장음표시 사용
71쪽
Vidit, Sc incaluit; loquittir vel cigia furtim. Quoque magis sequitur; flamma propiore calo it. Non aliter; quam cum summis circumlita taedisHdmotam rapiunt vivacia sulfura flammam.
Ο quoties voluit blandis accedere dictis , 3 Is
Et molles adhibere precesi natura repugnat; Nec sinit incipiat. sed, quod sinit , illa parata est Exspectare sonos, ad quos sua verba remittat. Forte puer , comitum seductus ab agmine fido , Dixerat, Ecquis adest λ SC, Adest , responderat Echo. 38α Hic stupet: utque aciem partes divi ut in omnes;
Voce, Ueni , clamat magnu . vocat illa vocantem.
Respicit: & nullo rursus veniente, Quid, inquit, Me iugis λ ec totidem, quot diXit, Verba recepit. Perstat: & alternae deceptus imagine vocis; 38s
Huc coeamus, ait: nullique libentius umquam Responsura sono , Coeamus, rettulit Echo:
Et verbis favet ipsa suis; egressaque silvis Ibat, ut injiceret sperato brachia collo. Ille fugit: fugiensque , Manus complexibus aufer: 39 Ante, ait, emoriar, quam sit tibi copia nostri. Rettulit illa nihil, nisi, Sit tibi copia nostri. Spreta latet silvia: pudibundaque frondibus ora Protegit: & solis ex illo vivit in antris. Sed tamen haeret amor; creicitque dolore repulsie. 3's
Attenuant vigiles corpus miserabile curae: Adducitque cutem macies; & in aera succus Corporis omnis abit. vox tantum , atque ossa supersent. VOX manet. Ossa ferunt lapidis traxisse figuram.
Linde latet silvis: nulloque in monte Videtur; COOmnibus auditur. sonus est, qui vivit in illa.JSic hanc, sic alias, undis aut montibus Ortas, Luserat hic Nymphas; sic coetus ante viriles. Inde manus aliquis despectus ad aethera tollens, Sic amet iste , licet, sic non potiatur amato, 60sDixerat. adsensit precibus Riramnusia justis. Fons erat illimis, nitidis argenteus undis,
Quem neque pastores, neque pastae monte capellae
72쪽
M ET AMOR PHO SED N Li B. III. 69
Contigerant, aliudve pecus: quem nulla volu ris,Nrc fora turbarat, nec lapsus ab arbore ramus. Io Gramen erat circa, quod proximus humor alebat:
Silvaque, sole lacum passura tepescere nullo. Hic puer, & studio venandi lassus Zc aestu , Procubuit; faciemque loci, fontemque secutus. Dumque sitim sedare cupit; sitis altera crevit. I sDumque bibit, visae correptus imagine formae, Rem sine corpore amat: corpus putat este, quod umbra est. Ad stupet ipse sibi, vultuque immotus eodem
Haeret, ut e Pario formatum m Armore signum.
Spectat humi positus geminum , sua lumina, sidus, q2ΘΕt dignos Baccho, dignos Sc Apolline crines, Impubesque genas, & eburnea colla, decusque
oris, & in niveo mixtum candore ruborem ;Cunctaque miratur, quibus est mirabilis; ipse Se cupri imprudens; &, qui probat, ille probatur. 42ς Dumque petit, petitur: pariterque incendit, dc arde r. Irrita fallaci quoties dedit oscula sentit In medias quoties, visum captantia collum, Brachia mersiri aquas; nec se deprendit in illis lQuid videat, neicit; sed , quod videt, uritur illo: ψῖο Atque oculos idem, qui decipit, incitat error. Credule, quid frustra simulacra fugacia captas Quod petis, est nusquam : quod amas, aVertere , perdes. Ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est. Nil habet isti sui. tecumque venitque, manetqrie: ψῖs Tecum discedat; si tu discedere possis. Non illum Cereris, non illum cura quietis Abstrahere inde potest. sed opaca fusus in horba Spectat inexpleto mendacem lumine formam :Perque oculos perit ipse suos; paullumque levatus, HoAd circumstantes tendens sua brachia silvas; Ecquis, io silvae, crudelius, inquit, amavit Scitis enim, & multis latebra opportuna fuistis.
Ecquem , cum vestrae tot agantur secula vitae,
Qui sic tabuerit, longo meministis in aevo 8 4 s
Et placet, di video; sed quod videoque, placetque,
73쪽
Non tamen invenio. tantus tenet error amantem. Ouoque magis doleam; nec nos mare separat ingens , Nec Via , nec montes, nec clausis moenia Portis.
Exigua prohibemur aqua . cupit ipse teneri. ΑΤ Nam quoties liquidis porreximus oscula lymphis;
Hic toties ad me resupino nititur ore. Potie putes tangi. minimum est, quod amantibus obstat. Quisquis es, huc exi. quid me, puer unice, fallis Quove pet; tus abis Z certe nec Lima , nec aetas que 3 Eit mea, quam tugias; Scarmirunt me quoque Nymphae. Spem mihi nescio quam vultu promittis amico :Cumque ego porrexi tibi brachia, porrigis ultro: Cum risi, adrides. lacrimas quoque saepe notavi Me lacrimante, tuas. nutu quoque signa remittis: 46o Et, quantum motu formosi susipicor oris, Verba refers, aures non pervenientia nostras. In te ego sum , sensi: nec me mea fallit imago. Uror amore mci. flamma5 moveoque feroque. Quid faciam 3 roger, anne rogem p quid deinde rogabo 'Quod cupio mecum est. inopem me copia fecit. o utinam nostro secedere corpore possem lVotum in amante noUum; vellem, quod amamus, abeTet. Iamque dolor vires adimit: nec tempora Vitae Longa meae superant: primoque extinguor in aevo. 67o Nec mihi mors gravis est, posituro morte dolores. Hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset. Nunc duo concordes anima moriemur in una. Dixit, & ad faciem rediit male sanus eamdem; Et lacrimis turbavit aquas: obscuraque inolo 47s Reddita forma lacu es . quam cum vidisset abire; Quo fugis O remane; nec me , crudelis, amantem Desere, clamavit. liceat. quod tangere non est, Adspicere ' 8c misero praebere alimenta furori. Dumque dolet, summa veste in deduxit ab ora, 48o Nudaque marmoreis percusiit pectora palmis. Pectora traxerunt tenuem percustii ruborem. Non aliter, quam poma solent; quae candida parte, Par e rubent. aut ut variis solet uva racemis
74쪽
Ducere purpureum , nondum matura , colorem.
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda ;Non tulit ulterius; sed, ut intabe cere flavae Igne levi cerae, matutinaeve pruinae Sole tepente solent , sic attenuatus amore Liquitur; & caeco paullatim carpitur igni. Et neque jam color est mixto candore ruborii Nec vigor, & vires, & quae modo visa placebant, Nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo. Quae tamen ut vidit, quamVis irata memorque,
Indoluit: quotiesque puer miserabilis, Eheu, Dixerat; haec resonis iterabat vocibus, Eheu. Cumque suos manibus percusserat ille lacertos, Haec quoque reddebat sonitum plangoris eumdem.
Ultima vox solitam fuit haec spediantis in undam, Heu irustra dilecte pueri totidemque remisit soo Verba lacus: dictoque Uale, Vale inquit & Echo. Ille caput viridi fessiam submssit in herba. Lumina nox claudit, domini mirantia formam. Tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, In Stygia spectabat aqua. planXere sorores Dos Naides: & sectos fratri posuere capillos. Planxere & Dryades. plangentibus adsonat Echo:Jamque rogum, quassatque iaces, feretrumque parabant:
Nusquam corpus erat. croceum pro corpore florem
Inveniunt, foliis medium cingentibus albis. s Io Cognita res meritam vati per Achaidas urbes Attulerat famam : nomenque erat auguris ingen I. Spernit Echionides tamen hunc, ex omnibus unus Contemtor Superum, Pentheus :- praesagaque ridet Verba senis; tenebrasque & cladem lucis ademiae s Iso icit. ille movens albentia tempora canis,
Quam felix esses, si tu quoque luminis hujus orbus, ait, fieres; ne Bacchia sacra viderest Iamque dies aderit, jamque haud procul auguror esse; Qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber. 12o Quem nisi templorum fueris dignatus honore;
Mille lacer spargere locis: & languine silvas
75쪽
voedabis, matremque tuam, matrirque sorores. FVenient. neque enim dignabere numen honore:
Meque sub h. s tcnebris nimium vidisse quereris. 12sTalia dicentem proturbat Echione natus. Dicta fides sequitur; responsaque Uatis aguntur. I .iber adest : test .sque tremunt ululatibus agri. Turba ruunt: mixtaeque Viris matresque nurusque,Vtili us ille, procere5que, ignota ad .fa ra feruntur. s; a Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras
Attonuit mentos Z Pentheus ait. aera ne tantum
Aere repulsa valent 8 & adunco tibia cornu λΚt magicae fraudesὶ ut quos non belligi r ensis, Non tuba terruerint, non strictis agmina telis; sas Femineae voces, & mota insania vino, obscaenique greges, & inania tympana vincant Vosne, senes, mirer λ qui longa per aequora vecti H sc Turon , hac profusos posuistis sede Penates; Nunc sinitis sine Marte capi Z Vosne, acrior aetas, F OO juvenes , propiorque meae ; quos arma tenere , Non thyrsi,s: galeaque tegi, non frondo decebat Este, precor, memores, qua sitis stirpe creati: 1lliusque animos, qui multos perdidit unus, Sumite serpentis. pro fontibus illo lacuque s sInteriit: at vos pro fama vincite vestra. Die dedit leto fortes: vos pellite molles, Et patrium redocare decus. si fata vetabant tare diu Thebas; utinam tormenta virique Moenia diruerent: ferrumque ignisque sonarenti s soEllemus mileri sine crimine: sorsque querenda, Non colanda foret: lacrimaeque pudore carerent. At nunc a puero Thebae capientur inermi: Quem neque be la juvant, nec tela, nec usus equoriam, Sed madidus myrrha crinis, mollesque Coronae, IssPurpuraque, Sc pictis intextum vestibus aurum.
Quem quidem ego actutum modo vos abstitit e) cogam
Adsumtumque patrem, commentaque sacra fateri. An statis Acrisio est animi, contemnere Vanum
Numen, Sc Argolicas venienti claudere portas. F6
76쪽
Penthea terrebit cum rotis advena Thebis ite citi. famulis hoc imperat in ite, ducemque Attrahito huc vinetum. iussis mora segnis abesto. Hunc Avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum Corripiunt die is: frustraque inhibere laborant. Acrior admonitu est ; irritatarque retenta, Et crescit rabies: remoraminaque ipsa nocebant. Sic ergo torrentem , qua nil obstabat eunti, Lenius, Sc modico strepitu decurrere vidi. At, quacumque trabes obitructaque saxa tenebant, 17 QSpumeus, Sc fervens, & ab oblice saevior ibit. Ecce cruentati redeunt: & , Bacchus ubi esset, Quaerenti domino, Bacchum Vidisse negarunt. Hunc, dixere, tamen comitem, famulumque sacrorturi Cepimus: & tradunt manibus post terga ligatis, Ursdacra Dei quondam Tyrrhena gente secutum. Adspicit hunc oculis Pentheus , quos ira tremendos Fecerat: &, quamquam poenae vix tempora diuert, O periture; tuaque aliis documenta dature Morte, ait, edetinim nomen , nomenque Parentum, Et patriam; morisque novi cur sacra frequentes. Ille metu vacuus, Nomen mihi, dixit, Acoetes, Patria, Maeonia est: humili de plebe parentes. Non m hi, quae duri colerent, pater, arva juvenci, Lanigi rosve greges, non ulla armenta reliquit. 18sPauper & ipse fuit: linoque sblebat &,h uno Decipere, & calamo salientes dLcere Pisce I. Ars illi sita census erat . cum tradoret artem Accipe, quas habeo, stu ii successor Sc heres, Dixit, opes: moriensque mihi nihil ille reliquit, s9 Praeter aquas. unum hoc postum adpellare patern Um. Mox ego, ne scopulis haerorem semper in isdem, Addidici regimen, dextro moderante, carinae Flectere: & Oleniae sidus pluviale capellae, Taygetenque, Hyadasque oculis Arctonque notavi. I9s ventorumque domos, & portus puppibu S aptos. Forte petens Delon , Diae telluris ad oras
77쪽
Doque leves saltus: udaeque innitor arenae. Nox ubi consumta est; Aurora rubescere primum foci Coeperat: exsurgo, laticesque inferre recentes Admoneo; monstroque viam, quae ducat ad undas. Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto,
Prospicio: comitesque voco, repetoque carinam.
δε diiunus en, inquit, sociorum primus Opheltes: 6os Utque putat, praedam deserto nactus in agro , Virginea puerum ducit per litora forma. Ille , mero somnoque gravis, titubare videtur; Vixque sequi. specto cultum , faciemque , gradumque:
Nil ibi, quod posset credi mortale, videbam. 6I o Et sensi, Se dixi sociis, Quod numen in isto Corpore sit dubito: sed corpore numen in isto est
Quisquis es, o faveas, nostrisque laboribus adsis. His quoque des veniam. Pro nobis mitte precari , Dictys alti quo non alius constendere summas 6 Isocior antennas, prensoque rudente relabi. Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, Hoc probat Alcimedon : & , qui requiemque modumque Voce dabat remis, animorum hortator Epopeus: Hoc omnes alii. pracdae tam caeca cupido est. εχ
Non tamen hanc sacro violari pondere pinum Perpetiar, dixi: pars hic mihi maxima juris. Inque aditu oblisto. furit audacissinaus omni De numero Lycabas: qui Thusca pulsus ab urbe Exsilium, dira poenam pro caede, luebat. 623 Is mihi, dum resto, juvenili guttura pugno
Rupit: dc excussiim misisset in aequora; si non Haesissem, quamvis amens, in fune retentus. Impia turba probant factum. tum denique Bacchus,
Bacchus enim fuerat in veluti clamore selutus 63o Sir sopor, aque mero redeant in pectora sensus, Quid facitis Z quis clamor, ait qua, dicite, nautae, Huc ope perveni quo me deferre paratis Pone metum, Proreus, & quos contingere portus Ede velis, dixit. terra sistere petita. 63s Naxon, ait Liber, cursua advertite vestrol.
78쪽
Illa mihi domus est: vobis erit hospita tellus. Per mare fallaces , perque Omnia numina jurant Sic fore: meque jubent pictae dare vela carinae. Dextera Naxos erat. dextra mihi lintea danti, ε o Quid facis, o demens t quis te furor, inquit, Acoete , Pro se quisque , tenet y laevam pete. maxima nutu Pars mihi significat; pars, quid velit, aure susurrat. obstupui: Capiatque alius moderamina, dixi: Meque ministerio scelerisque artisque removi. 6 sIncrepor a cunctis; totumque immurmurat agmen.
E quibus Aethalion, Te scilicet omnis in uno Nostra salus posiva est λ ait. Sc subit ipse: meumque Explet opus: Naxoque petit diversa relicta. Tum Deus illudens, tamquam modo denique fraudem Senserit, e puppi pontum prospectat adunca. oso Et flenti similis, Non haec mihi litora, nautae, Promisistis, ait: non haec mihi terna rogata est. Quo merui poenam facto Z quae gloria vestra est ;Si puerum juvenes, si multi fallitis unum 3 6ssIamdudum flebam. lacrimas manus impia nostras Ridet: & impellit properantibus aequora remis. Per tibi nunc ipsum nec enim praesentior illo Est Deus) ad uro, tam me tibi vera referre, Quam veri majora fide. stetit aequore puppis 6coHaud aliter, quam si siccum navale teneret. Illi admirantes remorum in verbere perstant: Velaque deducunt; geminaque ope currere tentanta Impediunt hederae remos, nexuque recurUD rSerpunt & gravidis distringunt vela corymbis. 66s
Ipse , racemiferis frontem circumdatus uvis, Pampineis agitat velatam frondibus hastam. Quem circa tigres. simulacraque inania lyncum, Pictarumque jacent fera corpora pantherarum.
Exsiluere viri ; sive hoc insania fecit, . Sive timor: primusque Medon nigrescere pinnis Corpore depresso, Sc spinae curvamina flecti Incipit. huic Lycabas , In quae miracula, dixit,
Verteris r dc lati rictus, dc panda loqueatib 1 Natis
79쪽
Naris erat, squamamque cutis durata trahebat. 67sAt Libys, obstantes dum vult obvertere remos, In spatium resilire manus breve vidit; & illas Iam non esse manus; lam pinnas posse vocari. Alter ad intortos cupiens dare brachia funes, Brachia non habuit; truncoque repandus in undas 68 o Corpore desiluit. falcata novissima cauda est. Qualia dividuae futuantur cornua Lunae. 'Undique dant saltus: multaque adspergine rotant: Emerguntque iterum: redeuntque sub aequora rursus rInque chori ludunt speciem : lascivaque jactant 68s
Corpora; & acceptum Patulis mare naribus emant.
De modo viginti tot enim ratis illa ferebat)Restabam solus. pavidum, gelidumque trementi Corpore, vi Xque meum firmat Deus, EXcute, dicens, Corde metum , Diamque tene. delatus in illam , 69 Accensis aris , Baccheia sacra frequento. Praebuimus longis Pentheus ambagibus aures, Inquit: ut ira mora vires absumere posset. Praecipitem famuli rapite hunc : cruciataque diris Corpora tormentis Stygiae demittite nocti. 69s Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes Clauditur in tectis: & dum crudelia iustae Instrumenta necis , ferrumque ignisque parantur; Eponte sua patuisse fores, lapsasque lacertis Sponte sua, fama est, nullo solvente, catenas. 7OOPerstat Echionides: nec jam jubet ire, sed ipse
Vadit, ubi, electus facienda ad sacra, Cithaeron Cantibus & clara bacchantum voce sonabat.
Ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro
Signa dedit tubicen, pugnaeque adsumit amorem: 7 sPenthea sic ictus longis ululatibus aether Movit: & audito clangore recanduit ira. Monte fere medio est , cingentibus ultima silvis, Purus ab arboribus, spectabilis undique campuS. Hic oculis illum cernentem sacra profanis pro Prima videt, prima est insano concita motu,
Prima suum misso violavit Penthea thyrso
80쪽
Mater: Ι6, gemi nae, clamavit, adeste sorores. Ille aper, in nostris errat qui maximus agris, Ille mihi feriendus aper. ruit omnis in unum 7rs Turba furens. cunctae coeunt , Cunctaeque sequuntur, Iam trepidum, jam verba minus violenta loquentem, Jam se damnantem, jam se peccasse fatentem. Saucius ille tamen, Fer opem, matertera, dixit,
Autonoe : moveant animos Actaeonis umbrae.
Illa quid Achaeon nescit; dextramque precanti Abstulit: Indo lacerata est altera raptu. Non habet infelix quae matri brachia tendat: Trunca sed ostendens disjectis corpora membris; Adspice, mater est. visis ululavit Agave; Collaque jactavit, movitque per aera crinem: Avulsumque caput digitis compleXa cruentis Clamat, Id comites, opus haec victoria nostrum est. Non citius frondes autumno frigore tactas, Iamque male haerentes alta rapit arbore ventus; Quam sunt membra viri manibus direpta nefandis. Talibus exemplis monitae nova sacra frequentant, Turaque dant, sanctasque colunt Ismenides aras.
