장음표시 사용
11쪽
ii habere vim, ut quod in ingeniis nostris omnino non sit pariat et procreet - naturam enim omnium esse principem verum ut ea quae sunt orta in nobis et procreata, educent atque confirment. Talia exempla qui aspernantur, non dissimiles mihi videntur peregrinantium, qui terras sibi ignotas visere cupientes, potius quam aliorum qui easdem peragras-Sent regiones, vestigia sequi, aut tutos atque idoneos itineris adhibere duces, undique errare et circumvagari malunt, ita ut quo tendant aut omnino non perveniant, aut nonnisi sero et longo circuitu, eo quo nisi sibi ipsi sapere visi essent, sine magno labore et sine ulla dissidentia maturius perduci potuissent; aut ut alia similitudine utar, qui omni contemto duce suis se propriis niti viribus, non sine arrogantia clamitant, hi sane non multum absunt a tironibus, qui dum pingendo sese exercent, quantum ad sensum pulcri venustique valeat habere oculos arte atque exemplis exercitatos, parum percipientes, coelum, mare, terram, naturam solam intuendas, opera artificum vel optime de arte meritorum procul habenda atque abarcenda existiment. Quaerentibus igitur ut faciunt, qui se facetos haberi volunt, quis landem nos liberabit a Romunis' sic respondendum esse puto: Veniet fortasse dies, quo a Romanis divortium facere eosque sarcinis collectis res suas sibi habere jubebimus; sed hic dies non prius illucescet, quam illorum nos in suo genere doles aequaverimus et a Romanis, quomodo Romanis careamus, didicerimus. IIuncce diem nondum venisse pro certo assirmare ausim. Nolo equidem id urgere, ex quo recentioribus temporibus eodices scripti fuerint promulgati, nondum esse repertum Diuitia ed by Coosle
12쪽
eorum interpretem, quin si cum Romanorum coryphaeis conferatur, jaceat, aliud quid praeterea est observatione dignum. Nimirum si animum vertamus ad juris conditionem qualis in patria nostra obtinet, haud prorsus injustae mihi videntur querelae eorum, qui illud nequaquam pari gradu cum societatis hodiernae necessitatibus procedere, imo ei quandam immobilitatem adhaerere putant, adeo ut in judiciis subinde in dubium revocari videas ea, quae unanimi
omnium consensu jam dudum sunt probata et accepta. In mentem mihi venit ejus, quod accidere videmus circa rerum mobilium, praesertim mercium traditionem. Si quid umquam, haec certe arctiSSi me cohaeret cum necessitate celeriter conssciendarum et coniungendarum inter se actionum, qua qualis hodie exercetur mereatura, magna illa et copiosa, omnium minime carere nequit. Merito itaque exspectaveris, non intra vetera nos et tralatitia subtilisse, sed citato gradu ultra Romanos esse progressos. Quod ut sactum sit, iantum abest, ut pedem potius retulerimus, ita ut v. c. de constituto possessorio quod dicitur, de quo jure Romano constitit, serio in foro disputetur, ne dum ut agnoscantur varia illa mercium transferendarum genera, quae jamdudum invaluerunt quaeque nemo ex JCtis Romanis respuisset, qui probe percipiebant, traditionis actu, sive rei ipsius vel clavium apud horrea constaret traditione, sive dolia aut trabes signando perpetraretur, nil aliud signisicari, nisi ut quis rem animo sibi habendi quoquo modo in potestate sua acquisitam habeat. Sunt qui hujusce rei culpam tribuant codicibus scriptis, quasi illi angu,tis verborum cancellis Ictos circumdan-
13쪽
i SteS, novas quae appareant species repellant jurisque adeo progressum impediant. Equidem aut salior, aut querelarum in hominibus, non in re est culpa malumque potius oriri existimo ex eodem fonte, unde jam tot civitatibus mala sunt coorta, nempe ut privati ipsi otiosi ac nihil agentes, omnia a republica fieri stagitent. . Non possunt ut est in Legg. 12 et i S D. de leg. omnes articuli singulatim legibus compre- hendi. Sed cum in aliqua causa sententia earum manifesta est, is qui jurisdictioni praeest, ad similia procedere atque ita jus dicere debet. Nam quoties lege aliquid unum vel
alterum introductum est, bona oecasio est cetera quae ten, duiit ad eandem utilitatem vel interpretatione vel certe ju- risdictione suppleri. IIoc cum universe verum est, tum potissimum valet his ipsis temporibus, quibus frequentissimo rerum inter homines commercio, quotidie vel prorsus insolitae atque improvisae existunt conventiones, quarum appellationes nullae jure civili proditae sunt, vel certe tales, quae eum jam olim fuerunt, novam plane induerunt formam. Quod simulatquesiat, si statim legislatoris implores auxilium, alterutrum accidat necesse est: nimirum aut de singulis illis novis speciebus serentur leges subitaneae, tumultuariae, extravagantes, nullo cum jure quod exstat vinculo junctae, aut ea quae hominum solertia excogitavit, usus confirmavit, perpetuo juris civilis auxilio destituentur. 2uod igitur initio frustra a legislatore impetres, hoc Ictorum munus est. liis enim incumbit, cum prodeant quae utilitate et aequitate sese commendent eaque radices agere coeperint, eorum quasi imperii sui potiri, naturam et indolem investigare, cum quibusnam ex vulgaribus ac proditis negotiis conveniant, explorare iisque Diuiliam brum Coosl
14쪽
io quasi juris signum imprimendo, in systemate locum assignare. Ilae ratione id quod fieri oportet, non a legislatore primum postulabitur, sed Jsiti ipsi operi manum adhibebunt, et tum demum, quum ab illis, quasi jus conditum et legislatori via erit munita, hic sanciendo et controversias quae durare perseveraverint dirimendo, partes suas interponet. Quod itaque a Romanis nondum didicimus et lamen jamdudum ab iis discendum erat, hoc est, ne jus quo utimur, habeatur tamquam septum quoddam clausum vel quasi muro quodam vallatum, quod extra se nil habeat nec recipiat, sed ut potius undique circumspiciamus cum quibusnam ex iis quae exstant, ad quae referantur, nova quae exi Stant similitudinem aut analogiam reserant. Sic equidem non nego fieri posse, ut error objiciatur, quo, re non ab omni parte perspecta et falsa similitudinis specie decepti, in comparandis dissimilibus labamur, ut egregie fallebantur illi ex Romanorum Ictis qui in eo contractu quo agri vectigales in perpetuum locari solebant, donec Zeno propriam ei tribuisset naturam, emtionem venditionem aut locationem cond. sibi conspicere visi sunt, vel qui cum res aestimata alicui vendenda data fuerit, ex vendito vel ex locato agendum esse existimaverunt, sed hujusmodi errores delet dies: hoc certe ad vetera nova adjungendo et haec ad illa referendo, assecuti sunt, ne negotium civile bona fide gestum, umquam tuitionem juris desideraret vel sanctione careret, adeo ut in analogia errare maluisse
censendi sint, quam temere pati, ut qui fidem da lavi sal lendo in aequitatem commisisset, ad jus provocaret.
Tertium quod juris Romani cognitio assert emolumentum,
15쪽
IS positum est in ingenti qua abundat rerum ad jus pertinentium copia et varietate. Et quid est quod miremur I Si reputemus, quomodo jus illud a rudibus ut solet initiis orium
et intra urbis moenia circumscriptum, subacta deinde Italia regnisque in provinciarum formam redactis, Sensim Sensimque incrementa ceperit, quomodo deinceps ad remotissimas et diverse moratas gentes, quae sese in Romanorum potestatem ac ditionem dedissent, adaptandum fuerit, qualem vicissim leges et instituta populorum cum quibus commercium erat, in jus Romanum vim habuerint et postremo cum illo coaluerint: si porro meminerimus: eo tempore quo omnia in prius ruere coepissent omnesque propemodum artes ac disciplinae ad interitum vergerent, solam jurisprudentiam vigorem suum retinuisse et excellentissimorum hominum ingenia exercuisse, si denique ratio habeatur diuturni illius temporis, quo postquam terrarum orbem sibi parere coegisset, imperium Romanum steterit, facile intelligitur, vix aliter sieri posse, quin in iis quae nobis supersunt
juris monumentis, inveniatur rerum aliarum super alias coacervatarum thesaurUS.
IIaec ipsa autem abundans rerum copia id essicit, ut quo plura hominum sagacitas reperiat nova et multiplicia negotiorum expediendorum genera, quoque major augescente humana industria, existat rerum conficiendarum numerus et varietas, eo magis appareat Iuris Romani utilitas, si quidem vix aliquid excogitari poterit, quod non in illo adminiculi quid quo nitatur, habiturum sit.
Non sum ignarus, fuisse olim hodieque esse, qui eum Romanorum placita ad prorsus aliena accomodassent, juris
16쪽
prudentiae nocerent magis quam prodessent, neque is sum, qui ut hisce diebus lactum vidi, societatem quae commen- ditaria audit, lubens per actionem tributoriam explicari velim, sed unusquisque perspicit, hujusmodi hallucinationes non perniciosae quam dicunt juris Romani auctoritati, sed potius pravae atque ineptae eo utendi rationi esse imputandas. Luculentissimum nobis exemplum praebet juris cambialis historia. Si sidem habuisses nonnullis, jus Romanum causa erat, quare vera cambit indoles ad recentissima usque lempora cum legislatores tum Ictos ita latuerit, ut ea quae legibus
sancita fuerant, omnino non congruerent cum me eptis sententiis illorum qui usu ejus notionem bene perceptam habebant. Quid autem jam nunc constat' hoc nequaquam accidisse ideo, quod juri Romano nimium tribuissent. sed quod huc traxissent placita a cambii natura longe aliena et remota. Quodsi enim schedulas istas non ex emi. vend. loca l. cond. aut nescio quodam contractu proprium nomen non habente explicare conati essent, sed oculos potius vertissent ad eas juris Romani conventiones, quarum obligandi causa non extrinsecus petenda sed in sola forma sit posita. si verbo dissimilia non miscuissent, sed similia cum similibus comparassent, per jus Romanum dudum eo pervenissent, quo nonnisi post multas ambages et seculorum errores ii rem perduxerunt, qui
de hoc instituto optime meriti Sunt. Quae huc usque disputavimus etiam tum valerent si jus Romanum cum in aliorum populorum recentiorum, tum in patriae nostrae leges aut prorsus nullius aut nonnisi exi-
17쪽
i gui fuisset momenti. Et tum praestantissima illa Ictorum fragmenta, ob causas quas enumeravimus, haud secus ac reliqua vetustatis monumenta, quae coli et ad imitandum proponi solent, omnino digna essent in quibus operam nostram collocaremus. Rem vero longe aliter sese habere, nemini incognitum est. Puis enim ignorat, per totam sere Europam
tacito plerumque populorum consensu jus illud, hic illic
mutatum, truncatum, corruptum, fuisse receptum et innumerabilia ejus placita in jus hodiernum immigrasse, ita ut a vero non longe aberrent, qui quoad jus magna ex
parie nos Romanam vivere vitam contendunt. Nisi adeo rivulos potius consectari quam fontes rerum videre malimus, ad hosce recurrendum esse primo obtuitu apparet. Neque quis forte putet, ea quae a Romanis mutuati sumus, sic nos nostra fecisse, ut tuto eorum originis obliviscamur. Imolantum sine ratione valuit auctoritas, ut multa recepta sint
ita proxime conjuncta cum peculiari populi Romani indole, regiminis forma et judiciorum ordinatione, ut eo minus per se intelligantur, quo minus quadrent in plane diversam rerum societatisque conditionem. Et hic denuo apparet perniciosa vis ignorantiae aut potius simulatae semidoctorum eruditionis. Quum enim jus Romanum non ex ipsis sontibus haustum, sed per interpositam interpretum personam cognitum haberent, saepius factum est, ut capiti humano cer-vieem jungentes equinam, ea quoque inde desumerent, quo rum hodie nemo nec rationem nec consilium videat; quem denuo scopulum is solus evitabit, qui antiquitatis et historiae scientia imbutus, Ictos sua ipsorum lingua loquentes
intelligere atque ita justa ratione discernere didicerit. quid iis
18쪽
proprium et a nobis alienum habendum, quid omnibus commune ab omnibus amplectendum sit. ouum igitur tantis nominibus sese commendet studium juris Romani, mirari subit, cur in patria nostra ubi olim inprimis floruit, nonnisi pauci inveniantur, qui toto pectore illud amplectantur, alii qui insolenter fastidiani, alii qui eum discendi cupiditate incensi accessissent, facile ab eo sese deterreri passi sint et vix coeptum opus mox dereliquerint. Et primum quidem hoc tribuendum videtur seculi ingenio, prope dicam vitio. Ex quo enim apparuit, quantum ad hominum utilitates et commoda augenda valeat cum ea philosophiae pars, quae versatur in indagandis naturae viribus legibusque quibus singula reguntur, tum ea disciplina qua docemur, quomodo divitiae obtineantur et distribuantur, ab
eo inde tempore hominum mentes et cogitationes Sensim sensimque vertebantur ad id doctrinarum genus, quae ad bene beateque vivendum proxime referre viderentur. Inde cum infatigabili et laudabili sane nova sectandi ardore, nimius atque injustus vetustatis contemtus et quasi revera novus ab integro seculorum nasceretur ordo, quidquid antiquitatem redoleat contem tui habere, ad id tantum quod adest, quodque praesens est quodque nostra procreavit aetas, sese accomodare coeperunt. Malum hocce uti universe serpit, ita
juri Romano jam bellum minitatur. Et sicuti nuper fuit, qui pueros in gymnasiorum subselliis sedentes non lingua Graeca sed goologia imbuendos esse serio suaderet, mox Si Deus vult, reperietur, qui dupondiis auctor erit, ut juris elementa
19쪽
non ab Imperialibus Institutionibus appetere, sed a compendio quodam praetico, a nescio quodam causidico, vernaculo sermone concinnato, auspicari velint.
Meminerint quaeso invidiosi illi obtrectatores id quod centies
dictum et centies repetitum est, homines perpetua et con tinua serie sibi succedere, praesentia a praeteritis, sutura a praesentibus esse apta, neque ullum seculum frustra vixisse, neque imperium Romanum frustra stetisse, neque inanes fuisse Romanorum Ictorum labores, sed ubique cerni eorum vestigia non obliterata: vanam adeo esse gloriae alifectationem ignorare aut floccisaeere immortalia illa quae perpetrassent, sed veram laudem in eo esse quaerendam, ut quae a veteribus assecta non perfecta suerint, suppleamus, corrigamus, emendemuS.
Quemadmodum autem disciplina nostra detrimentum cepit per insolentem quorumdam vetustatis contemtum, Sic ab altera parte in reprehensionem incurrit per superstitiosam nonnullorum Romanorum venerationem, quorum doles SuSpicientes eorumque admiratione perculsi, neminem post illos aliquid proficere posse profitebantur, vanos atque irritos esse omnes recentiorum conatus, innovare vel paululum a Romanis recedere religiosum, Pandectas, donum quoddam divinitus de coelo missum in perpetuam universi generis humani salutem, omnia continere quae umquam facta vel
olim futura sint, nihil esse justum, nihil aequum, nisi ad quod
probandum ex hoc opere lectiones recitentur. Inepta et ridicula haec superstitio eam habuit vim, ut quaecunque a Romanis essent prosecta, omnia sine discrimine eodem amore complecterentur, eadem religione colerent, quin intempestiva Diuitiaod by Cooste
20쪽
quadam seduli late, ea quoque investigarent, quae Iustinianus idque merito pro antiquae subtilitatis ludibriis haberi voluit. quo factum, ut cum rudes inprimis et infirmi, magnam viderent dari operam iis, quae rebus non amplius apparerent atque ita jus a vita segregari, mature desertores emcerentur. Alia causa quae homines ceteroquin non admodum indoctosa jure Romano remotos tenebat, posita est in peculiari ejus fontium habitu et conditione. Constat nimirum, Romanorum ingenia a reconditis et abstrusis omnino abhorruisse, quumque aut omnino non, aut nonnisi paucis philosophandum esse arbitrarentur, nullam rerum cognitionem aut meditationem magni habuisse pretii, praeterquam eam, quae spectaret vivendi rationem societatemque civilem. Non pudebat Scaevolas, Brutos, Manilios, civitatis principes, disceptare, num partus ancillae in fructu ne esset habendus, quia hoc disserendi genus ad civium usum non videbatur inutile, dum quidquid frustra contenderet Cicero,
parum solliciti erant perscrutari, quis esset sinis bonorum aut malorum, quid sequatur, quid fugiat natura. Raecce Romanorum a mera contemplatione et philosophandi studio aliena indoles, in Ictis quoque eorum conspicua eSt. Non in scholarum umbra delitescentes, sed in media hominum vita degentes, in eo potissimum laborabant, ut consulentibus copiam sui laciendo, vel gravia in rep. munera obeundo, apud cives suos sibi laudem et gloriam conciliarent, et cum quaeritur quis Ictus vere nominetur, eum dicunt,
, qui legum et consuetudinis ejus qua privati in civitate utuntur, ad respondendum, ad agendum et ad cavendum sit