Epistolae politicae et historicae ad Philippum Sydnaeum ... Hubert Languet

발행: 1646년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

plura de iis ebiis locutu i L UUm discessum ob eam causam de alias in pertinentes ita cupio tecum colloqui, ut si ullo modo mihi liceret, ad testatim xcurrerem. Crede mihi in Monarchiis virtutem saepius is exitio iis, qui sunt Idustri loco nati, quam vitium. Ejus rei non st opus petere exempla ex veteribus his oriis, quor enim nobis suppeditare potest blius Henrici Octavi vita ut nihil apud te distimulem vestia gens his malis videtur fuisse maxime obnoxia, sed noscam palmam vobis jam eripuimus. Sed

vereor, ne pos non multos annos tales tragoediae apud vos in theatrum reducantur, cum sint qui materiam ad eam rem praeparent. Ego oro Deum, ut tua virtus tibi ac patriae tuaesiit salutaris. Sed de iis alias Mihi es gratii simum quod pronunciationem tua nacmendare constitueris nam nihil aliud tibi defuit ad summam laudem tua vitatem, praeter hoc unum, diligentiam in scribendo ad me. Ne moreris tuorum popularium judicia , in ea re, sed potius exterorum, quorum cati salitina lingua usum tibi comparasti: imino ego consulo ubi in patriam re- D die

102쪽

ceptorem externium, qui eos inliteris

instituat. Si interdum ad Dominum Vulcobium scriberes , recte faceres. Est tui amantistimus. Salutat te ossiciose noster Abbondius Scripsit etiam nuper ad me Doct. Andreas Paulus, cujus nomine te antea salutavi ut tibi

denuo significarem , ipsum esse tui amantissimum cupidissimum tibi gratificandi. Jube saltem et ut eos tuo

nomine resalutem Bene vale Viennae s. Martii, Is q.

XVIII. Tu non satis attente legisti meas la

teras, ad quas jam respondisti, cum existimes, me ideo tam graviter tecum expostulasse, quia de tuo ad nos reditu dudum nullam in tuis literis mentionem feceras Causa meae expos Eulationis fuit praetermissum a te scribendi ossicium , ut tunc arbitrabar, nam nullas a te literas acceperam , sed tamen postea animadverti, id non accidisse tua culpa nam accepi tuas literas post discessum tabellarii, cui meae erant traditae. Quare me jam utcunque

103쪽

LANCvBTI sque poenitet, quod paulo durior erga te fuerim , cum praesertim non commoverim tibi bilem, ut sperabam me fac urum. Sed quid est opus tam accurata excusatione , cum si tunc non peccasti, antea peccaveris, aut pol ea peccabis, dic non potui non recte facere, quum te accusavi. Video tibi tantum est ocii a tuis rebus, ut etiam

aliena curare possis laudo quod de mea existimatione sis ita sollicitus. Admones me ossicii, scribis, te mirari, quod non respondeam ad literas eorum, qui sunt mei amantissimi. An putas me non videre quo haec speci ent, aut tuas artes non intelligeres Nisam tibi esset gratum, si tantum temporis scribendis ad alios literis impenderem,

ii mihi deesset ad scribendum tibi

nam ita habere occasionem discedendi conventione, quam internos iniimus, cujus forte te jam poenitet, quia piget tam saepe scribere. Verum ego te constrictum teneo, dabo operam, ut, velis nolis, cogaris pacta observare, aut insignem tua existimationis acturam apud communes nostros amicos facere Gaudeo, quod contraxeris no-

104쪽

in modum praedicant Da igitur operam, ut saepe cum ipso sis ut ex ejus amicitia fiuctum percipias. Nulla remaeis formatur juvenum judicium, quam consuetudine ejusi nodi hominum, quorumjudicium de variis rebus audire possunt. Qil de Montinorancio scribis, antea non audivi, sed quo magis scelerat, flagitiosa sunt, quae inde adferuntur, eo facilius credo esse vera: nam existimo animos contaminatos illo immani facinore, cujus tuta ero fuimus spectatores, actitari fu-

xiis, in tuam ac aliorum perniciem

impelli Non est opus ipsis alio carnifice, quam suis moribus, illi satis eos punient Meministi, quid tibi de iis reobus dixerim, quum te a nobis discedentem deducerem. Ego sum adhuc

in ca sententia , ac mihi videntur omnia eo inclinare. Quandiu non mutabimus mores , eandem semper fortunam experiemur. Clamemus ad Deum, petentes cum propheta, ut in die furoris sui recordetur misericordiae

suae. Jacta est alea, ut ait ille, nec in

105쪽

cenant in ob religionem X citatum raorbe Christi uio, alia re quam ejus rui- na restingui poterit , cum nostri adversarii serio dent operam, ne huic flammae fomenta desint quod tamen ha chentis sine maeno suo commodo fecerunt. Mi charissime Sydnaee, de nullis rebus libentius, quam de his tecum colloquerer, aut etiam scriberem , nisi periculosum siet talia literis commitrere Legi his diebus, vel potius noctibus, nam interdiu non fuit ocium multa in vestro monacho Matthaeo Paris , qui quamvis saepenumero sit ineptus, tamen aliud agens pulchre depingit tyrannidem , quam Pontifices

Ronmani in Principes illius aetatis exercuerunt. Non minus f i perbe vobis tunc imperabant, nec minus avare vos

compilabant, quam si ab ipsis bello subacti fuissetis Non miror splendolem urbium Italicarum, cum per Orannos conversa sint eo spolia tot gentium, quas Italorum imposturae, vel

potius ipsorum stultitia jugum illud

aulae Romanae sibire coegerunt. Vellem me non egisse tecum de tua fla- te, quoniam video eam rem tibi molestiam adferre Sabit Dia Brusci et-l a tum

106쪽

tum me nomine, cili ago gratias pro elestantissimis suis literis. Bene vale.

Viennae die Equinoctii, Is s. XIX. T I accusas me, quasi partim amanter fecerim, quod de itinere meo in Poloniam nilii ad te scripserim , quidem merito , cum tantam fidem anili habeas in concredendis tuis consiliis, ut jamjam discessurus, scripseriste proficisci Genuam, hoc est, quum nemo id ignoraret imo in tuis literis os endis, te dubitasse , an de ea re ad me scriberes, stamen mea plurimum intererat, illud prius scire, ne interea, dum tu abes, darem ad te literas, quas periculosum esset in alienas manus devenire: quod sane feci, nec ad te solum ejusmodi literas dedi, sed etiam ad Dominum Comitem Hanavi ensem, &ad alios amicos, quos habeo in ejusfamilia, easque inclusi fasciculo tibi inscriptori quare non reddentur ipsis ante tuum reditum , sed sane non bene mecum ageretur, si ab ignoto aliquo resignarentur quaedam enim inserui, quae non ab omnibus probarentur Vi- te igitur, quam bene consulueris amico

107쪽

sti forte, ne occurrerem tibi in reditu;&te bene nummatum spoliarem Miror Cratonem scripsiste , quae dicis, cum nec apud ipstim, nec apud quenquam alium ejus rei mentionem hic secerim An ex nostra aut i habeat nescio nam de ea re verbum nullum apud me unquam fecit, cum tamen frequens

sim apud ipsum. Deponam pudorem,

&fiam ineptus, ne apud te, ut loquit ir poeta occupem obscuri speciem vel dissimulatoris, teque omni suspicione liberabo Scripsisti ad me, si recte memini idque non semel repetivisti, te omnino decrevisse, proficisci in Poloniam sub tempus regiae inaugurationis , cujus cupiebas est spe stator. Cum id animadverterem , scripsi in nos ram aulam, petiique ut mihi liceret raco viam excurrere, ubi quosdam amicos me velle convenire dicebam. Hoc tamen ita mihi concedi petebam,

ut esset in meo arbitrio, id facere, vel

intermittere Perfecerunt amici, ut acciperem responsum ex animi mei sententia, quod nulli mortali hactenus indicavi. Mi charissime Sydnare , haec omnia tui causa instituebantur a me, ia n

108쪽

nain si huc venisse , ut scribe te

vetiturum, constiti eram te raco viam

usque comitati , ctiamsi non ignora rem mei sine periculo non fictitarum. Sed tamen faciebat meu et galeamor, ut pericula non magnopere curarem,

modo tibi a me discedenti hoc officium forte postremum, praestarem Sperabam enim in ibi conciliaturum tibi aliquot amicos , incredebam meam consuetudinem in molesto itinere tibi non fore ingratam Vide quam sim perfrictae frontis , qui audeam haec scribere, quae quidem testor Deum, esse vera, sed tamen nullam unquam corum apud te mentionem fecissem, nisi mihi occasionem praebuisses Nisi me fallit memoria semel ad te ita scrip- s. Si hoc iter susceperis, faciam aliquid, quod spero non fore tibi ingratum. Nolui autem hoc clarius explicar vel consilium meum magis patefacere, nec xcitarem in te majorem cupiditatem suscipiendi illud iter, quod non parum habui siet incommodi ob hybernas

tempestates, nec forte etiam caruisset periculo. Vellem sane te fuisse speci:atorem eremoniarum inaugurationis, aceti Diis endoris ac pomparum 'oloni-

109쪽

LANCvETI. rionicarum, quae incredibiles suisse di cuntur. Sed tamen haec spectacula tibi magnis molestiis constit flent quotquot enim exteri eo venerunt, O multum humanitatis sunt experti. Pos quam intellexi res tua non fer 1e, ut iter illud susciperes es oejVS curam ita deposui, ut ne peruomnium quidem, mihi unquam postea in incntem venerit, nec cum quo illam, Ut an

tea dixit de eo sum loquutus. Vide

quo mea legerit tua accusatio, quas ineptias coegerit me citat ire quasta men peto, ut apud te contineas E eo Oro Deum omnipotentem, ut te in hoc tu Genuens itinere conserveti, ac Iebus tuis for liciter peractis, incolumem te ad amicos reducat. Sed sine oportebit te perreptare cyntcs satis spe ros, nec ubique tibi videbuntur moresilominum sua visumi Bene vale Viennae I S. Martii, Is q.

X X. C: Ianavis te forte adhuc detineant salebiae Ligusticas , nolui tamen meam ad te scribendi consuetudinem intermittere, ut velis nolis, cogatis tandem fateri, me is diligentio 1en 1 Do te

110쪽

E EPISTOLAE

te in ta Iloendo. Sed metuo, ne existimes me Liborare eo morbo quo multi hoc tempore laborant, qui ex nulla aliare voluptatem capiunt, quam ex scriptionibus cui sane morbo me esse minime obnoxium, testes erunt plures, mei amici, qui me saepe tanquam cessatorem accusant Verum nescio quo modo acciderit , ut tui amor animum meum ita incantaverit, ut ad te unicum scribens voluptatem non parvam sentiam. Nolim tamen te id ita accipere, ut existimes illam voluptatem,

quam ego percipio , esse mihi satis

amplum praemium mei laboris, propterea me immerito conqueri tiarado non rescribis, cum praesertima tua virtute proveniat iste meus amor, qui mihi hanc voluptatem parit, quam propterea tibi acceptam ferre debeo, Ego vobis Aristotelicis subtilitates illas relinquam, tecum crassiore Minerva agam, ac fatebor me eam tibi voluptatem debere, quam ex tuarum literarum lectione percipiam quae quo major est eo impatientius sero ejusdesiderium , nec potero me continere

quin te graviter accusem , si patiaris me ea diu carere. Mones me in tuis posterio-

SEARCH

MENU NAVIGATION