장음표시 사용
91쪽
Non tamen effugies. ita Di jubeatis, & istum Nulla dies h me, nec me seducat ab isto.
Vota suos habuere Deos. nam mixta duorum Corpora junguntur : faciesque inducitur illis Una. Uelut si quis conducta cortice ramos 37s Crescendo jungi, pariterque adolescere cernat. Sic ubi complexu coierunt membra tenaci,
N.c duo sunt, & forma duplex, nec femina dici, Nec puer ut possint; neutrumque, & utrumque videntur :Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas 38o Semimarem fecisse videt, mollitaque in illis Membra ; manus tendens, sed jam non voce virili, Hermaphroditus ait, Nato date munera vestro, Et pater 8c genetrix, amborum nomen habenti: Quisquis in hos sontes vir venerit, exeat inde 3 8s Semivir: & tactis subito mollescat in undis. Motus uterque parens nati rata vota biformis Fecit, Sc incerto fontem medicamine tinXit. Finis erat dictis ; & adhuc Minyeia proles Urguet opus, spernitque Deum , festumque profanat: 39 Tympana cum subito non adparentia raucis Obstrepuere sonis : & adunco tibia cornu , Tinnulaque aera sonant. redolent myrrhaeque, crocique Resque fide major, coepere virescere telae, Inque hederae faciem pendens frondescere vestis. 39sPars abit in vites: & quae modo fila fuerunt, Palmite mutantur: da stamine pampinus exit zPurpura sulgorem pictis adcommodat uUis. Iamque dies exactus erat, tempusque subibat, Quod tu nec tenebras, nec poliis dicere lucem ; o Sed cum luce tamen dubiae confinia noctis. Tecta repente quati, pinguesque ardere Videntur Lampades, & rutilis collucere ignibus aedes: Falsaque saevarum simulacra ululare ferarum. Fumida jamdudum latitant per tecta sorores s ws Diversaeque locis ignes ac lumina vitant. Dumque petunt latebras; parvos membrana Per artus.
Porrigitur, tenuique inducit brachia penna. Nec
92쪽
Nec qua perdiderint veterem ratione figuram Scire sinunt tenebrae. non illas pluma levavit: Aio Sustinuere tamen se perlucentibus alis. Conataeque loqui, minimam pro corpore vocem Emittunt; peraguntque leves stridore querelas. Tectaque , non silvas, celebrant: lucemque perosae Nocte volant: seroque trahunt a vespere nomen. Isaeum vero totis Bacchi memorabile Thebis
Numen erat; magnasque novi matertera vires
Narrat ubique Dei: de totque sororibus expers una doloris erat, nisi quem fecere sorores. Adspicit hanc natis, thalamoque Athamantis habentem 42 Sublimes animos, & alumno numine, Juno; Nec tulit: & secum, Potuit de pellice natus
vertere Maeonios, pelagoque immergere, nautas, Et laceranda suae nati dare viscera matri,
Et triplices operire novis Minyeidas alis: 42s Nil poterit Juno, nisi inultos flere dolores Idque mihi satis est haec una volentia nostra est
Ipse docet quid agam; s fas est 3c ab hoste doceri
Quidque furor valeat, Penthea caede satisque Ac super ostendit. cur non stimuletur, eatqtte εῖ Per cognata suis exempla furoribus Ino Est via declivis, funesta nubila taxo: Ducit ad infernas per muta silentia sedes.
Styx nebulas exhalat iners: umbraeque recentes
Descendunt illac , simulacraque funeta sepulcris. 43 3
Pallor Hiemsque tenent late loca senta: novique νQua sit iter , manes. Stygiam quod ducit ad urbem, Ignorant: ubi sit nigri fera regia Ditis. Mille capax aditus, Sc apertas undique portas Urbs habet. utque fretum de tota flumina terra , Sic omnes animas locus accipit ille; nec ulli Exiguus populo est, turbamve accedere sentit. Errant exsangues sine corpore M ossibus umbrae: Parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni ;Pars alias artes, antiquae imitamina vitae. sSustinet ire illuc, coelesti sede relicta,
93쪽
Tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno.Quo simul intravit, facroque 1 corpore pressum Ingemuit limen; tria Cerberus extulit Ora: Et tres latratus simul edidit. illa sorores 4so Nocte vocat genitas, grave dc implacabile numen. Carceris ante fores clausas adamante sedebant: Deque suis atros pectebant crinibus angues. Quam simul agnorunt inter caliginis umbras; Surrexere Deae. sedes scelerata vocatur. 6ssViscera praebebat Tityos lanianda; novemque Jugeribus distentus erat. tibi, Tantale, nullae Deprenduntur aquae; quaeque imminet, effugit arbos. Aut petis, aut urgues ruiturum, Sisyphe, saxum.
Volvitur Ixion: & se sequiturque fugitque. 46o
Molirique suis letum patruelibus ausae , Adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas. Quos omnes acie postquam Saturnia torva Vidit, & ante omnes Ixiona , rursus ab illo
Sisyphon adspiciens, Cur hic e fratribus, inquit, MPerpetuas patitur poenas; Athamanta superbum Regia dives habet: qui me eum coniuge semper Sprevit & exponit caussas odiique viaeques Quidque velit. quod vellet, erat, ne regia Cadmi
Staret; & in facinus traherent Athamanta sorores. 7o Imperium, promissa, preces confundist in unum: sollicitatque Deas. sic haec Junone locuta, Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos Movit: & obstantes rejecit ab ore colubras. Atque ita, Non longis opus est ambagibus, iniit. - 7sFacta puta, quaecumque jubes. inamabile regnum Desere: teque refer coeli melioris ad auras. Laeta redit Iuno: quam coelum intrare parantem Roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.
Nec mora; Tisiphone madefaetam sanguine sumit 48o
Importuna facem: fluidoque cruore rubentem Induitur pallam ; tortoque incingitur angue :Egrediturque domo. Luctus comitantur euntem,
Et Pavor, dc Terror, trepidoque Insania vultu.
94쪽
Limine constiterat: postes tremuisse feruntur Aeolii ; pallorque fores infecit acernas :Solque locum fugit. monstris exterrita coniux , Territus est Athamas: tectoque exire Parabant, obstitit infelix , aditumque obsedit, Erinnys: Nexaque vipereis distendens brachia nodis, Caesariem excussit. motae sonuere colubrae.
Parsque jacens humeris; pars circum tempora Iapsae Sibila dant, saniemque vomunt, linguasque coruscant. Inde duos mediis abrumpit crinibus angues; Pestiferaque manu raptos immisit. at illi Inoosque sinus Athamanteosque pererrant; Inspirantque graves animas: nec vulnera membris Ulla ferunt. mens est, quae diros sentiat ictus. Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, oris Cerberei spumas, Se virus Echidnae; so ErroreSqUe vagos, caecaeque oblivia mentis, Et scelus, & lacrimas, rabiemque, & caedis amorem omnia trita simul: quae sanguine mixta recenti COXerat aere cavo, viridi versata cleuta.
Dumque pavent illi; vertit furiale venenum sos
Pectus in amborum: praecordiaque intima movit. Tum face iactata per eumdem laepius orbem, Consequitur motos velociter ignibus igneS. Sic viarix, iussique potens, ad inania magni Regna redit Ditis: sumtumque recingitur anguem. 1 Io Protinus Aeolides media furibundus in aula Clamat, Io, comites, his retia tendite silvis: Hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena. Utque ferae, sequitur vestigia conjugis amens: Deque sinu matris ridentem, Sc parva Learchum y Is Brachia tendentem, rapit, & bis terque per auras More rotat fundae: rigidoque infantia saxo Discutit ossa fero v. tum denique concita matervs Seu dolor hoc fecit, seu sparsi caussa veneni; )Ε ululat; passisque fugit male sana capillis. F2 Teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis, Luce, Bacche, sonat. Bacchi sub nomine Juno Risit t
95쪽
Risu: &, Hos usus praestet tibi, dixit, alumnus. Imminet aequoribus scGpulus. pars ima cavatur Fluctibus, & tectas defendit ab imbribus undast sal Summa riget, frontemque in apertum porrigic aequor. Occupat hunc s vires insania fecerat) Ino rSeque super pontum , nullo tardata timore , Mittit, onusque suum. percusia recanduit unda. At Venus immeritae neptis miserata labores, σ3OSic patruo blandita suo est: o numen aquarum, Proxima cui coelo cessit, Neptune, potestas; Magna quidem posco: sed tu miserere meorum,
Iactari quos cernis in Ionio immensor Et Das adde tuis. aliqua & mihi gratia ponto est. s3sSi tamen in dio quondam concreta profundo Spuma fui, Grajumque manet mihi nomen ab illa. Adnuit oranti Neptunus; Sc abstulit illis, Quod mortale fuit; maiestatemque verendam Imposuit ; nomenque simul faciemque novavit: MOLeucotheeque Deum cum matre Patiemona dixit. Sidoniao comites, quantum valuere, secutae
Eigna pedum, primo videre novissima saxo: Nec dubium de morte ratae, Cadmeida palmis Deplanxere domum , scissae cum veste sapillos. F sUtque parum justae, nimiumque in pellice saevae
Invidiam fecere Deae. convicia Iuno Non tulit: &, Faciam vos ipsas maxima, dixit, Saevitiae monumenta meae. res dicta secuta est. Nam quae praecipue fuerat pia, Persequar, inquit, s s. In freta reginam. saltumque datura, moveri Haud usquam potuit: scopuloque adfixa cohaesit. Altera, dum solito tentat plansore ferire Pectora, tentatos sentit riguisse lacertos. Illa, manus ut forte tetenderat in maris undas, IssSaxea fasta manus in easdem porrigit undas: Hujus, ut adreptum laniabat vertice crinem, Duratos stibito digitos in crine Uideres.
Quo quaeque in gestu deprenditur, haesit in illo. Par. volucres dictaei quae nunc quoque gurgite in illo
96쪽
Aequora distringunt sumtis Ismenides alis. Nescit Agenorides natam parvumque nepotem Aequoris esse Deos. luctu serioque malorum Vidius, & ostentis, quae plurima viderat, eXit Conditor urbe sua; tamquam For una locorum, Non sitia se premeret: longisque erratibus actus Contigit Illyricos profuga cum conjuge fines. Jamque malis annisque graves, dum prima retractant Fata domus, releguntque suos sermone labores ;Num sacer ille mea trajectus cuspide serpens, 17 a Cadmus ait, fuerit; tum, cum Sidone profectus Vipercos sparsi per humum, nova semina, dentesὶ Quom si cura Deum tam certa vindicat ira, Ipse precor serpens in longam porrigar alvum. Dixit: ut serpens, in longam tenditur alvum; s s Durataeque cuti squamas increscere sentit, Nigraque caeruleis variari corpora guttis: In peetusque cadit pronus: commissaque in unum Pacillatim tereti sinuantair acumine crura. Brachia jam restant: quae restant, brachia tendit; s8O Et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora, Accede, o conjux, accede, miserrima, dixit: Dumque aliquid superest de me; me tange ' manumque Accipe , dum manus est; dum non totum occupat angu S. Ille quidem vult plura loqui: sed linxua repente sis FIn partes est fissa duas . nec verba volenti Sufficiunt : quotiesque aliquos parat edere questus; a Sibilata hanc illi vocem Natura relinquit. Nuda manu feriens, exclamat, pectora , conjuX, Cadme, mane: teque his, infeliκ, exue monstris. s9o Cadme, quid hoc 3 ubi pes ubi sunt humerique manusque ZEt color, & facies, &, dum loquor, omnia λ Cur nou Me quoque, coelestes, in eamdem venitis anguem tDixerat. ille suae lambebat conjugis ora: Inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat; 19sEt dabat ampleXus; ad siletaque colla petebat.
Quisquis adest aderant comites ) terretur. at illos Lubrica Permulcent cristati colla gracones ,
97쪽
Et subito duo sunt; junctoque volumine serpunt;
Donec in adpositi nemoris subiere latebras. 6o Nunc quoque nec fugiunt hominem , nec vulnere laedunt: Quidque prius fuerint, placidi meminere dracones. Sed tamen ambobus versae Glatia formae Magna nepos fuerat: quem debellata colebat India: quem politis celebrabat Achaia templis. εος Solus Abantiades, ab origine cretus eadem, Acrisius superest , qui moenibus arceat urbis Argolicae ; contraque Deum ferat arma; genusque Non putet este Jovis neque enim Jovis este putabat Persea; quem pluvio Danae conceperat auro. 6I Nox tamen Acrisium, tanta est praesentia veri Tam violasse Deum , quam non agnosse nepotem , Poenitet. impositus jam coelo eli alter : at alter Viperei re ii iit spolium memorabile monstri Acra Carpebat tenerum stridentibus alis. 6r sCumque super I. ibycas victor penderet arenas,
Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae: Quas humus exceptas varios animavit in angue1.
Unde frequens illa est, infeltaque, terra colubris. Inde per immensu in ventis discordibus actus 62GNunc huc, nunc illuc, exemplo nubiS aquosae, Fertur, & ex alto seductas aethere longo Despectat terras ; totumque supervolat orbem.
Ter gelidas Arctos, ter Cancri brachia vidit: Saepe sub occasus , saepe est ablatus in ortus. 6 FJamque cadente die veritus se credere nocti Constitit Hesperio , regnis Atlantis, in orbe; Exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
Evocet Aurorae; currus Aurora diurnos. ιHic hominum cunctos ingenti corpore praestans c. 3 ct Iapetionides Atlas fuit. ultima tellus Rege sub hoc, dc pontus erat, qui Solis anhelis Aequora subdit equis, ic fessos excipit aXes. Mille greges illi, totidemque armenta Per herbas Errabant: & humum vicinia nulla premebant. 63 Arboreae frondes, auro radiante virente3, EX
98쪽
Ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
Hospes, ait Perseus illi, seu gloria tangit Te generis magni: generis mihi Iuppiter auctor:
Sive es mirator rerum; mirabere nostras.
Hospitium requiemque peto. memor ille vetustae Sortis erat: Themis hanc dederat Parnasia sortem Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro Arbor: & hunc praedae titulum Jove natus habebit. Id metuens, solidis pomaria clauserat Atlas si s Moenibus, & vasto dederat servanda draconi: Arcebatque suis externos finibus omnes. Huic quoque, Uade procul, ne longe gloria rerum, Quas mentiris, ait, longe tibi Iuppiter absit. Vimque minis addit: foribusque eXpellere tentat
Cunctantem , & placidis miscentem fortia didiis. Viribus inferior, squis enim par esset Atlanti Viribus At quoniam parvi tibi gratia nostra est;
Accipe munus, ait. laevaque a parte Medusae Ipse retroversus squallentia prodidit ora. Quantus erat, mons factuε Atlas. jam barba comaeque In silvas abeunt: juga sunt humerique manusque. Quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen. Ossa lapis fiunt. tum partes auctus in Omnes
Crevit in immensum , sic Di statuistis) & omne 6so
Cum tot sideribus coelum requievit in illo. Clauserat Hippotades aeterno Carcere ventos:
Admonitorque operum coelo riari si mus alto Lucifer ortus erat. pennis ligat ille resumtis Parte ab utraque pedes; teloque adcingitur unco: Et liquidum motis talaribus aera findit. Gentibus innumeris circumque infractue relict is, Aethiopum populos, Cephela, conspicit, arva. Illic immeritam maternae pendere linguae Andromedan poenas immitis jusserat Anamon. Quam simul ad duras religatam brachia cautes
Vidit Abantiades; nisi quod levis aura capillos Moverat; & trepido manabant lumina fletu ;Marmoreum ratus esset reuo. trabit inscius ignes:
99쪽
Et stupet: dc visae correptus imagine formae, Pene suas quatere est oblitus in aere pennas. IJt stetit, O, dixit, non illis digna catenis, Sed quibus inter se .cupidi iunguntur amantes; Pande requirenti nomen rerraeque tuumques Et cur vincla geras. pri md silet illa : nec audet δdpellare virum virgo : manibusque modestos Cela set vultus; si non religata fuisset. Lumina, qnoa potuit, lacrimis implevit obortis. Saepius initanti, sua ne delicta fateri
Nolle videretur, nomen terraeque suumque, Quantaque maternae fuerit fiducia formae, Indicat. &, nondum memoratis omnibus, unda
Insonuit: veniensque immenso bellua ponto Emmet; la latum sub pectore possidet aequor. Conclamat virgo : genitor iugi bris, Sc amens Mater adest; ambo miseri, sed justius illa. Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus,
Plangoremque ferunt: vinctoque in corpore adhaerent. Cum sic hospes at r. Lacrimarum longa manere Tempora vos poterunt: ad opem brevis hora ferendam est.
Hanc ego si peterem Perseus Jove natus,& illa, 69s
Quam clausam implevit fecundo Iuppiter auro, Gorgonis anguicomae Perseus superator, Scalis Aethereas aiasus iactatis ire per auras; Praeferrer cunctis certe gener. addere tantis 7o Dotibus & meritum faveant modo numina) tento. Ut mea sit, servata mea virtute, paciscor.
Accipiunt legem, squis enim dubitaret λὶ & orant,
Promittuntque super regnum dotale, parentes. Ecce velut navis, praefixo concita rostro, 7 OF
Sulcat aquas, juvenum sudantibus acta lacertis; Sic fera , dimotis impulsu pectoris undis, Tantum aberat scopulis, quantum balearica torto Funda potest plumbo medii transmirtere coeli: Cum subito iuvenis, pedibus tellure repulsa, 7I Arduus in nubes abiit. ut in aequore summo Umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram. Ut-
100쪽
Utque Iovis praepes. Vacuo cum vidit in arvo Praebcntem Phoebo liventia terga draconem , Occupat aversum : neu saeva retorqueat ora, Squamigeris avidos figit cervicibus ungues. Sic celeri fissum praepes per inane volatu Terga ferae prellit: dextroque frementis in armo Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo. Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras Attollit: modo Qhdit aquis: modo more ferocis Versat apri, quem turna canum circum sena terret. Ise avidos morsus velocibus effugit alis: Quaque patent, nunc terga cavis super obsita conchis, Nunc laterum costas, nunc qua tenuissima caudat 7 2I Dosinit in piscem , falcato ver erat ense. Bellua poeniceo mixtos cum sanguine fluctus Ore vomit. maduere graves adspergine pennae. Nec hibulis ultra Perseus talaribus ausus Credere ; conspexit scopulum et qui vertice summo Stantibus exit aquis; operitur ab aequore moto. Nixus eo, rupisque tenens juga prima sinistra, Ter quater exegit repetita per ilia ferrum. Litora cum plausu clamor superasque Deorum Implevere domos. gaudent, generumque salutant, Ruxiliumque, domus servatoremque fatentur Calliope, Cepheusque pater. resoluta catenis Incedit virgo , pretiumque & caussa laboris. Ipse manus hausta victrices abluit undar Anguiferumque caput, dura ne laedat arena,
Mollit humum foliis : natasque sub aequore virgas Sternit, & imponit Phorcynidos ora Medusae. Virga recens, bibulaque etiamnum viva meduIla, Vim rapuit monstri, tactuque induruit huius: Percepitque novum ramis & fronde rigorem. At pelagi Nymphae factum mirabile tentant Pluribus in virgis, & idem contingere gaudente Seminaque ex illis iterant jactata per undas. Nunc quoque curaliis eadem natura remansit,
