Epistolae politicae et historicae ad Philippum Sydnaeum ... Hubert Languet

발행: 1646년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

stro eqiuestri Doctore ut tuis verbis tutar quicquid enim scribam id tibi mae eorum suavissimis sermonibus sordebit insae causae Belitterichium istuc pertrahant, ex ipso audies, mpaea terea Illustriss Principem Casimirum esse tui amantissimum, tibique gratificandi cupidissimum. Cum nullum aliud scribendi argumentum jam mihi suppetat , volo tecum liberius meo more nugari,inde rebus Germanicis liberius Milbere. Ne dubites quin non

solum Hispani, Galli cupiant oppressos eos, qui in Belgio suam libertatem armis asserere conantur Oedetiam aliqui ex primariis Principibus Germaniae, qui non deerunt suis occasionibus quandocunque sese osterent. Facile credo , vos esse ita intentos in Gallorum, Hispanorum molitiones, ut daturi sitis operam, ne multum nocere possint. Si etiam de Get-manis cogitationem aliquam sulciperetis ut existimes rem non indignam vestrae reipub amplitudine, nec inde parum authoritatis vobis accederet. Porro turbaretis consilia Gallorum&Hispanorum , quorum factiones Germania non sunt invalidae, tre-

332쪽

so et nos injiceretis Germanis qui Belo ascupiunt opprimi ab Hispanis , quibus ad eam rem futuri sunt adjumento quandocunque eorum Opera requiretur Pergam ineptire postquam semel coepi Bonam forte rationem id perficiendi quod dico iniretis, si tribunos aliquot militares annuo aliquo stipendioso vobis obstrictas haberetis, quorum opera etiamsi in conscribendo

nailite non uteremini, ex ea re tamen non parum authoritatis vobis accederet, majorque vestri ratio haberetur posthac in Germania, quam hae enus habita sit, nec defutura essent interdum vobis occasiones injiciendi aliquid impedimenti molitionibus eorum, qui vobis non bene cupiunt. Ne vero instar scoparum disi dilutarum, ad nullas res idonei essent isti tribuni, propterea vobis inutiles, deligendus videretur vir aliquis virtute, dignitate praestans, qui sua authoritate

tanquam fascia eos constringerer, ve

stroque beneficio imperii aliquid in

eos haberet. In nullum autem posset ejusmodi imperium majore cum fru-

tu conferri, quam in Illustrissimum Principem castalium imo luna so

333쪽

L I. 3 s in solum esse in Germania, in quem conferri possit, me tacente tibi compertu est, sive spectemus ejus studitun observantiam erga Sereniss . Reginam ac vesstram rem p. sive natalium eius splendorem, sive florentem ejuscitatem , sive rei militaris usum seritiam mvirorum militarium ergamum benevolentiam. Cum jam mihi deesset ad te scribendi argumentum,

vides quale ego mihi confinxerim. Quod si quae propono, tibi non im

probantur , eorumque procuratorem

te constituas, apud necessarios hami V cos tuos qui dignitatem authoritate valent in vestra repub tu in uno saltu ut loquitur Erasmus capies duos lepores, nam saniores judicabunt te de salute patriae esse solicitum, eoque Onaine apud ipsos inibis gratiam Illustrissimo vero Principi Casii miro probabis, te esse memorem humanitatis,

quam tibi exhibuit, sistudium de ipso benemerendi ostendes. Qu'd sit ista nec vobis utilia, nec factu facilia

esse judicas, obsecro, ut aeterno silentio ea sepelias, nec mea literas cuit quam ostendas . Si vero tibi non pla-

ue absurda videbuntur , consul ut

cuna

334쪽

cum nostro equestri Doctore de sconferas, nemo enim tibi melius explicare poterit, quantum haec in se momenti habeant man sint utilia factu.Non necesi es , ut eum tibi commendem nam ut de eo nihil aliud dicam,co nomine tibi commendatissimus esse debet, quod sit tui observantissimus de amantissimus. Cum Domino Rogerio jucundum mihi fuit, veterem amicitiam renovare ac ex ejussitavissima consuetudine maximam voluptatem cepi Si ipsi in aliqua re mei causa gratificatus fueris, judicabo a te collatum esse in me beneficium. De Domino Belo sim mirum in modum solicitus. Discedens hinc promisit mihi se in reditu hac iter tacturum. Dimissus est ex aula Saxonica , sexto die superioris mensis, sub cujus finem

dixerat se ad nos reversurum. Ita jam ex meo morbo convalui, ut aquatuor aut quinque diebus in publicum prodire coeperim Bene vale Francos urti 16. die Decemb. Is T.

LXII. Ostra Sirenes Saxonicae tandiu detinuerunt clarissimum Dona

335쪽

bliciti fuerimus , sed huc reversus salus incolumis nos omni solicitudie liberavit, ac sua suavi consuetudine ex aliquot dies beavit, quamvis saneoluptatis, quam ex ejus consuetudine epimus , bonam partem debeamus ybernis tempestatibus, quae ejus iter emorata sunt. Tu proximo vere sui erga nos minus humanusti amitaroperasti, ut videreris potius amicosugere, quam reditum in patriam accelerare. Si ad nuptias properasses, nobis minus grave fuisset, te tam cito no- bis cripi, nec sine deerant inter nos,

qui eam est causam tua festinationis i suspicarentur. Ego quidem cum istis

ti non sentiebam, sed tamen valde mi-quor , te quem in gremio Gratiarum educatum Omnes judicant, potuisse tuam libertatem tandiu tueri. Tu forte constituisti te ad vestra Palladis exemplum componere , at vide ne te ejusmodi instituti sero poeniteat , perpende tecum, quanta iit eorum for-licitas , quibus domum redeuntibus, ut ait poeta, dulces occurrunt scissa nati Praeripere, tacitapec Ius dulcedine

tangunt. Con-

336쪽

nostrum Beuitlierichium salvos, incolumes dudum ad vos pervenisse. Ab eorum discessi nihil accidit in Germania dignum, quod ad te scribatur. DO-mino Belo non parva dissicultates sese objecerunt , dum demandatum sibi munus exequitur, quas tamen prudentia, ingenii dexteritate ita superavit, ut sperem a nostris ecclesiis depulsa esse pericula, quae ex Jacobi Andreae, maliorum quorundam theologorum molitionibus ipsis impendere videbantur. De sordere ineundo in

scis, quae fuerit mea sententia, cum ejus rei apud me mentionem Norimbero aeprimum fecisti. Ii quibus sunt utcunque notae res Germanicae sciunt quam

non sit facile id perficere, quod est

tentatum primum a Domino Ros e-rio apud aliquot Principes, postea a Domino Belo apud plures objicies forte mihi foedus Sinai caldicum, quod vestro rege Henrico Francisco Gallorum procurantibus coaluit. Alia tunc fuit ratio temporis. Facile fuit adsta lud

337쪽

foedus impellere Principes, qui erant cxcelso animo, in re militari exerci-ui, qui sua sponte illud appetebant, letu Caroli Imperatoris, a quo sibi ivltum periculi imminere videbant, ob mutatam religionem restamen illius foederis exitus fuit tristis, exitiosus multis. Quare nemini mirum vi-leri debet, si nostri Principes ab ejus imodi consiliis abhorreant, cum nihili praesentis periculi sibi imminere vi- deant, eosque diuturna securitas cupi-ldiore socii reddiderit, quam vel Land- gravius Philippus, vel Joannes Fride-teticus Saxo fuerint. Etiamsi in hac par- te res ex animi sententia vobis nonis plane successerit, nequaquam tamen operae in eam impenses vos poenitere debet, cum inde Serenissimae Reginae

existimationi non parum in Germati ni accesserit. An non hoc magna laude dignum est, habendaque est ipsi gratia, quod testata sit se de salute ec- clesiarum, principum , qui jugum tyrannidis Pontifici excusserunt, adeo

solicitam esse, ut ad pericula commu- ni consiliora conjunctis viribus propulsanda eos invitaverit, seque ducem

cis praebere volverita Ego ex animo

338쪽

3ro EPIT SOLA

opto, ut ipsis omnia sceliciter eveniant: verum si accidat , ut posthac oppugnentur ab adversario, cui nequaquam sint pares, suam stultitiam hauddubita ccusabunt, dicent se merito plect i, cum hanc occasionem consulendi suae securitati neglexerint. Non rus raetiam Domino Belo videretur susce 'pium hoc molestumii laboriosum iter , etiamsi nihil aliud praestitisset, quam quod exploravit, quo sint animo Perga vestram rempub principes , ad quos accessit, quorum plerique testati sunt se Serenissima Reginae virtua

tem admirari,&eolere, ac vobis p time cupere. Non male, me judicio, faceretis, si interdum in Germaniam mitteretis viros, industrios , ore. rum Germanicarum peritos, qui istorum animum erga vos confirmarent, ac darent operam', ut vobis plurium

benevolentiam conciliarent, nam ea

ratione nomen Serenissima Reginae redderetur augustius in Germania, ea magis ac magis persuaderetur principibus, vos de salute eorum esse solici itos, forte paulatim perveniretur ad

illud foedus, de quo jam est actum. Si haec de quibus moneo, tibi non viden i

339쪽

in plane absurda consulo ut cum Do-nino Belo de iis conferassi nemo enina tibi melius explicare poterit Nisi scirem te ejus virtutem, ingenium, ac multarum rerum peritiam amplecti, petcrem a te, ut in mei gratiam aliquid benevolentia exiliberes. Sed scio noe opus ejusmodi petitione. Illudntum peto , ut tibi persuadeas eum esse tui amantissimum, sidete sentire, ut decet hiat ego cupio. Si plurimumcjus consuetudine usus fueris, te nunquam ejus rei Ioenitebit. Faxit Deus Omnipotens, ut hoc anno ad cujus initum pervenimus, omnia tibi relici ter eveniant, Qui duci a uxore tuis a moribus conveniente, intra ejus finem

videas pulchra factum te prole parentem Francofurti 8. die Ianuar. Is 8. LXIII.

SIImmam quidem voluptatem mihi

attulerunt prolixiores ille literae, quas superiore mense Octobri ad me dedisti: verum ego jam metuo, ne nimium ex tuo erga me amore in ea literas effuderis, cum non ut antea reves, sed prorsus nullas a quatuor mensibus

340쪽

sibus ad me dederisti quod quam mihi

fit grave eorum judicio permitto, qui sunt experti, quantum possit in animis nostris vehementissimus amor. Qigilli enim in tam diuturno tuo silentio aliud suspicari possum , quam te non boni consuluisse liberiores ocos, quos interdum meis literis in sero , et tibi

aliquid adversi accidisse , quod sit in

causa, ut non scribas quod utrimque in non posset non maximum dolorem mihi adferre Sub initium quidem hye mis meam ad te scribendi, consuetu .elinem aliquandiu interi hisi, at id feci, gravissimo morbo imo editus Post iquam utcunque convalui dedi operam, ut diligentia compensirem id, i quod coactus praetermiseram. De re ibus publicis, vel etiam de meis privatis , non necesse fuit me scribere ' deuntibus ad vos clarissimis viris, Domino Belo, Domino Rogerio , ac nostro optimo euitherichio, quibus&publicat mea privata non minus fuerunt nora, quam mihi Spero autem bonos istos viros, ac mihi narissimos, ad vos dudum pervenisse incolumes. Obtestor te per nostram amicitiam,

per eam spem, quam de te concepi,

SEARCH

MENU NAVIGATION