장음표시 사용
41쪽
qOsincera, non declamatoria fide; ingenue, non jactanter dico; nullum vobis summi Herois pectus occurret , in quo sortis, & excelsi animi magnitudo vires suas validius exeruerit; sua Insignia extulerit gloriosius. Ab aviti Regni possessione dejectus Regio fastigio elatiorem Exulem agit. Non delitescit 1 exilio Dignitas; vigor in ca1u non deficit; Majestas in umbra non obsolescit. Reditum sibi ad Regnum undique interclusum prospiciebat; cum furor, &saevitia intus aleretur; vis & metus soris ingruerent; sed praegestiebat, subducta illa veluti sarcina, expeditiorem se ad supremi Numinis clientelam
transire; se suaque omnia in ejus nutu reponere . Fluxam suorum fidem apprime no erat , eorum quam maxime, quos arctius sibi beneficiis , dc secretorum conscientia illigaverat; at eo Curatius adniti,
ut sua in Deum fides constaret, quo ipse graviori suorum perfidia impeteretur. Neque vero simplex Iacobi Exilium, sed plane multiplex suit . Nam qui lectissimam Conjugem, Mariam Estensem; suavissimam vero Sobolem , Valliae Principem in exilium
secum adduxerat, iterum exulabat in calamitate Conjugis, per omnia Virtutum exempla tanto Heroi plane comparis Heroinae: atque alio rursus exilio afficiebatur in dulcissimae Scholis casu quam patrias VirtuteS, perinde, ac vultus spirantem haud satis scio aerumnarum ne levamentum, an acerbioris curae causam haberet. Ego vero nimis inscite Iacobi
Exilia percensui, qui omnium gravissimum praeterierim, Exilium a suis Regnis deturbatae Religionis. Alia siquidem Exilia minimum sentire potuit, a Rege Christianissimo tanta habitus, excultusque magnificentia, quanta, & qui exciperet, & qui excis
42쪽
peretur, Regem deceret : Religionem vero a suis Regnis exulantem eo graVatius serebat, quo Regnum, in quo Versabatur, Religioni addictius es Cernebat. Imo vero, cum profligatam in Anglia Religionis causam, cum Catholicos Proceres a Magistratibus deturbatos, cum tot praestantium hominum ab illis Regnis ejectorum egestatem , squalorem, rerumque omnium Penuriam passim Europae Regna summa tristitia , lacrymis, commiseratione Prosequerentur lugubres illae omnium voces, illo Populorum luctus, & querimoniae, Romae praesertim, pulcherrima frustrata spe nobilissimae Insulae ad avita Fidei signa reducendae, suspiria, in Iacobi animum gravistimo quodam impetu recidebant Se moeroris publici causam incusare; suis unice criminibus factum esse palam profiteri, ut tantae cursus felicitatis intercideret, ut illa Regnorum accessione Fides,& Religio viduarentur . Interea admirabili illa , Exulis pietate, constantia, submissione, quantaViS Regnorum adeptione jucundius Religio laetabatur . Nullo facile iniquiore loco res Romanae fuerunt , quam cum, circumvento ab Hostibus Capitolio. Roma, ut sunt Historici verba, nihil habebat reliquum, Praeter Iovem obsessum, & Camillum Exulem. Calamitosissima certe magnae Britanniae facieSsuit, cum Religio nihil residuum obtineret, praeter validas quidem, sed exiguas Catholicorum copias ibidem misere exagitatas, & Iacobum Exulem . Gemino illa spectaculo media, hinc commiserationem in Regnum, amores illinc suos partiebatur in i Regem . Insula, quae olim Pietatis studio ad invidiam maximarum gentium effloruerat, foedissimis nunc erroribus deturpata; illam vehementer ange-
43쪽
bat; sed Regis animus supra casus, & incerta vici situdinum a virtute positus sublevabat. Ab Anglia
teterrimis opinionum portentis mancipata incredibilem aegritudinem, ab inconcussa Regis extorris sortitudine fructus capiebat uberrimς voluptatis. A Regnis olim sibi acceptissimis depulsa languebat; in Iacobi pectore firm isti me retenta triumphabat. Quidni vero in ejus animo triumphum multo splendidissimum explicaret, qui omnes fortunae Vires elideret , tela frangeret , impetus retardaret pNeque enim adversa invenire aditum poterant, ubi fores omnes Constantia praemuniverat; non trepidatio, aut metuS irrepere, ubi Voluntas divinae mentis arbitrio se sortiter adjungens , in ipsa rerum omnium perturbatione plusquam Halcyoniae traiaquillitatis dies agitabat. Quod si pateretur justae modus Orationis, ut decora virtutum omnia persequerer, quae generosum illud Exilium illustrarunt, hanc ipsam prae Religionis cura mortalium titulorum admirabilem despicientiam mirari desinerent , qui Iacobi animum rerum Caesestium ardore unice clagrantem , ac beatae illius Caelitum Patriae rivulis largiisma irrigatum Pernoscerent. Profecto extremos vitae annos ad limillimam supernis Civibus vivendi normam exegit. Divina solum per continuatas precibus noctes, Divina sacrorum Voluminum lectione, Divina piis alloquiis mente, oculis, ore usurpabat. Cum vero somni exiguitate, & parcissimo cibatu vireS attereret;cum Voluntaria Corporis afflictatione, flagella sanguine imbueret, laqueisque chalybe intextis latera adstringeret; quo demum spectabat, nisi ut corpus, tanquam onerosum impedimentum paulatim dimitteret, quo ad Caelestem
44쪽
stim Regiam promptior animus revolaret y Reditum autem illum nequaquam simplicem, aut solitarium adornaverat , qui Annam Conjugem, qui Carolum Regem Fratrem, qui tot ab hiaereseos signis divulsas illustrium bellatorum copias praemi-1erat: qui immensam auri vim,suis usibus detractam,
jis sustentandis impenderat, quos ab Anglia, Scotia, Hibernia, Fidei, & Regis amor abduxerat. Qui demum Romanae in Anglia Fidei firmius in posterum stabiliendae vigili solertique cura, nobilissimam Sobolem, Valliae Principem in sinu Religionis instituerat. Quid autem Valliae Principem dico Imo
vero Iacobum III. bonorum omnium animis laetitia gestientibus, a Ludovico Magno Christianissimo Rege, maximo, laudatissimoque Fidei, Pietatis , Religionis exemplo, magnae Britanniae Regem salutatum. Is, ut ex hoc aetatis flore certissima se produnt auspicia, laude bellica, Iacobum Ducem Eboracensem; Fidei propugnatione, Iacobum Regem cumulatissime reseret: Husdem vero Exilium , Christianae Reipublicae merit1ssimo jure acerbissimum, optatissima diuturnaque pensabit, quod Regnorum Sospitator annuat Deus, regnandi felici
