장음표시 사용
31쪽
prolixae in me voluntati Eminentissimi Cardinalis, qui aditum mihi ad Majestates Vestras adeundas , Ipsisque Orationem hanc Funebrem inscribendi patefecit. Ac Vobis demum selicissima Omnia , ut quicumque aliquo Religionis studio
flagrant, certe faciunt, eX animo voveo.
32쪽
O N unam hodie cladem uno Vulnere accepimus,m. N. Uno magnae Britanniae Rege humanis curis exempto, Prolixam summorum Uirorum seriem e medio sublatam requirimus. Illustre Orbis Christiani lumen desideramus, Iacobum, Ducem Eboracensem; longe splendidius, Iacobum Reget ii clarissimum, ac ferme divinum, Iacobum Exulem . Nihil illo Duce praestantius antiquitas prodidisset, nisi Iacobum Ducem Iacobus Rex antecelleret. Nihil illo Rege sublimius Posteritas ostentaret, nisi Iacobus
Rex a Iacobo Exule vinceretur. Regios titulos Eboracensis explevit; Rex antecessit; Exul, quo tantam virtutem nomine dicam, nescio: Vos de illius ponde. re, aestimatores aequissimi, judicate. Perorare hic potuissem, si, quemadmodum brevi hoc Verborum ambitu , de Iacobo II. magnae Britanniae Rege abunde multa i
33쪽
multa perstrinxi, ita eadem essent ad vestri doloris delinimentum satis . Ut hujus vulneris acerbitati, quod merito in Reipublicae Christianae pectis, supra quam cui quam aestimare liceat, alte descendit, levationem adhibeam aliquam, aliquanto latius haec ipsa de summo Rege, non alia reseram: neque porro quid ipse postulet, supra omnem ambitiosae laudationis audaciam constitutus,quam quid vestra hςc pretians moestitia flagitet , reputabo. Nihil proinde ab institutae partitionis ratione deflectens,conabor ostendere, militarem disciplinam ad summam gloriam evexisse Iacobum Ducem Eboracensem; vetus, & agnatum Anglicis Regibus cognomentum Fidei Defensoris aequasse Iacobum Regem ; fines humanae conditionis praetergressum Heroem expressisse Iacobum Exulem.
Expendite autem quantam ad rem bellicam commendationem afferat, qui duodecim supra centum ,
Scotorum Regum Insignia, Fascesque percenset; qui
tot Domi exempla, tot summae gloriae monumenta circumspicit. Fulgores Avorum illos sustinuit inconnivens decennis Puer . Armis, sagoque inter bullas, &crepundia candidatus, Caroli Regis Parentis sui propugnator, primos, eosque armatos amores Pietati, prima odia factiosiis partibus Anglici,Scoticique Senatus litavit. Gloriae suae ipsa annorum acerbitate maturior Vitam, quam recens acceperat, Patri festinat impendere, egregius Foenerator beneficii, quod vix cognoverat . A tque Utinam conatus ille tam feliciter procesisisset, quam fuit honesta causa susceptus . Nec idcirco
sortiter audentem usquequaque eVentus deseruit .
Nam qui praesepius undique interversae dominationis Legionariis, Oxonii, Londini, ad Castrum Richemondiae, ad Castrum Novum, in Curia demum Ham
34쪽
po, ana, honoris specie, captivitatis nomen tegebat, suppetias venire non potuit Parenti Regio, ad cujus vitae exitum supra omne exemplum, fidemque calamitosum Ovanis Posterorum memoria obrigescet . Sed nulla tui obstitit seditiosorum vis. quo minus virili consilio , solertique, a calcata Hostibus Regia , a Patria sariosorum hominum tabe inquinata generosum seffugium impetraret. Dissimulaverat ille quidem Ducem Eboracensem, ami diu scemineo adoptato, ne scilicet hoc etiam Britannico Achilli deesset, ut, mentito sexu, aliquantulum delitesceret. Verum , CUm aureae Periscelidis, quam imprudens non dimiserat, tessera detectus, nihil esset propius , quam , ut ad Custodes iterum raperetur; elata fronte, habituque oris interrito; Subsistite, inquit, Milites; vestrae potestatis est Dux Eboracensis, pietatis vestrae, si de illius salute si
tueritis, perfidiae, si de iniuria. per Omne tempus m mor saturus. Exarmavit odia, perterrefecit hostium vultus constantia Pueri, &. quidem Foeminam mentientis . Itaque , immutata divinitUs mente , moras omnes abrumpunt; ad Navigium Praesidiarium,
Ducem deserunt; simulque ipsi siustissimae tunc navigationis, mox periculorum omnium socii futuri, Middelburgum apud Zelandos Ducem Fboracensem, Regale depositum, spes Angliae, publicae securitatis Palladium appellunt. Amplisssimum hic illi Theatrum , ad bellicam parandam laudem obvenit, Belgium, multis experimentis illustre Martis Domicilium. Assentior plane Scriptori Veteri, qui testatum reliquit, non minimum referre, in qUae cujusque Virtus tempori incidat; quem potissimum campum , in quo possit excurrere, nanciscatur. Rctram certe minus commode
cum Romanis, cum segni, diutinoque bello consent-I siccrent
35쪽
scerent apud Fidenas, & Uejos, obscura nomina. Perea tempora Belgium maximorum Europae Regum armis obnoxium flagrabat. Quas ibi partes summi Imperatoris Eboracensis non obiit Z qzae decora non expressit 8 quas laudes vel ab hostibus non extorsit Z Militem in Castris morigerum, ad imperia paratum habere ; sessis solatio, aegris praesidio esse; nihil a caeteris, nisi virium praestantia dinerre. Mores gentium, locorum opportunitates, situsque cognoscere: Hostem adoriri caute, firmiter sustinere, astu decipere; primus inbre praelium, postremus deserere. Quoties per transversos hostium cuneos cum expeditissimo Equitatu felici audacia evasit 8 Quoties inclinatos ordines aspectu, nutuque in gradum restituit Θ Nam documenta illa summae virtutis, atque solertiae militaris, quae ad obsessum Atrebatum, & iterum memorabili pugna ad Dunquercam edita, palam exhibuit, non est, quod tenuitate praeconii minora faciam. Praesertim cui virtus illa non modo ad meritissimae testificationem laudis, sed ad singularem admirationem rapuerit Ludovicum Borbonium Principem Condaeum, oc Henricum Vicecomitem Turennium, lumina illa bellicae artis, de quibus facilius judicaveris, utrumque maxima , quam uter majori gloria enituerit. Praestantes temrestribus copiis Imperatores perinde summa navali laude florescere, longe operosissimi laboris esse, cum res ipsa, tum exemplorum infrequentia jubet esse perspicuum. Ego vero Vos, Bataviae sinus, appello, quos Eboracensis in perpetua Victoriarum suarum monumenta conVertit. Dicite vestras Classes iterato praelio susias, atque disiectas; recensete direpta signa, avectas praedas, Nauticam Turbam, militemque captivum; obdenti Bata vici maris Praefecti praecipitem
36쪽
fugam , & indecorem commemorate . Ad extremum quidem discrimen Obdenius Britannicam Classi sem, & Ducis vitam adduxerat, Cum, directis ex alto in praelium navibus, comprehensam Anglorum s Praetoriam, valido Militum egressu, circumstetit. Eboracensis, in re subita trepidaque, arrepto Regiae puppis vexillo, per discurrentes faces, per displosas pilas huc illuc transvolantes, ubi Mars erat Pugnacissimus, stibi gladio viam aperit, saltuque in scapham transiliens, submissam a tergo Prςsidiariam Conscendit. Quam cum nihilo segniores Batavi serreis harpagonibus arriperent, sisterentque, & Circata Ducem conglobati, non levi Nobilium strage, manus consererent; iterum Dux Insigne Regium attollens, per suorum cadavera, per ingruentium hostium tela, in aliam Auxiliariam se coniicit,non intellecta periculi magnitudine , nisi postquam vitaverat. Tunc vero exarsit animus, praeclaro aliquo documento , de suorum virtute Commonere Batavos ἔquos inauditae sortitudinis felicitate obstupefactos, haud cunctanter insequutus, ingenti parta gloriata, in ipsos Bataviae portus premit, fugatque ; Classemque omnem trepidam, & PAVentem, nullo negotio, tormentis, globisque incendiariis absumere potuisset, nisi, quos armis vicerat, iterum superare clementia maluisset. Sed video vos de Iacobi Ducis Eboracensis spectatissima in armis laude minime dubios ad illum Fidei Defensorem Iacobum Regem subsultantibus animis inhiare. Iam pridem ille Regalopectus, validissimum Fidei munimentum, nefariis
Procerum artibHS, atque Commenti S objecerat, Cum
aditum sibi ad Regios honores omnem Praecidit eodem calamo, quo iniquis Religioni legibus, conceptisque
37쪽
tisque a Calvinianis Architectis conditionibus subscribere detrectavit: si tamen qui ita se Regalibus titulis, &. Insignibus abdicat, proiicit honores,
nec potius Mneratur , longeque nobiliorUm quaestum . atque compendium facit. J V vero, maximorum Principum praeclare gestis subservienS, Fama , calamum illum, quem Jacobus tantopere refugit, suscipe; notisque nulla temporum iniuria perituris,
hoc ipsum lucidissime scribas, Iacobum scribere e horruisse. Nullus certe calamus de Iacobi laudibus scribet uberius ipso Iacobi calamo non scribente . Quid vero illa praedicem spolia ab Haereseos castris
relata, cum Annam, priorem Coniugem, elati Cael roqui: praestantis ingenii isminam, sed alienorum a Fide Dogmatum contagione contaminatam ad
Vaticani signa perduxit 8 quid opimam illam, praeclaramque praedam, Carolum Regem Fratrem ab ipsis sempiterni interitus faucibus vindicatum p Unum siquidem Fratrem sanctissimi Ruthorem
consilii, impulsorem unum habuit CarolUS, cum atrita tot annis pravarum opinionum semita, sub ipsum vitae exitum seliciter aberra Vit; cum , lecto, ubi decumbebat, in arenam commutato , aegroqui corpore validissimum Palaestritam animo induens',
eliso Impietatis jugulo, in ipso Romanae Fidei complexu,non tam extremum spiritum, quam recentem,
longeque pulcherrimam de teterrimo hoste Uictoriam coniecravit. Carolus morti proximus Fratri Regnum; Iacobus Carolo Caelum restituit; non Carolus splendidiorem Haeredem habiturus; non Iacobus sortem magis, & strenuum Decessorem . Ubi vero Regnum obtinuit, tametsi, Imperii specie, ingentes illi calamitates evolvendas Carolus reliquisset ν
38쪽
set, ipse vero non falsus animi prospiceret in funestissimum excidium erupturum impendentem turbinem, popularium odiis , Potentium ambitione collectum ; non idcirco Religionem, jus fasque ant privata commoda, Regnique rationes habuit. Cuius, rogo vos, firmitatis animi suit, in clari isma gentium luce, in omnium oculis, Catholicorum Sa-Cra profiteri; rem Divinam peragenti publice in te esse; ad Caeleste convivium accedere; Romanis ritibus initiatos intime admittere, efferre, exornare, in ea Regia, quam sciret obsessam sibi, stirpique suae alienis, & infestis, quia offenderant; in ea Civitate, quo longe facilius, quam reliqua mercimonia novarum colluviones confluunt doctrinarum8 Praesertim cum eventilandis ambitiosorum flammis Haeresis praesto esset, vulgato jam Monstri ingenio, obtentu Religionis, abruptum Principibus obsequium molientis. Quam alte Religionis studium ejus animum occupa Verat, Cum in Aulam Londinensem Summi Pontificis Oratorem, illis utique Regioni, bus diu occultum, atque subtractum Sidus, induxit; ut luce o Vaticani culmine diffusa deformatam Insulae faciem inauraret; atque in tot Populorum animis penitus inustas nequissimorum notas errorum Caelestibus flammis aboleret, atque detergeretp Et quoniam virus illud in Regni visceribus penitus inoleverat;passimq; homines privatim degeneres,in publicum ex itiosi, nihil in factis moderatum, nihil in doctrina sanctum habere, libertatis partem credebant; nullas Rex ossiciosae benignitatis, nullas singularis prudentiae parteS intentatas reliquit, quo in certam perniciem ruentes ad saniora consilia pelliceret. Praeterire prosecto neminem poterat, Regem, ut erat pa-Κ rabili
39쪽
rabili venia, & ingenio mira quadam suavitate ad lenitatem remisso , sinum non modo poenitentiae, Verum etiam beneficiis laxaturum j is, qui ad obsequium remigare potius, quam fallaci rerum novarum esca illiciti, & irretiti, se, Patriam, liberos, sortunasque suas perditum ire constituerent . Ad haec, ut in posteras etiam aetates vigiles & salutares curas extenderet , adaperta instituendae Iuventuti
Lycaea, Viris perspecta probitate suppleti Magis
stratus, consignatae Urbium Praefecturae, quibus integritas, fides, Reipublicae studium suppeteret. Postremo cum homines, quibus nulla ex honesto spes, publica mala ambitioni suae remedium quaererent l&, non divini, non humani juris memores, eo palam tenderent, uti ex scelere jus facerent, & Principis
clementiam in alimentum perfidiae Verterent, postquam remedia ex lenitate quaesita in immensam perniciem processerant, illuc in Vitus pertrahitur, ut a mis belloque impendentibus malis occurreret . Neque enim ultra blandiendum erat pesti, monstroque, quod elato, inflatoque collo, Urbes sunestaret, vastitatem induceret, Domum Regiam, nomenqu protereret. AEquissimam armorum causam eventus admodum laeti exceperunt. Verum , propterea quod arcano Divinae mentis consilio factum est, ut caedes. proscriptione S, tragicaeque rerum conversiones Posterioribus annis patescerent, acerbissimi temporis seriem illam omnem, memoratu atrocissimam, conspectui vestro subducam. Nimirum H ngliae, Scotiae , Hiberniae Regnis disertius Roma ipsa Romanae Fidei sortissimum exerit Desensbrem. Haerent
adhuc opinor omnium mentibus selicissima illa tempora, cum amplissimo genere,sed ardore Pietatis
40쪽
illustrior Princeps, Palmerius Roggerius Comes de Castelmaina Iacobo Rege, obsequii deserendi profitendaeque obedientiae ergo Orator mimis ad Romanum Pontificem, Anglicorum Regum Legationem iniquitate temporum perdiu intermissam restituit . Quanta vero comitatuS lectissimi pompa , . quanta auri profusione, Aulicique apparatus cultu, elegantia, copia restituit Z Iterum vestris oculis subjicerem , ad spectaculum saeculorum interjectu nor usurpatum, exilientem Urbem: cum consertissimus ubique populus praetergradientis currus stiparet ;cum pamuri ad Canitum Hras Deo grates persolveret; cum summi Regis studiosissimi Viri Principes
Regium Oratorem Regia magnificentia exciperent. Sed quo tunc laetabamur effusius,vehementius nunc moerore conficimur, & ex illorum felicitate temporum magis, magisque haec praesentia Vulnera recrudescunt. Ego certe, nobilissime Comes de Castelmain, cum te ex alio suggestu praesentem alloquerer, tibique inaugurationem optimi Regis, cui nostri ordinis homines, multis perspectisque de causis, devinctissimi essent, publice gratularer, constituendum a Iacobo firmiter Regnum, gloriose amplificandum, laetissima demum omnia praecipiebam animo; non hujus diei moestitiam, non pompam istam Exequialem cogitabam; me Vero, qui recen S inaugurati Regis laudator fuissem, acerbissimi hodie Funeris praeconem futurum. Sed ab invicto Iacobi pectore discat constantiam dolor. Qui certe ut sibi vel
maxime imperet, intraque rationis septa consistat, Vereor tamen , ut ipsius casus tam sortiter ferro possit, quam ipse pertulit suos. Fastos evolvite temporum praeteritorum; Memorias omnes percurriter