Epistolae politicae et historicae ad Philippum Sydnaeum ... Hubert Languet

발행: 1646년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

LANGvETI. 3mentem est sinam nisi habitet in corpore sano Cum sis natura minus hi-ilaris, quaerendi s in tibi sodales, quorum honesti consuetudine exhilareris. Illustris Dia Comes Hanavi ensis, de tota ejus familia, te singulari amore prosequitur. Consulo , ut ipsis familiarissime utaris. Non deerunt, alii boni viri, qui si amicitiam eorum expetas , habebunt id pro beneficio. Quamdiu non mutabis animum, ubique terrarum invenies, qui te ament,

re tibi humanitatis ossicia exhibeant. Quoniam Imperator putatur iturus Pragam intra duos menses, jam incipio metuere , ne sim adeo infelix , ut mihi non liceat te videre, quum redibis in Germaniam, qua re nihil mihi acerbius contingere posset. Quod si mihi ex animi sententia omnia ita eveniant, ut adhuc tuo conspectu fruar, t mihi tamen non licebit diu frui. Quandium autem dolorem mihi allaturus sit tuus discessus, praevideo, Ssei libenteri Occuri erem , sed nihil mihi venit inlinentem, quo occurri possit, nisi fortes tua Egies levamen aliquod mihi at-Itulerit. Quamvis ita sit animo meo. I insculpta , ut mihi perpetuo obverse-

tur,

72쪽

EPIs TOLAE tur, peto tamen, ne tibi sit grave, tantia meae cupiditati indulgere , ut eam ad me mittas, vel adseras, quando ad nos redibis quam etiam ideo cupio habere, ut ostendam iis, quibus indico quid de tua indole sentiam, inquam spem

de tua virtute conceperim Gnam existimantes , non posse in aliquo esse tot animi dotes, quin aliqua earum indicia in corpore , praesertim in acie

elucescant , omnes magno videndi te

desiderio capiuntur. Hoc tamen ita a te peto , ut tibi sit liberum, sine ulla mea offensione id mihi denegare nam nollem a te quicquam petere , quod tibi ingratum fore putarem Potuit nuper tantum apud me conspectus illius tuae Egiet , quae est apud nostrum Abondium , ut reversus domum hos versiculos scripserim, quos ad te mitto, cum tamen a prima adolescentiatotum illud scribendi genus non exercuerim Volo me propinare tibi deridendum , de dicere meos versiculos non videri mihi ineptos propterea cupere, ut inscribantur tabellae, quam curabis pingi, si satis sit in ea vacui spatii. Ago maximas gratias D. Bruschetto, pro humanissimis ejus literis, ad quas

73쪽

LANGvETI. sitias respondissem , si tantum mihi instet ocii, sed piose es o coo fui occultatissimus interea dum haec scribo mecum est praestantissimus , i Doct. Andreas Paulus, Illus r. mei Principis concitarius vir praeshanti in 'enio , inihi amicissimus , qui te nunquam vi sum amat, stibi sua ossicia defert, ac te salutat Bene vale. Vienna et die Januarii IIT .

XII. Audeo, quod te tandem extrica- veris ex molestis illis negotiis, quae

te tandiu Venetiis detinuerunt : nam existimo, sitius esse, ut istic vivas sive ad animi culturam , sive ad valetudi- nem tuam respicias spero tibi fore facilius nanctici sodales, quorum honesta consuetudine te oblectes,&istam id tuam interdum nimiam tristitiam dis cutias Vide ne tantum temporis tribuas cultura animi , ut valetudinem negligas, vel etiam offendas, ne sinitiis fas viatori, qui longo itinere dat qui- dem operam, ut ipse bene habeat, equi vero sui nullam rationem habet. Scripsi

vpex, quid de tuis studiis mihi vide

retur.

74쪽

xetur. Cogitandum est tibi , quae sit

tua conditio, ita non permittit, ut in

literarum studiis consenescasti imo brevissimum est illud tempus, quod tibi ad eam rem supelestri quare videndunt est tibi, ne tam multa simul complectaris ut alterum alteri sit impedimento. Quamvis nihil sit tam arduum, &diflacile, quo non postit penetrare illa excellens vis ingenii tui, opus est tamen diuturno tempore ad varia ita discenda , ut ex iis utilitatem

possis capere , quod tibi nequaquam

concedetur, ubi ad tuos redieris: nam crunt tibi, si non prorsus abjicienda, intermittenda tamen tua studia Disce igitur maxime necessaria, rivorum cognitio ad vitam recte instituendam, transgendam est utili , memineris ad te pertinere illud Poetae, Tu recrere imperio populos, c. ad eam rem plurimum conferre, hominum multorum , ut ait ille , mores Curbes consideraueri quod tibi minus licebit, ubi in patriam redieris, quam literis incumbere. Optarem, ut antea scripsi, te posse consequi tantam Linguae Germanicae peritiam, ut intelligas, quae audias, tali dis nam eam

75쪽

persecte addiscere non posscs, nisi multo tempore ac labore. Habetis plurimum commercii cum gente Germanica, cujus jam in orbe Christiano praecipua est authoritas, de potentia, quam haud dubie majorem adhuc reddet nostra, haliorum vicinorum populorum stultitia. Mihi videtur pene ridiculum, quod vestri homines tantopere affectent in lingua Italica eloquentiam, cum ab Italis nulla quod sciam, commoda percipiatis, ipsi vero a vobis plurima , quare deberent ipsi potius linguam vestram addiscere. Sed sorte metuitis, ne non possitis ipsis persuadere, ut vestram pecuniam accipiant, nisistis valde facundi. Vide mi dulcissime Sydnare, ut tecum nuger, sed quia aniest animus impulsus, volo, aliquid aliud nugacius addere. Nescio, quo meo malo fato , superioribus diebus incidi in suavissimos duos scriptores, quorum alter describit Galliam, alter vero Angliam Is qui describit Gai

uanas nominatur Robertus Cenabis,

Arboricensis Episcopus , homo inep-

tissimus, indoctissimus. Alter vero judicaret se magna a me assici injuria, si cum nominarem Angluna, cum se

76쪽

a P Is TOLA Cambrum, io Anglum esse saepius clam ct Nomen est Hinis redus L huid, homo quidem si non doctus, saltem multa lectionis, sed qui interdum de rebus ita judicat, ut non raro visus sit mihi carere sensu communi Miserum Hectorem Boetium , solydorum Virgilium ita flagellat ut etiamsi raviter peccaverint, medicina tamen modum excedere videatur : Bene autem

tecum agitur, quod tu progenitores ex Callia originem duxerint' nam dicit Saxones, quibus Angli descendunt, suisse tantum piratas et latrones Scis Germanicos scalptores spoliaste nos miseros Gallos Imperio, quod dicunt nunquam apud nos fuisse Expeditionem Hierosolymitanam Codes ridi Bullionii dicunt, tuam esse, novos

veteres Graecos, Latinos nugari,

qui scribunt, Gallos toties irrupisse in

Italiam, incensi Roma, penetrasse usque in Graeciam,m in Asiam , cum isti omnes haud dubie fuerint Germani Verum tantum abest, ut iste bonus Cambrias tantis nostris calamitatibus assiciatur, ut etiam nobis insultet nam illum incendiarium Brennum, quem

propter sacrilegia. Iutem exitum,

77쪽

nonnulli Germani nobis reliquerunt, a nobis eripit,&in Cambrum transformat. Sed audi miserandum hominis fatum, vel potius vindictam divinam: i nam existimo, Vulcanum pro detecto uxoris adulterio voluisse reserre gra- uiam Apollini adhuc irato Brenno, c omnibus ejus fautoribus, ob commis s sum Delphis sacrilegium , cum dormis tabundus ieetionem boni Cambri in multam noctem protraxistem, nescio quomodo accidit, ut flamma librum corripuerit, ita ut bona ejus pars exusta

sit, antequam incendium restinguere potuerim jam nondum erat cona pa-ectus. Ea res me initio utcunque commovit verum ubi ad me redii occepi 1idere, existimans bene esse mecumactum adempta mihi occasione tempus inutiliter terendi in ejusmodi ineptiis Parum autem abfuit, quin ad te miseri mei Cambri ambustas reliquias miserim, ut juberes tuum Grefinium. ejus popularem, parare ei exequias, tu cro risu parentares Sed obsecro, manda refinio , ut ei scribat epice-dium lingua Cambrica, id me mittat Archidux Ernestus jam ad nos re-

dic re ut clunt infectan ob quam in

78쪽

Bol emi nolunt pacisci cum filiosam ilias, sed cum eo qui possit non solum accipere quod offertur, sed etiam aliquid largiri. Necesse itaque erit, ut Imperator ad ipsos proficiscatur, quae

puto eum facturum sub finem Martii utinam sub illud tempus venire ad nos. Iremus una Pragam usque , sorte ulterius , perlustraremus ea, quae spectatu sunt digna in ora via&Lohemia, Vin itinere tempus colloquiis falleremus , quae forte non es sent tibi futura ingratari mihi vero gratissima Sed haec tibi scribo dc non aliis. Ajunt regem Polonia pervenisse Pos naniam Dies quintus proximi mensis

dictus est exequiis regis Sigismundi

Augusti, S decimus inaugurationi novi regis. Mitto ad te ineptias, quae cito parient tibi fastidium. Bene vale, Mamicos saluta Viennae et S. die Januar.XIII. Si mihi gratum, quod in literis tuis a prodideris, quam sis cupidus ulciscendi injuriam, quam existimas a me tibi si factam, quum te accusavi ob semel

79쪽

semel intermissam scribendi consile tudinem quod tamen a me merito est faetum, nisi forte nos fefellitis, cui literas tuas procurandas tradere soles.

Sed audi vestros urisconsultos dicentes crimina purgari innocentia, .non relatione criminum. Si enim es peccarem, tu propterea non excusareris a peccato. Cave autem , ne mihi denuo praebeas occasionem accusandi te ne glecti ossicii inscribendo: nam si id feceris, ego te inclementer accipiam, nec ejusmodi peccatum tibi unquam condonabo Gaudeo contractam inter te Dominum Comitem amicitiam tana liciter coalescere, xad vos tertium accedere Dominum Baronem lavatam, qui ad me nuper literas dedit, te

stes summi ipsius erga te amoris. Iod vero scribi , te post di in nullainis cultum summam stolicitatem consti tuere in colenda amicitia cum bonis viris, dignum est laude, si id feceris, nunquam te ejus rei poenitebit cumsut ait ille apud Ciceronem amicitia sit sal, condimentum vitae Natura erga te benigna tantum tibi indulsit, ut possis quos unque voles amicos tibi deligere nemo enim erit, in quo si tali

C et quid

80쪽

set qiiid virtutis, qui ii On existimet, se beneficio affici, si a te ad inicitiam invitetur. Ubi vero thesaurum ex amicis tibi comparaveris , senties, tuantum sit in ea re suavitatis, ac etiam quantum praesidii, si forte aliquando contingat , te iniquioris fortunae procellis concuti kagitari quod quidem oro Deum, ut avertat, sed tamen ejusmodi casibus sunt praecipue obnoxii, ii, quorun virtus maxime eminet: nam utcst invetere dicto via tutis est semper comes invidia, eique perpetuo insidiatur. Ex tua quidem gente xaecipue deligendi tibi sunt amici, ut cum iis vitam suaviter transigas, sed tamen , se ex aliis gentibus offerant , quibus aliquid virtutis ineste videas , iis nequaquam via ad tuam amicitiam occludenda erit ejusmodi enim amici raro sunt simulati , cum in amicitia ad sua commoda non respiciant, tepenumero offerunt se ipsis occasiones benemerendi de amicis, irae sertim hoc insortice nostro se culo, quo saepius

vidimus piaestantes viros extorres cprofugos ex patria, ideo tantum, quodiceleratis factiosorum liominum consiliis subscribere noluerint. In patria

SEARCH

MENU NAVIGATION