P. Ouidii Nasonis Operum. Tomus 1. 3.. Petrus Burmannus ad fidem veterum exemplarium castigavit Tomus 2. qui Metamorphoses complectitur

발행: 1713년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

313 P. OVIDII NASONI sAlternare vices, & quae modo femina tergo Pasta marem est, nunc esse marem miremur hyaenam. Io Id quoque , quod ventis animal nutritur Sc aura, Protinus adsimulat tactu quoscumque colores Victa racemifero lyncas dedit India Baccho:E quibus ut memoranti quidquid vesica remisit, Vertitur in lapides; & congelat aere tacto. Is Sic δc curalium , quo primum contigit auras Tempore , durescit: mollis fuit herba sub undis. Deseret ante dies; & in alto Phoebus anhelos Aequore tinguet equos; quam consequar omnia dictis In species translata novas. sic tempora verti 42o Cernimus, atque illas adsumere robora gentes; Concidere has. sic magna fuit censuque virisque, Perque decem potuit tantum dare sanguinis annos , Nunc humilis veteres tantummodo Troja ruinas, Et pro divit is tumulos ostendit avorum. 32s Clara fuit Sparte: magnae viguere Mycenae: Nec non Cecropiae; nec non Amphionis arces. Vile solum Sparte est : altae cecidere Mycenae. Oedipodioniae quid sunt, nisi fabula, thebae Quid Pandioniae restant nisi nomen Athenae ZJ 43o Nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam: Appenninigenae quae proxima Τhybridis undia Mole sub ingent; rerum fundamina ponit. Haec igitur formam crescendo mutat; & olim Immensi Caput orbis erit. sic dicere vates, 43 si Faticinasque ferunt sortos: quantumque recordor, Priamides Helenus flenti, dubioque salutis, Dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret. Nate Dea , si nota satis praesagia nostrae . . Mentis habes; non tota cadet, te sospite, Troia. 4 o, Flamma tibi ferrumque dabunt iter. ibis; & una Pergama rapta feres ' donec Trojaeque tibique Externum patrio contingat amicius arvum. Urbem & jam cerno Phrygios debere nepoteS, Quanta nec est, nec erit, nec visa prioribus,nnis. s

Hanc alii proceres per secula longa poIen em, Sed

332쪽

Sed dominam rerum de sanguine natus Iuli Adficiet. quo, cum tellus erit usa, fruentur Aethereae sedes: coelumque erit exitus illi. s Haec Helenum ceciniste Penatigero Aeneae, FaNente memor refero: cognataque moenia laetor, Crescere ; & utiliter Phrygibus vicita Pelasgos.

Ne tamen Oblitis ad metam tendere longe EX*atiemur equis; coelum , & quodcumque sub illo est, Immutat formas , tellusque. 8c quidquid in illa est. *ssNos quoque pars mundi, squoniam non corpora selum,

Verum etiam volucres animae sumus, inque ferinas

Possumus ire domos, pse idumque in pectora condi Corpora, quae possint animas habuit Te parentum , Aut fratrum, aut aliquo junctorum foedere nobis, q6 Aut hominum certe, tuta esse & honesta sinamus: Neve Thyesteis cumulemur viscera mensis. Quam male consuescit, quam se parat ille cruori Impius humano; vituli qui guttura cultro

Rumpit; & immotas praebet mugitibus aures t 66IAut qui vagitus similes puerilibus haedum Edentem jugulare potest; aut alite vesci, Cui dedit ipsis cibost quintum est, quod desit in istis Ad plenum facinust quo transitus inde paraturi

Bos aret; aut mortem senioribus imputet annis: 27OHorriferum contra Borean ovis arma ministret.

Ubera dent saturae manibus presianda capellae. Retia cum pedicis, laqueosque artesque ὀolosas Tollite: nec volucrem viscata fallite virga. Nec formidatis cervos includite pinnis 7s

Nec celate cibis uncos fallacibus hamos. Perdite, siqua nocent. verum haec quoque pordite tantum. Ora vacent epulis: alimentaque congrua carpant.

Talibus atque aliis instructo pectore dictis In patriam remeasse ferunt; ultroque petitum Accepisse Numam populi Latialis habenas. Conjuge qui felix Nympha, ducibusque Camenis, Sacrificos docuit ritus; gentemque, feroci Adsuetam bello, pacis traduxit ad arier. Quem a

333쪽

Quem, postquam senior regnumque aevumque peregit, 8s Exstinctum Latiaeque nurus, populusque, Patresque, Deflevere Numam. nam coniux urbe relicta Vallis Aricinae densis latet abdita silves: Sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae Impedit. ah quoties Nymphae nemorisque lacusque, Ne faceret, monuere; & consolantia verba Dixeret ah quoties flenti Theseius heros, Siste modum, dixit: neque enim fortuna querenda Sola tua est. similes aliorum respice casus: Mitius ista feres. utinamque exempla dolentem , 49s Non mea, te possent relevaret sed & mea possunt. Fando aliquem Hippolytum vestras sputo) contigit aures, Credulitate patris, sceleratae fraude novercae Occubuisse neci . mirabere , ViXque probabo :Sed tamen ille ego sum. me Pasiphaeia quondam Io Tentatum frustra, patrium temerasse cubiles Quod voluit, finxit voluisse: & crimine ver , Ii Indicii ne metu magis, offensa ne repulsae, Arguit: immeritumque pater projecit ab urbe sHostilique caput prece detestatur euntis. SPittheam profugo curru Troezena petebam; Iamque Corinthiaci carpebam litora ponti; Cum mare surrexit: cumulusque immanis aquarum In montis speciem curvari, & crescere visus; Et dare mugitus; summoque cacumine findi. 1 Io

Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis, Pectoribusque tenus molles erectus in auras, Naribus Sc patulo partem maris evomit ore. Corda pavent comitum. mihi mens interrita mansit, Exsiliis contenta suis. cum colla feroces Ad freta convertunt, adrectisque auribus horrent Quadrupedes; monstrique metu turbantur; re altis Praeeipitant currum scopulis. ego ducere Vana Frena manu, spumis albentibus oblita, luctor: Ec retro lentas tendo resupinus habenas. Nec vires tamen has rabies superasset equorum,

Ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem, Stipi st

334쪽

Si pitIs occursu fracta ac disjecta fuisset.

Excutior curru : lorisque tenentibus artus

Viscera viva trahi, nervos in stirpe teneri, 12s Membra rapi partim, partim reprensa relinqui, Ossa gravem dare fracta sonum, fessamque videres Exhalari animam; nullasque in corpore partes,

Noscere quas postes: unumque erat omnia vulnus. Uum potes, aut audes cladi componere nostrae, 13o

Nympha, tuam vidi quoque luce carentia regna: Et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda. Nec, nisi Apollineae valido medicamine prolis, Reddita vita foret. quam postquam fortibus herb sintque ope Paeonia, Dite indignante , recepi; I3sTum mihi, ne praesens augerem muneris hujus Invidiam , densas ςbjecit Cynthia nubes: Utque forem tutus; possemque impune vi dori; AEddidit aetatem : nec cognoscenda reliquit Ona mihi. Cretenque diu dubitavit habendam s o Traderet, an Delon. Delo Cretaque relictis .

Hic posuit: nomenque simul, quod pollit equorum indmonuisse , jubet deponere : Quique tuisti Hippolytus, dixit, nunc idem Virbius esto.

Hoc nemus inde colo. de Disque minoribus unus I sNumine sub dominae lateo : atque accenseor illi. Non tamen Egeriae luctus aligna levare Damna valent: montisque jacens radicibus imis Liquitur in lacrimas: donec, pietate dolentis Mota, soror Phoebi gelidum de corpore fontem IIo Fecit; & aeternas artus tenuavit in undas. At Nymphas tetigit nova res: & Amazone natus Haud aliter stupuit: quam cum Tyrrhenus Mator Fatalem glebam mediis adspexit in arvis, Sponte sua primum, nulloque agitante, moveri: IJ FSumere moX hominis, terraeque amittere formami raque venturis aperire recentia fatis.

Indigenae dixere Tagen . qui primus Etruscam

Edocuit gentem casus aperire futuros.

Utve Palatinis haerentem collibus olim, scocum

335쪽

P. OVIDII NASONI s

cum subito vidit frondescere Romulus hastam; . , Quae radice nova, non ferro stabat adacto: νEt jam non telum, sed lenti viminis arbor, A Non exspectatas dabat admirantibus umbras. qAut sua fluminea cum vidit Cipus in unda, Cornua, s vidit enim in falsamque in imagine credens AEsse fidem , digitis ad frontem saepe relatis, pQuae vidit, tetigit. nec jam sua lumina damnans Restitit, ut victor domito remeabat ab hoste. pi Ad coelumque oculos, & eodem brachio tollens, 17 Quidquid, ait, Superi, monstro portenditur isto, ὀ Seu laetum est, Patriae laetum, populoque mirini; Sive minax, mihi sit. viridique e cespite factas Platat odoratis herbosas ignibus aras: Vinaque dat pateris: mactatarumque bidentum , Quid sibi significent, trepidantia consulit exta. Quae simul inspexit Tyrrhenae gentis haruspex ἔMagna quidem rerum molimina vidit in illis ;Non manifesta tamen. cum vero sustulit aere A pecudis fibris ad Cipi cornua lumen; Rex, ait, o salve: tibi enim, tibi, Cipe, tuisque Hic locus, & Latiae parebunt cornibus arces. Tu modo rumpe moram: portasque intrare patentes iAdpropera: sic fata jubent. namque Urbe receptus Rex eris; & sceptro tutus potiere perenni, F I r, Rettulit ille pedem : torvamque moenibus Urbis Avertens faciem , Procul, ali procul Omina, dixit, γTalia Di pellant: multoque ego justius aevum Exsul agam ; quam me videant Capitolia regem. Dixit: & extemplo populumque gravemque Senatum 19

Convocat. ante tamen pacali cornua lauro

Velat: & arperibus factis a milite forti Insistit: priscoquo DeCs h more precatus, En, ait, hic unus, quem vos ni pellitis urbe, Rex erit. is qui sit, signo, non nomine, dicam. Cornua fronte gerit. quem vobis indicat augur, Si Romam intrarit, famularia Iura daturum. Ille quidem potuit portas irrumpere aperino, iai hi

336쪽

6es METAM ORTHOSEON L B. XV.

Sed nos oblittimus: quamvis conjunctior illo Nemo mihi est. vos Urbe virum prohibete, Quirites; 6oo Vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis: Aut finite metum fatalis morte tyranni. Qualia succinctis, ubi trux iti sibilat Eurus, Murmura pinetis, fiunt; aut qualia fluctusi Aequorei faciunt, si quis procul audiat illos; Tale sonat populus. sed per confusa frementis Verba tamen vulgi vox eminet una, Quis ille Et spectant frontes: praedictaque cornua quaerunt.1 Rursus ad hos Cipus, Quem poscitis, inquit, habetis: Et, demta capiti, populo prohibente, corona , 6 Io Exhibuit gemino praesignia tempora cornu. Demissere oculos omnes; gemitumque dedere :Atque illud meritis clarum squis credere possit 3

Inviti videre caput: nec honore carere Ulterius passi, festam imposuere coronam. At proceres, quoniam muros intrare Vereris,

Ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, Quantum depresso subjectis bubus aratro Complecti posses ad finem Solis ab ortu.

Cornuaque aeratis , miram referentia formam , Postibus insculpunt, longum mansura per aevum. Pandite nunc, Musae , Praetentia numina vatum ,

Scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas Unde Coroniden circumflua Thybridis alveo Insula Romuleae sacris adsciverit urbis. Dira lues quondam Latias vitiaverat auras. Pallidaque exsangui squallebant corpora tabo. Funeribus fessi postquam mortalia cernunt Tentamenta nihil, nihil artes poste medentum ;Auxilium coeleste petunt: mediamque tenentc Sorbis humum Delphos adeunt, oracula Pnoebi: Utque salutifera miseris succurrere rebus Sorte velit, tantaeque urbis mala siniat, Orant.

Et locus, & laurus, &, quas habet illa, pharetrae, Intremuere simul: cortinaque reddidit imo 63ν

337쪽

3 P. OVIDII NASONI s

Quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses; Et pete nunc propiore loco. nec Apolline vobis, Qui minuat luctus, opus est; sed Apolline nato. Ite bonis avibus: prolemque arcessite nostram. 6qo Iussa Dei prudens postquam accepere Senatus; Quam colat, explorant, juvenis Phoebeius urbem :Quique petant ventis Epidauria litora mittunt. Quae simul incurva missi tetigere carina; Concilium Graiosque patres adiere: darentque oravere Deum; qui praesens funera gentis Finiat Auseniae. certas ita dicere sortes. D issidet, & variat sententia: parsque negandum Non putat auxilium; multi renuere, suamque Non emittere opem, nec numina tradere suadent. 6so Dum dubitant; seram pepulere crepuscula lucem :Γ Umbraque telluris tenebras induxerat orbi: JCum deus in somnis opifer consistere visus Ante tuum , Romane , torum ; sed qualis in aede Elie solet: baculumque tenens agreste sinistra, os Caesariem longae dextra deducere barbae: Et placido tales emittere pectore voces: Pone metus: veniam ; simulacraque nostra relinquam. Hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit, Perspice: & usque nota visu, ut cognoscere possis. 66o Vertar in hunc: sed major ero; tantusque videbor, In quantum verti coelestia corpora debent. Extemplo cum voce Deus, cum voce Deoque Somnus abit: somnique fugam lux alma secuta est. Postera sidereos Aurora fugaverat ignes: 66s Incerti quid agant proceres ad templa petiti Conveniunt operosa Dei: quaque ipse morari Sede velit, signis coelestibus indicet, Orant. Vix bene desierant; cum cristis aureus altis In serpente Deus praenuntia sibila misit: 67o Adventuque suo signumque, arasque, laresque, Marmoreumque solum , fastigiaque aurea movit: Pectoribusque tenus media sublimis in aede Coestitit: atque oculos circumtulit igne micante . Ter

338쪽

MET AMOR PHOS EON LIn. XV.,Territa turba pavet. cognovit num in 1 castos Evindius vitta crines albente sacerdos: Et Deus en , Deus en; linguisque animisque favete, Quisquis ades, dixit. sis, o pulcherrime, vises Utiliter: populosque juves tua sacra colentes. Quisquis adest, jussum venerantur numen; & omnes 68 Verba sacerdotis referunt geminata : piumque Aeneadae praestant & mente & voce favorem.

Adnuit his: motisque Deus, rata pignora, cristis, lTer repetita dedit vibrata sibila lingua. Tum gradibus nitidis delabitur; oraque retro 68s Flectit: & antiquas abiturus respicit aras: Adsuetasque domos, habitataque templa salutat. Inde per injediis adopertam floribus ingens Serpit humum flectitque sinus: mediamque per urbem Tendit ad incurvo munitos aggere portus. 6s Restitit hic : agmenque suum , turbaeque sequentis Officium placido visus dimittere vultu; Corpus in Ausonia posuit rate. numinis illa

Sensit onus: pressaque Dei gravitate carina Aeneadae gaudent: caesoque in litore tauro Torta coronatae solvunt retinacula puppis. Impulerat levis aura ratem. Deus eminet alter Impositaqire premens puppim cervice recumam, Caeruleas despectat aquas: modicisque per aequor Ionium Zephyris sexto Pallantidos ortu Italiam tenuit praeterque Lacinia templo Nobilitata Deae , Scylaceaque litora fertur.

Linquit lapygiam, lae/isque Amphistia remis

Saxa fugit: dextra praerupta Ceraunia parte, Romechiumque legit, Caulonaque, Naryciamque , 7e, Evincitque laetum , Siculique angusta Pelori, Hippotadaeque domos regis, Themesesque me alia i , Leucosiamque petit, tepidique roser a Paesti. Inde legit Capreas, promontoriumque Minervae, Et Surrentino genero s palmite colles , 7 IGHerculeamque urbem, Stabiasque, & in otia natam

Parthenopen, α ab hac cumaeae templa Sibyllae.

339쪽

Hinc calicti fontes, lentisciferumque tenentur L internum , multamque trahens stub gurgite arenam Vulturnus, niveisque frequens Sinifesta columbis: TryMinturnaeque graves, & quam tumulavit alumnus , Antiphataeque domus , Trachasque obsessa palude , Et tellus Circaea, & spissi litoris Antium. AHuc ubi vel feram nautae advertere carinam; Asper enim jam pontus erat) Deus explicat orbes : 72 Perque sinus crebros & magna volumina labens, Templa parentis init, flavum tangentia litus. quore pacato patrias Epidaurius aras Linquit: & hospitio juncti sibi numinis usus Litoream tractu squamae crepitantis arenam 72FSulcat: &, innixus moderamine navis, in alta Puppe caput posuit: donec Castrumque, sacrasque Lavini sedes, Tiberinaque ad ostia venit. Huc omne6 populi passim, matrumque patrumque Ubvia turba ruit; quaeque ignes, Troica, servant, IS Vesta, tuos: laetoque Deum clamore salutant. Quaque per adversas navis cita ducitur undas , Υura super ripas, aris ex ordine factis, Parte ab utraque sonant: & odorant aera fumis: Ictaque conjectos incalfacit hostia cultros. 7ῖ Jamque, caput rerum, Romanam intraverat urbem iErigitur serpens'; summoque adclinia malo Colla movet: sedesque sibi circumsipicit aptas. Scinditur in geminas partes circumfluus amnis Insula nomen habet: laterumque a parte ducarum 7 Porrigit aequales media tellure lacertos. Huc te de Latia pinu Phoebeius anguis Contulit: & finem , specie coeleste resumta, Luctibus imposuit; venitque salutifer Urbi. Hic tamen accessit delubris advena nostris: 7 FCaesar H Urbe sua Deus est. quom Marte togaque Praeciputim; non bella magis finita triumphis, Resque domi gestae, properataque gloria rerum In sidus vertere novum, stellamque comantem ,

Quam sua progenies. neque enim de Caesaris actis 7s. Ullum

rii iv

340쪽

M ET AMOR PHOSEON LIu. XV.

Ullum majus opus, quam quod pater exstitit hujus. Scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos, Perque papyriferi septemflua flumina Nili Victrices egisse rates: Numidasque rebelles, Cinyphiumque Jubam , Mithridateisque tumentem Nominibus Pontum, populo adieci fle Quirini;

Et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, Quam tantum genuisse virum, quo praeside rerum Humano generi, Superi, cavistis ab unc .

Ne foret hic igitur mortali semine cretus; 76o Ille Deus faciendus erat. quod ut aurea vidit Aeneae genetrix; vidit quoque triste parari Pontifici letum; & coniurata arma moveri; Palluit es cunctis, ut cuique erat obvia, Divis, Adspice, dicebat, quanta mibi mole parentur 78 Insidiae: quantaque caput cum fraude petatur, Quod de Dardanio solum mihi restat Iulo. Solane semper ero iustis exercita curis Quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta, Nunc male defensae confundant moenia Troiae. 77o Quae videam natum longis erroribus actum, Iactarique fretro, sedesque intrare silentum; Bellaque cum Turno gerere; aut, si vera fatamur, Cum Iunone magis. quid nunc antiqua recordor, Damna mei generist timor hic meminisse priorum 77s

Non sinit. in me acui sceleratos cernitis enses. Quos prohibete, precor ; facinumue repellite : neve Caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae. Talia nequicquam toto Venus anxia coelo Verba jacit: Superosque movet. qui rumpere quamquam Ferrea non possunt veterum decreta Sororum; ' 78 Signa tamen luctus dant haud incerta futuri. Hrma ferunt inter nigras crepitantia nubes, Terribilesque tubas , auditaque cornua coelo

Praemonuisse nefas. Phoebi quoque tristis imago 78s Lurida sellicitis praebebat lumina terris. Saepe faces visae meatis ardere sub astris: daepe inter nimbos guttae cecidere cru tae.

SEARCH

MENU NAVIGATION