장음표시 사용
211쪽
Quam solita est, majore gradu r nec candor in ore Permanet dc vires augentur; dc acrior ipse est Vultus: & incomtis brevior mensura capillis. Plusque vigoris adest, habuit quam femina. jam, quae Femina nuper eras, puer es. date munera templis: 79o Nec timida gaudete fide. dant munera templis. Addunt 8c titulum: titulus breve carmen habebat rDona puer solvit, quae femina voverat, Iphis. Postera lux radiis latum patefecerat orbem;
in Venus, & Iuno , sociosque Hymenaeus ad ignes 79s , Conveniunt: potiturque sua puer Iphis Ianthe
212쪽
per croceo velatus ambAera digreditur, Ciconumque Hymenaeus ad oras' Tendit; Sc Orphea nequicquam voce rogatur
Adfuit ille quidem: sed nec sollemnia verba ,
Nec laetos vultus, nec felix attulit omen. si FaX quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo, usque fuit, nullosque invenit motibus ignes. Exitus auspicio gravior: nam nupta, per herbas Dum nova Naiadum turba comitata vagatur, Decidit, in talum serpentis dente recepto. I Quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras Deflevit vates; ne non tentaret M umbras, Ad Styga Taenaria est ausus descendere porta. Perque leves populos , simulacraque functa sepulcris, Persephonen adiit, inamoenaque regna tenentem II. Umbrarum dominum: pulsasque ad carmina nervis Sic ait: O positi sub terra numina mundi, In quem recidimus quidquid mortale creamur; Si licet, &, falsi positis ambagibus oris, Vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem a Tartara , descendi; nec uti villosa colubrisaeerna Medusaei vincirem guttura monstri. Causa viae conjux: in quam calcata venenum Vipera diffudit; crescentesque abstulit annos. Posio pati volui: nec me tentasse negabo. 2sVicit Amor. supera Deus hic bene notus in ora est.
213쪽
2ro P. OVIDII NASONI sAn sit 8c hie, dubito: sed Sc hic tamen auguror esse.
Famaque si veterem non est mentita rapinam,
Vos quoque junxit Amor. per ego haec loca plena timoris, Per Chaos hoc ingens, vastique silentia regni, 3 o
Eurydices, Oro , properata retexite fila. Omnia debemur vobis: paullumque morati, Serius aut citius sedem properamus ad unam. Tendimus huc omnes, haec est domus ultima: vosque Humani generis longissima regna tenetis. 3sHaec quoque, cum justos matura peregerit annos, Iuris erit vestri. pro munere poscimus usum. Quod si fata negant veniam pro conjuge, certum est Nolle redire mihi. leto gaudete duorum. Talia dicentem, nervosque ad verba moventem, ψ Exsangues flebant animae. nec Tantalus undam Captavit refugam : stupuitque Ixionis orbis. Nec carpsere jecur volucres: urnisque vacarunt
Belides: inque tuo sedisti, Sisyphe, faxo. Tum primum lacrimis victarum carmine fama est 4s
Eumenidum maduisse genas: nec regia conjux Sustinet oranti, nec qui regit ima, negare: Eurydicenque vocant. umbras erat illa recentes Inter: 8c incessit pastu de vulnere tardo.
Hanc simul, & legem Rhodopeius accipit heros soNe flectat retro sua lumina ; donec Avernas Exierit valles: aut irrita dona futura. Carpitur acclivus per muta silentia trames, Rrduus, obscurus, caligina densus opaca. Nec procul abfuerunt telluris margine summae. Hic, ne deficeret, metuens, avidusque videndi, Flexit amans oculos: dc protinus illa relapsa est. Brachiaque intendens, prendique Sc prendere certanS,
Nil nisi cedentes infelix adripit auras. Jamque iterum moriens non est de coniuge quidquam εο Questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam Supremumque vale, quod jam vix auribus ille
Acciperet, dixit: revolutaque rursus eodem est.
Non aliter stupuit gemina nece conjugis Orpheus;
214쪽
M ET AMOR PROSEON LIB. X. 2Ir, Quam tria qui timiduS, medio portante catenas, si1 Colla canis vidit: quem non paVor ante reliquit, ii Quam natura prior, saxo per corpus oborto: Quique in se crimen traxit volui tque videri Olenos esse nocens ἐν tuque o conlita figurae,
Infelix Lethaea, tuae; junctissima quondam Io
Pectora, nunc lapides , quos humida sumnet Ide.r Orantem, frustraque iterum transire volentem, I Portitor arcuerat. septem tamen ille diebus Squallidus in ripa, Cereris sine munere, sed ita Cura, dolorque animi, lacrimaeque alimenta fuere. 7sElse Deos Erebi crudeles questus, in altam Se recipit Rhodopen, pulsumque Aquilonibus Haemon.ὸ Υertius aequoreis inclusum Piscibus annum Finierat Titani omnemque refugerat Orpheus Femineam Venerem; seu quod male cesserat illi; 8o Sive fidem dederat. multas tamen ardor habebat Jungere se vatir multae doluere repulsae. l Ille etiam Thracum populis fuit auctor, amorem
In teneros transferre mares r citraque juventam
Aetatis breve ver, dc primos carpere storeS, . Collis erat, collemque super planissima campi Arear quam viridem faciebant graminis herbae. in Umbra loco deerat. qua postquam parte resedit Dis genitus vates. & fila sonantia movit; Umbra loco venit. non Chaonis abfuit arbo , . so Non nemus Heliadum, non frontibus esculus altis, Nec tiliae molles, nec fagus, M innuba laurus.1 Et coryli fragiles, & fraxinus utilis hastis,
Enodisque abies, curvataque glandibus ilex, Et platanus genialis, acerque coloribus impar , Amnicolaeque simul salices, & aquatica lotos si Perpetuoque Virens buxus, tenuesque myricae,' Et bicolor myrtus, & baccis caerula tinus: .
Vos quoque flexipedes hederae venistis, & una Pampineae vites, & amictae vitibus ulmi: . IBO
Ornique, & piceae, pomoque onerata ruuentIArbutus, dc lentae, victoris praemia, Palmae δ
215쪽
Et succincta comas, hirs itaque vertice pinus Grata Deum marri. siquidem Cybeleius Attis Exuit hac hominem; truncoque induruit illo. I Os Adfuit huic turbae, metas imitata, cupressus, Nunc arbor, puer ante Deo dilectus ab illo , Qui citharam nervis, Sc nervis temperat arcus. Namque sacer Nymphis, Carthaea tenentibus area, Ingens cervus erat: lateque patentibus altas I IOIpse suo capiti praebebat cornibus umbras: 'Cornua fulgebant auro: demisi aque in armos Pendebant tereti gemmata monilia collo. Bulla super frontem parvis argeutea loris Vincta movebatur: parilesque eX aere nitebant, Auribus in geminis, circum cava tempora , baccae.
Isque metu vacuus, naturalique pavore
Deposito , celebrare domos , mulcendaque colla Quamlibet ignotis manibus praebere solebat. Sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis, 12. Gratus erat, Cyparisse, tibi. tu pabula cervum Ad nova, tii liquidi ducebas fontis ad undam:
Tu modo texebas varios per cornua flores:
Nunc, eques in tergo residens, huc latus & idue Mollia purpureis frenabas ora capistris. I aes Aestus erat, mediusque dies: Solisque vapore Concava litorei fervebant brachia Cancri. Fositis in herbosa posuit sua corpora terra Cervus: & arborea ducebat frigus ab umbra. Hunc puer imprudens jaculo Cyparissias acuto I 3 Fixit: dc, ut saevo morientem vulnere vidit, Velle mori statuit. quae non solatia Phoebus Dixit & ut leviter, pro materiaque doleres, Admonuit. gemit ille tamen: munusquo supremum Hiic petit a Superis; ut tempore lugeat omni. 13s. Iamque, per immensos egesto sanguine fletus,
In viridem verti Coeperunt membra colorem ,
Et modo, qui nivea pendebant fronte capilli, Horrida caesaries fieri: sumtoque rigoredidereum gracili spectare cacumine coelum. 14.
216쪽
Ingemuit, tristisque Deus, Lugebere nobis, Lugebisque alios, aderisque dolentibus, inquit. Tale nemus Uates contraXerat: inque ferarum Concilio medius, turbae volucrumque sedebat, Ut satis impulsas tentavir pollice chordas; Et sensit varios, quamvis diversa sonarent, concordare modos; hoc vocem carmine rupit:
Ab Jove, Musia parens, scedunt Iovis omnia regno a Carmina nostra move. Iovis est mihi saepe potestas Drina prius. cecini plectro graviore Gigantas, IIo Sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis. Nunc opus est leviore lyra: puerosque canamus Dilectos Superis; iriconcessisque puellasti Ignibus attonitas meruisse libidine poenam. Rex Superum Phrygii quondam Ganymedis amore I 1sArsit: & inventum est aliquid, quod Iuppiter esse,
Quam quod erat, mallet. nulla. tamen alite verti
Dignatur; nisi quae possit sua fulmina ferre. s Nec mora: percussis mendacibus aere pennis, Abripit Iliaden. qui nunc quoque pocula miscet, Icis Invitaq ie Jovi nectar Iunone ministrat. Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus; Tristia si spatium ponendi fata dedissent.
4 Qua licet, aeternus tamen es: quotiesque repellit Ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso; IssTu toties oreris: Viridique in cespite vernas. Ne meus ante alios genitor dilexit: M orba In medio positi caruerunt praeside Delphi; Dum Deus Eurotan, immunitamque frequentat Sparten; nec citharae, nec sunt in honore sagittae: I7o Immemor ipse sui non retia ferre recusat; . Non tenuiste canes; non per juga montis iniqui Iste comes: longaque alit adsuetudine flammas..
Iamque fer δ medius Titan venientis, & actae Noctis erat, spatioque pari distabat utrimque; I7s Corpora veste levant, & succo pinguis olivi Splendescunt, latique ineunt certamina disci. Quem privo aeria. libratum Phoebus in auras
217쪽
216 P. OVIDII NAsONI sM Tt, D oppositas disiecit pondere nubes, Recidit in solidam longo post tempore terram 78 a
Pondust 8c exhibuit junctam cum viribus artem. Protinus imprudens, astusque cupidine ludi, Tollere Taenarides orbem properabat: at illum Dura repercusii, subjecit ab ae re tellus In vultus, Hyacinthe, tuos. expalluit aeque, I 8s Ac puer, ipse Deus: collapsosque excipit artus: Et modo te refovete modo tristia vulnera siccat: Nunc animam admotis fugientem sustinet herbis. Nil prosunt artes. erat immedicabile vulnus.
Ut si quis violas , riguove papaver in horto, I9 Liliaque infringat, fulvis haerentia virgis; Marcida demittant subito caput illa gravatum; Nec se sustineant; spectentque cacumine terram. Sic vultus moriens Jacet; & defecta vigore Ipsa sibi est oneri cervix; humeroque re umbit. I9s Laberis, Oebalide, prima fraudate juventa,
Phoebus ait: videoque tuum, mea crimina , Vulnu S. Tu dolor es, facinusque meum . mea dextera leto Inscribenda tuo est. ego sum tibi funeris auctor.
Quae mea culpa tamen nisi si lusisse, vocari aoo Culpa potest. nisi culpa potest, & amalse, vocari;
Atque utinam pro te vitam, tecumve liceret
Redderet sed quoniam fatali lege tenemur;
Semper eris mecum, memorique haerebis in ore. Te lyra, pulsa manu, te carmina nostra sonabunt: Σos Flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.
Tempus 8c illud erit; quo se fortissimus heros
Addat in hunc florem; solioque legatur eodem. Talia dum vero memorantur Apollinis ore, Ecce cruor , qui fusus humi signaverat herbam, a IoDesinit esse cruor: Tyrioque nitentior ostro Flos oritur; formamque capit, quam lilia: si non Purpureus color huic, argenteus esset in illis.
Non satis hoc Phoebo est , sis enim fuit auctor honoris Ipse suos gemitus foliis inscribit: & ai ai 2Ismos habet inscriptum: funestaque litera ducta est. , Nec
218쪽
Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: honorque Durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum Annua praelata redeunt Hyacinthia pompa. At si forte roges fecundam Amathunta metalli, Eeto An genuisse velit Propoetidas, abavat aeque, Atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu
Frons erat; unde etiam nomen traxere Cerastae.
Ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara, Lugubris secteris: quam si quis sanguine tinctam etas
Advena vidi siet; mactatos crederet illic Lactentes vitulos, Amathusiacasve bidentes: Hospes erat caesus. sacris offensa nefandis,
Ipsa suas urbes, Ophiusiaque arva parabat Deserere alma Venus. Sed quid loca grata, quid urbes a IoPeccavere meae λ quod crimen, dixit, in illis EExsilio poenam potius gens impia pendat, Vel nece; vel si quid medium mortisque fugaeqtre. Idque quid esse potest, nisi versae poena figurae Dum dubitat, quo mutet eos; ad cornua vultum 23sFlexit: 8c admonita est haec illis posse relinqui:
Grandiaque in torvos transformat membra iuvencos. Sunt tamen obseaenae Venerem Propoetides ausae Esse negare Deam : pro quo sua , numinis ira, Corpora cum forma primae vulgasse feruntur. 2 o
Utque pudor cessit, sanguisque induruit oris, In rigidum parvo silicem discrimine versiae. Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes Viderat, offensus vitiis, quae plurima menti Femineae Natura dedit, inae conjuge caelebs et sVivebat: thalamique diu consorte Carebat. . . Interea niveum mira feliciter arte
Sculpit ebur; formamque dedit, qua femina nasti Nulla potest: operisque sui concepit amorem. Virginis est verae facies; quam vivere credas: 21. Et, si non obstet reverentia, velle moveri. Ars adeo latet arte sua. miratur, & haurit Pectore Pygmalion simulati corporis ignes. Baepe minuo operi tentantes admovet, an sit corm
219쪽
Corpus, an illud ebur: nec ebur tamen esse fatetur. 2ssi scula dat, reddique putat: loquiturque, tenetque: . Et credit tactis digitos insidere membris: Et metuit, pretios veniat ne livor in artus. Et modo blanditias adhibet: modo grata puellis Munera fert illi conchys, teretesque lapillos, 26o Et parvas volucres, & flores mille colorum ,
Liliaque, pictasque pilas, & ab arbore lapsas
Ileliadum lacrimas. ornat quoque vestibus artus: D. t digitis gemmas ; longoque monilia collo. Aure leves baccae, redimicula pectora pendent. 26sCuncta decent: nec nuda minus formosa videtur. Collocat hanc stratis, concha Sidonide tinctis: Adpellatque tori sociam: adclinataθue colla Mollibus in plumis, tamquam senilira, reponit. Festa dies Veneri, tota celeberrima Cypro, 27o Venerat: & pandis inductae cornibus aurum Conciderant istae nivea cervice juvencae; Turaque fumabant: cum munere functus ad aras
Constitit; & timide, Si Di dare cuncta potestisssit coniux opto, non ausus, eburnea virgo, 27sDicere Pygmalion) similis mea, dixit, eburneae. Sensit, ut ipsa suis aderat . Venus aurea festis, Vota quid illa velint υ& amici numinis omen. Flamma ter accensia est; apicemque per aera durit. Ut rediit; simulacra suae petit ille puellae: ago
Incumbensque toro dedit oscula. visa tepere est. Admovet os iterum: manibus quoque pectora tentat. Tentatum mollescit ebur: positoque rigore
Subsidit digitis, ceditque: ut Hymettia sole Cera remollescit, tractataque pollice multas 28sFlectitur in Iacies, ipsoque fit utilis usu. Dum stupet; & timide gaudet ; fallique veretur;
Rursus amans, rursusque manu sua vota retractat. Corpus erat: saliunt tentatae pollice venae.
Tum vero Paphius plenissima concipit heros 293Verba; quibus Ueneri grates agat: oraque tandemGre suo non falsa premit: dataque Olcula virgo
220쪽
Sensit; & erubuit: timidumque ad lumina lumen
Attollens; pariter cum coelo Vidi ζ amantem.
Conjugio, quod fecit, adest dea. jamque coactis aps Cornibus in plenum novies lunaribus orbem, Illa Paphon genuit: de quo tenet insula nomen. Editus hac ille est, qui, si sine prole sitisset, Inter felices Cinyras poni isset haberi.
Dira canam. natae procul hinc, procul este parentes: 3oo Aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes,
Desit in hac mihi parte fides; nec crcdite factum: vel, si credetis, facti quoqae credite poenam. Si tamen admissiim finit hoc Natura videri ;Gentibus urnariis, Sc nostro gratulor orbi: 3os Gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
Quae tantum genuere nefas. sit dives amomo,
Cinnamaque: costumque suam, sudataque ligno Tura ferat, floresque alios Panchaia tellus; Dum ferat Sc Myrrham. tanti nova non fuit arbos. 3Ia
Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido, Myrrha r facesque suas a crimine vindicat isto. Stipite te Stygio, tumidisque adflavit Echidnis, E tribus una soror. scelus est odisse parentem Hic amor est odio majus scelus. undique lecti a r sTe cupiunt proceres; totoque Oriente juventus Aid thalami certamen adest. ex omnibus unum
Elige, Myrrha, tibi; dum ne sit in omnibus unus. Illa quidem sentit; foedoque repugnat amori Et secum, Quo mente feror i quid molior Z inquit. 3Σo Di, precor, dc Pietas, sacrataque iura parentum, Hoc prohibete nefas' scelerique resistite tanto; Si tamen hoc scelus est. sed enim damnare negatur Hanc Venerem pietas: coeuntque animalia nullo Cetera dilectu. nec habetur turpe juvencae 321 Ferre patrem tergo: fit equo sua filia conjux; Quasque creavit, init pecudes, cape ipsaque cujus Semine concepta est, ex illo concipit ales. Felices, quibus ista licenti humana malignas
