Caroli noni Francorvm regis vita ...

발행: 1596년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ELOGIVM si

erat sub clientela Musarum longio rem famam, quam Vitam quaereret. Cumque Culacium det iuris fontes penitus exhausisset, Lutetiam redhi, Senatumque Parisiorum ingressus est, ceu arenam litigantium , anno

M. D. LX. Vbi unam tantum contro,

uersiam, seu litem, publice agitandam suscepit, specimen ingeni j sui

praeberet. Victoria forensi,domum statim relata, quae inanis & vana ta-pe gloria est,sed strepitum forensem non ferens , laboriosis huiusmodi exercitationibus abstinere in reliquum tempus, optimum sibi & Musis constitust, solas amicorum & familiarium causas in umbra atqui otio tractans. Nec quicquam scrip sit, consuluitve litigantibus , quod non elaboratum, certumque esset, Lonoris sui magis quam quaestus raestionem habens: cum aduocati ple-

52쪽

P. PITHOE I

runque secus faciant, turpi lucro victi superatique pecunia. Exortis ciuilibus bellis, huic regno plane funestis, Lutetia discessit, non classicumae arma,sed quietem quaerens,lcripsitque hoc epigramma ad libros suos in urbe relictos.

Visa salus nobis, una ruina fuit. Siqua tamen vitae si es est, hoc de

precor unum:

Vivite quiu gratos, gratus ego

inteream.

Reversus demum, atque iterum amplexus forum Ac studia doctriant, incredibili eruditorum virorum laetitia exceptus est, qui certatim illi ut uxorem duceret & cupide persuadebant. Ijs bene monentibus duxit Catharinam Palludellam Ioannis

Regij scribae Notamus filiam, ex

53쪽

ELOGIUM. 33

qua mares quatuor habuit in pueritia mortuo S,quo tu obitum modeste tulit: et sit humanum est eiusmodi damna grauiter ferre, patique. T umvero multo plures quam unquam antea illum adibant, fiebatque concursus litigantium ad qdes eius,quod controuersitas litesque dubias prudenter, & cum ingenua probitate ebrimere existimaretur, v t plerique cognomen illi sapientis Arbitri meri to deferendum putarent. Qua in re pietatem suam manifestis indicijs ostendit, quaestum& lucrum quodcunque festis diebus obtigisset,men dicis vltro distribuens. Interim veterum scriptorum monumenta aliquot in lucem dedit, ut Reipublicarprodesset . nec minus praefationes a se praefixas ob eruditionem probari sensit, quam libros ipsos tanta cura qu sitos. Dum haec facit, Henricus

54쪽

III. Galliarum Rex missurus in Aoquitaniam e senatu Parisiensi ali quot Consiliarios suos Iuris dicundi causa, idoneum ad eam rem qua rens, qui regio nomine publica negotia procuraret , Pithorum deligit: quo in magistratu virum sese & quidem probum ostendit, ac tanta prudentia & honestate pr*ditum, VP Aquitania tota mortem eius diu luctura videatur. Hoc munere functus biennio & quod excurrit, domum redijt, priuatamque absque magistratu vitam egit, quam idcirco beatiorem puto. Et quidem multo magis quam unquam in ore esse omni populo coepit, super grauioribus dubiisque negorijs consilium ab eo petere cupienti, tapeque ex Italia lites dirimendar ad eum missae sun P.

Mortuo autem Henrico, CUm Omnis Gallia ditum incendium patere-

55쪽

tur , maluit Lutetiae se continere quam P regse, conseruandae bibliothece suae causa, cum qua mori optabat, Vt illa viveret. Raro tamen

non nisi palliatus veniebat in forum, inter priuatos parietes domique solatium ex lectione librorum suorum capiens, veteresque Gallia Synodos quas plurimas habebat, exscribi & in mundum redigi diligentissime procurans, quod Opus ab solutum reliquit, idque thesaurum Galliae appellare placet. Nusquam enim alibi tot opes, totque gem qin unum coaceruatae congestaeqne

sunt. Imo v t tempus falleret, depelleretque praesentem animi tristitiam, mathematicis disciplinis operam dedit Monantholio docente, qui inter Professores regios illarum peri tissimus habebatur. Postremo ba

batis Lutetia eiectis, ubi in praesidio

56쪽

s6 P. PITHOE I

erant . perfunctus aliquandiu amplissimo Procuratoris generalis in

Senatu munere, cosuetum fori exeris

citium tandiu intermissum repetijt, fuitque litium ac negotiorum multitudine occupatissimus, usque ad id tempuS, quo imminentem grassantemq; pestem in Capaniam agrumque Tricassinum secedendum necessario illi fuit, & uxori filiabusque suis,quas duas tantum superstites habebat, Aloysiam,&: Mariam. In illo propter repentinum discessum molli ut videbatur otio , excudi curauit sopi fabulas, Iambico senario versu elegantissime scriptas a Pli dro Augusti Tiberiique C clarum liberto, quq nondum lucem viderant: necnon Hilarii Pictaviensium Episcopi opus historicum de calamitatibus diui Athanasij, & Liberij

57쪽

tiant febri, in quam inciderat mederetur, ex am cenissima villa quam incolebat, Non gentum ad Sequanam se conferre coactus est procinrat Idae valetudinis gratia: ubi febri illa In continuam versa, iudicauit se natali suo die moriturum, atque ita accidit. Κalendis enim Nouembri

bus anno M. D. XCvI. excessit e vita,

lignissimus longiore ac diuturniore, si fata virtutes hominum ponde raret. Verum ita res habet,ut mors, quasi messoria falx segetes,ssic probos atque improbos pro arbitratu, iuuenesque ac senes metat. Di*vero natali exemptum esse rebus humanis id illi commune fuit cum Attalo, Platone, Mario, Pompeio, Gregorio I. qui omnes, Ut literarum monumentis proditum est, eo ipso die quo nati fuerant recurrente, se to sancti sunt. Testamentum qui

58쪽

,3 P. PITHOE I

dem sciibere conatus Vrgente morbo absoluere non potuit: bibliothecae tarnqn suae memor, illam aut et neri integram , aut uni tantum vendi iussit, eique digno, ne margaritas porcis exponeret. Habebat enim plurimos exquiiitissimos codices tam excusos quam manuscrip tos in omni genere disciplinae, quos mira felicitate suos fecerat , partim dono familiarium & amicorum,partim emptione & pecunia sua. Et

tus vero est tanto omnium moeso-

re, ut eius funeri, quod prosequutus est ordo, Populusque Tricassinus, pnblicas faces decreuerit, ac sepultus in coditorio maiorum ad aedem D. Franci sci T ricassium, v bi mandauerat, locum Epitaphij indicans suis

paulo ante mortem, breuique moriturum se dicens, quod parens an no aetatis suae LVII. decessisset. Sth

59쪽

tura fuit ad modular procera , facie paululum rubida , capilli cio & oculorum pupillis nigris seductis d& concauis, cratio & lpiuo lupercilio, manibus pedibtisque oblongis

tib ijs tamen gracilibus, vultu ut v is debatut ad severitatem quidem co posito, cum humanissimus esset de facili natura, exigui & rari sermonis, a quo veritas aut raro, aut nunquam abesset. Principum aulas nunquam ass chatus est, easque impedimenta atque obices eruditionis 1ppellans Quo minus miror ipsum quiui il- firmis erat publico magistratu quidem maximo, qusque notissi-mUS erat togatorum genti, & aulicis proceribus ob erudition emuli tuteoque egregias , posthabitum: nec co- med tione cuiusquam illorum persuasum optimis Regibus nostris, qui nosse ignotorum ubi virtutes &

60쪽

ornamenta nequeunt, ut illum ad singulare aliquod in Rep. munus promouerent, ubi qualis quantari que foret apertissime iudicaretur. Magistra;ui enim virum ostendit Sed ita res habet. Plerique virtutem dum praesens est absentem exulem que velint, sublatam ex oculis cupide laudant , ut eam desiderare vidcaxur , & in efferendis mortuorum virtutibus sunt prodigi verborum , ut probare videantur ea quae oderunt: coque ventum est, ut de illustribus viris si mortui fuerint, dicatur illud Carac lar, Sint diui, modo ne sint vivi: Usque adeo praesentiam virtutis ignauia efferre non potest. Librorum autem quos edidit, alios ipse quidem Gallico sermone composuit, ut de Comitibus Campania Belgicq , De constitutionibus Re

Ugum Gallue tempore pestiferi schis.

SEARCH

MENU NAVIGATION