. Tempus erat, quo cuncta silent; interque Triones Flexerat obliquo plaustrum temone BooteS. Ad facinus venit illa situm. fugit aurea coelo Luna et tegunt nigrae latitantia sidera nubes; Nox caret igne suo. primos tegis, Icare, vultus; so Erigoneque pio secrata parentis amore. Ter pedis offensi signo est revocata: ter omen Funereus bubo letali carmine fecit.

It tamen :8c tenebrae minuunt, noXque atra pudorem. Nutricisque manum laeva tenet; altera motu Is

Caecum iter explorat. thalami jam limina tangit; Iamque fores aperit; jam ducitur intus: at illi Poplite succiduo genua intremuere; fugitque Et color , & sanguis: animusque relinquit euntem. Quoque suo propior sceleri, magis horret, & ausi so Poenitet; & vellet non cognita possie reverti. Cunctantem longaeva manu deducit: & alto Admotam lecto cum traderet, Accipe, dixit; Ista tua est, Cinyra. devotaque corpora junxit. Accipit obscaeno genitor sua viscera lecto;

Virgineosque metus levat; hortaturque timentem. Forsitan aetatis quoque nomine, Filia, dicat:

Dicat & illa, Pater; sceleri ne nomina desint. Plena patris thalamis excedit: & impia diro

Semina lard utero; conceptaque crimina portat.

Postera nox facinus geminat. nec finis in illa est. Cum tandem Cinyras, aviduS cognoscere amantem Post tot concubitus, illato lumine vidit Et scelus, & natam. verbisque dolore retentis, Pendenti nitidum vagina deripit ensem. Nyrrha fugit, tenebris & caecae munere noctis

Intercepta neci: latosque Vagata per agros, Palmiferos Arabas, Panchaeaque rura relinquit. Perque nOUem erravit redeuntis cornua Lunaei Cum tandem terra requievit fessa Sabaea. Vixque uteri portabat onus. tum nescia Votis

Atque inter mortisque metus, dc taedia vitae ν

225쪽

222 P. OVIDII NASONI s

Est tales exorsa preces: O si qua patetis

Numina confessis; merui, nec triste recussi Supplicium. sed , ne violem vivosque superstes, 4Mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis zMutataeque mihi vitamque necemque negate. Numen confelsis aliquod patet. ultima certe Vota suos habuere Deos: nam crura loquentis

Terra supervenit; ruptosque obliqua per ungues q9 Porrigitur radix, longi firmamina trunci: ost que robur agunt. mediaque manente medulla Sanguis it in suceos; in magnos brachia ramos, In parvos digiti: duratur cortice pellis. Jamque gravem crescens tithrum perstrinxerat arbor ; 49s Pectoraque obruerat; collumque operire parabati Non tulit illa moram e venientique obvia ligno Subsedit: mersitque suos in cortice vultus.

Quae, quamquam amisi veteres cum corpore sensus, Fled tamen: & tepidae manant ex arbore guriae. IO

Est honor & lacrimis: stillataque cortice Myrrha

Nomen herile tenet, nullique tacebitur aeUΟ. At male conceptus sub robore creverat insans:

Quaerebatque viam; qua se, genetrice relicta ,

Exsereret. media gravidus tumet arbore yenter. sos Tendit onus matrem : nec habent sua verba dolorea: Nec Lucina potest parientis voce vocari. Nitenti tamen est similis; curvataque crebros Dat gemitus arbor: lacrimisque cadentibus humet.

Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes: II Admovitque manus: Si verba puerpera dixit. Arbor agit rimas; Sc fissa cortice rivum Reddit onus; vagitque puer: quem mollibus herbis Naides impositum lacrimis unxere parentis. Laudaret faciem Livor quoque. qualia namque III Corpora nudorum tabula pinsuntur Amorum, Talis erat. sed, ne faciat discrimina cultus, Aut huic adde leves, aut illis deme pharetra . Labitur occultE , fallitque volatilis aetas:

Et nihil est annis velociur. ille sorore

226쪽

Natus avoque suo, qui conditus arbore nuper, Nuper erat genitus ; modo formosissimus infans.

Jam juvenis, jam vir, jam se formosior ipso est: J am placet & Veneri, matrisque ulciscitur ignes.

Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, Inscius exstanti destrinxit arundine pedius. Laesa manu natum Dea reppulit, altius actum Vulnus erat specie: primoque fefellerat ipsam. Capta viri forma non jam Cytheroia curat Litora: non alto repetit Paphon aequore cinctam, rq Piscosamque Cnidon, gravidamve Amathunta metalli. Abstinet & coelo: coelo praefertur Adonis. Hunc tenet: huic comes est: adsuetaque semper in umbra, Indulgere sibi, formamque augere colendo, Per juga , per salvas, dumosisque saxa vagatur s33 Nuda genu, vestem ritu succincta Dianae; Hortaturque canes; tutaeque animalia praedae, A ut pronos lepores, aut celsum in cornua cervum, Aut agitat damas: a fortibus abstinet apris. Raptoresque lupos, armat que unguibus ursos 14o Vitat, & armenti saturatos caede leones.

Te quoque, ut hos timeas, si quid prodeste monendo Possit, ) Adoni, monet. Fortisque fugacibus esto,

Inquit: in audaces non est audacia tuta. Parce meo, juvenis, temerarius esse periclo: Neve feras, quibus arma dedit Natura, lacesse: Stet mihi ne magno tua gloria. non movet aetaS, Nec facies, nec quae Uenerem movere, leones, Serigerosque sues, oculosque, animosque ferarum. Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri: Impetus est fulvis, dc vasta leonibus ira: Invisumque mihi genus est. Quae caussa, roganti, Dicam , ait; & veteris monstrum mirabere culpae.

Sed labor insolitus jam me lassivit: & ecce opportuna sua blanditur populus umbra: FIs

Datque corum cespes. libet hac requiescere tecum,

Et requievit, humo: pressitque & gramen, dc ipsum. Inque sinu juvenis posita cervice renide

227쪽

bic ali: ac mediis interserit oscula verbis. Forsitan audieris aliquam certamine cursus sso Veloces superasse viros. non fabula rum 'rIlle fui ι: suo erabat enim. nec dicere posiPS, Laude pedum , sormaene bono praestantior esset. citanti Deus huic de conjuge, Conjuge, dixit, Nil opus est, Atalanta, tibi. fuge conjugis usum. 16sNec tamen effugies: teque ipsa viva carebis. Territa sorte Dei per opacas innuba silvas Vivit: 8c instantem turbam violenta procorum Conditione fugat: Nec sum potiunda, nisi, inquit, Victa prius cursu. pedibus CC ntendite mecum. II Praemia veloci coniux thalamique dabuntur; Mors pretium tardis. ea lex certaminis esto.

Illa quidem immitis : sed i tanta potentia formae est

Venit ad hanc legern temeraria turba procorum. Sederat Hippomenes cursus spectator iniqui: 373 Et, Petitur cuiquam per tanta pericula conjuX Dixerat: ac nimios juvenum damnarat amoreS. Ut faciem, & posito corpus velamine vidla, Quale meum , vel quale tuum, si femina fias; obstupuit: tollensque manus, Ignoscite, dixit, s8 Quos modo culpavi: nondum mihi praemia nota, Quae peteretis, erant. laudando concipit ignem; Et, ne quis juvenum currat velocius, optat,

Invidiaque timet. Sed cur certaminis hujus Intentata mihi fortuna relinquitur λ inquit. Audentes Deus ipse juvat. dum talia secum Exigit Hippomenes: passu volat alite virgo. Quae quamquam Scythica non secius ire sagitta Aonio visa est juveni; tamen ille docorem Miratur magis: & cursus facit ipse decorem. Aura refert oblata citis talaria plantis: Tergaque jactantur crines per eburnea, quaeque Poplitibus suberant picto genualia limbo: Inque puellati corpus candore ruborem Traxerat. haud aliter, quam cum si per atria vetum Candida purpureum simulatas inficit umbras.. Dura

228쪽

Dum notat haec hospes ; decursa novissima meta est: Et tegitur festa victrix Atalanta corona. Dant gemitum victi, penduntque eX laedere poenas. Non tamen eventu juvenum deterritus horum 6oo Constitit in medio; vultuque in virgine fixo, Quid facilem titulum superando quaeris inertes; Mecum confer, ait, seu me fortuna potentem Fecerit; a tanto non indignabere vinci. Namque mihi genitor Megareus, Onchestius illi. 6os Est Neptunus avus: pronepos ego regis aquarum: Nec virtus citra genus est. seu vincar, habebis Hippomene victo magnum & memorabile nomen. Talia dicentem molli Schoeneia vultu Adspieit; & dubitat, superari an vincere malit. 6ro Atque ita, Quis Deus hunc formosis, inquit, iniquus Perdere vult caraeque Iubet discrimine vitae Coniugium petere hoc non sum , me judice, tanti. Nec forma tangor. poteram tamen hac quoque tangi. Quid i quod adhuc puer est. non me movet ipse, sed aetari Quid λ quod inest virtus, & mens interrita letit 6 is Quid λ quod ab aequorea numeratur Origine quartus Quid i quod amat, tantique putat connubia nostra, Ut pereat; si me Fors illi dura negarit tDum licet, hospes, abi; thalamosque relinque cruentos. εχο Conjugium crudele meum est..tibi nubere nulla Nolet: & optari potes a sapiente puella. Cur tamen est mihi cura tui, tot jam ante peremtis Viderit: intereat: quoniam tot caede procorum Admonitus non est; agiturque in taedia vitae. Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum ἡIndignamque necem pretium patietur amoris Non erit invidiae victoria nostra ferendae. Sed non culpa mea est. utinam desistere uouest Aut quoniam es demens, utinam velocior esses: 63:At quam virgineus puerili vultus in ore est lAh, miser Hippomene, nollem tibi visa svissem lVivere dignus eras. quod si felicior essem; Nec mihi conjugium lata importuna negarent, 'Unus

229쪽

xxst P. OVIDII NASONI s

Unus eras, cum quo sociare cubilia possem. sayDixerat: utque rudis, primoque Cupidine tacta . Quid facit ignorans, amat, & non sentit amorem. Jam solitos poscunt cursus populusque paterques Cum me sollicita proles Neptunia voce Invocat Hippomenes. Cythereia comprecor; ausis MoAdsit, ait, nostris; &, quos dedit, adjuvet ignes. Detulit aura preces ad me non in ida blandas. Motaque sum, fateor. nec opis mora longa dabatur. Est ager, indigenae Tamaseum nomine dicunt;

Telluris Cypriae pars optima: quem mihi prisci ε ς

Sacravere senes: templisque accedere dotem Hanc justere meis. medio nitet arbor in arvo; Fulva comam, fulvo ramis crepitantibus auro. Hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam Aurea poma manu: nulliquo videnda, nisi ipsi: sso Hippomenen adii; docuique, quis usus in illis. Signa tubae dederant; cum carcere pronus uterque Emicat, & summam celeri pede libat arenam. Posse putes illos sicco freta radere passii, Et segetis canae stantes percurrere aristas. 6s FAdjiciunt animos iuveni clamorque, favorque, Verbaque dicentum, NunC, nunc incumbore tempus, Hippomene: propera. nunc Viribus utere totis. Pelle moram: vinces. dubium Megareius heros Gaudeat, an virgo magis his Schoeueia dictis. o quoties, cum jam pollet transire, morata est; Spectatosque diu vultus invita reliquiti Aridus h lasso veniebat anhelitus ore: Metaque erat longe. tum denique de tribus unum Foetibus arboreis proles Neptunia misit.

obstupuit virso; nitidique cupidine pomi

Declinat cursus; aurumque volubile tollit. Praeterit Hippomenes. resonant spectacula plausu. Illa moram celeri, cessataque tempora, mesu Corrigit: atque iterum juvenem post terga relinquit. 67 Et rursus pomi jactu remorata secundi , . Consequitur, transitque virum . para ultima cursus

230쪽

Restabat: Nunc, inquit, acies, Dea muneris auctor: Inque latus campi, quo tardius illa rediret, Jecit ab obliquo nitidum juveniliter aurum. An peteret, virgo visa est dubitare: coegi Tollere; & adieci sublato pondera malo: Impediique oneris pariter gravitate moraque. Neve meus sermo cursu sit tardior illo, Praeterita est virgo: duxit sua praemia victor. Dignano, cui grates ageret, cui turis honorem Ferret, Adoni, sui nec grates immemor egit: Nec mihi tura dedit. subitam convertor in iram: Contemnique dolens, ne sim spernenda futuris, Exemplo caveo : meque ipsam exhortor in ambos. 68s o Templa Deum Matri, quae quondam clarus Echion Fecerat eX voto, nemorosis abdi in silvis, Transibant: & iter longum requiescere suasit. Illic concubitus intempestiva cupido occupat Hippomenen, a numine concita nostro. Luminis exigui fuerat prope templa recessiis, Speluncae similis, nativo pumice tectus, Relligione sacer priscar quo multa sacerdos Lignea contulerat veterum simulacra Deorum. Hunc init; & vetito temorat sacraria probro.

Sacra retorserunt oculosi turritaque Mater,

An Stygia sontes , dubitavit, mergeret unda. Poena levis visa est. ergo modo levia fulvae Colla jubae velant: digiti curvantur in ungues: Ex humeris armi fiunt: in pectora totum Pondus abit: summae cauda verruntur arenae. Iram vultus habet: pro verbis murmura reddunt: Pro thalamis celebrant silvas: aliisque timendi Denre premunt domito Cybeleia frena leones. Hos tu , care mihi, cumque his genus omne ferarum , 7os, Quae non terga fugae, sed pugnae pectora praebent, Effuge: ne virtus tua sit damnosa duobus. Illa quidem monuit:. junctisque per aera cygnis Carpit iter: sed stat monitis contraria virtus.

Forte suem latebris, vestigia certa secuti , 7ro

SEARCH

MENU NAVIGATION