Oratio de studio juris romani hac quoque aetate in patria nostra excolendo

발행: 1859년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

paratiis. ' Mirum itaque non est, eos longo ae perpetuo rerum usu exercitatos et ad forensium rerum tractationem non tam natos quam a deo siclos, in eo inprimis excellere. ut res quas tractare sibi sumsissent ab omni parte vertendo, volvendo et quasi subigendo, in sinitas sibi causarum figuras et innum irabilem specierum multitudinem fingere valeant, et in decernendo quid justum verumque sit, numquam fere labantur, sed qua in re deficiunt, est ea ars qua infinita illa

a se observata et notata, cogitatione ac monte comprehensa quasi in unum cogantur, res verbis rite designentur, qu adivis ad sua genera deducantur, partibus rile describantur. Unde multorum institulorum, quae ab illis in eum modum fuerunt exculta, ut qui innovarunt, depravasSe potius quam correxisse eenseantur, frustra quaeras brevem et circumscripiam explieationem seu definitionem, et si quae occurrat, saepe est subnixa ridie uia vocis definitae elymologia, vel certe talis ut facile everti possit: ubi genera sunt notanda, partitiones saepa ita perversae, ut in rem omnino non quadrent, quin rationes quae dantur ita aliquando suspectae, ut divinando potius et felici ut ita dieam in tu ilione, quam justa

ratiocinatione verum assecuti esse videantur.

Quod si porro attendamus ad Pandectarum quibus maxima ac praecipua constat juris Romani pars, dispositionem, quale de iis ab idoneis harum rerum iudicibus fertur iudicium' singula quae tractantur praeclara et quantivis pretii, operis totius dispositionem ineuitam et fere barbaram. Titulorum qui

se invicem consequuntur series ea, qua ad veteris juris imitati nem, usus forensis vel cujusve alius rei, nulla certe materiae tractandae idonee habita est ratio, fragmenta autem in singulis Disilip Cooste

22쪽

22li tulis ita colloeata vel potius projecta et infaria ij ut beatus

praedicetur sagacissimus ille Germanus, qui ordinem quem in singulis agglutinandis compilatores secuti fuerint, reperierit, si ordo est dicendus ea rerum collocatio, cujus norma erat non subjecta materies, sed varii generis auctores, ex quorum scriptis fragmenta essent excipienda.Ηaec quum sit externa praecipui fontis conditio, an mirum videri potest, nonnullos alioquin discendi cupidos rectam viam invenire desperantes metuentesque ne sudando volverent saxum et proficerent nihilum, arduum et ingratum

qui sibi videretur laborem abiecisse et ad alia quaevis animos vertisse 'Diffieri hasce dissicultates obfuisse aliquando perque eaS factum ut plerique non ultra Iustiniani Institutiones saperent, eorum est, qui dum omnia quae sunt, uti sunt, tueri se putant, omnia sibi de manibus labi patiantur. Nostrum est impedimenia quae nobis obstare videntur, si non tollere at certe minuere. Dicam quod sentio: Iuri Romano opera est danda, non quod Romanum, sed quod jus est, quibus verbis id intelligi volo, quod in eo reperiuntur innumera placita et justi notiones quae naturali aequi.

tate fundatae et ex intima hominum in societate degentium natura derivatae, omnium quidem animis insitae sunt, sed apud Romanos primum vivam formam et expressam imaginem acceperunt. Ex hac silva nobis adeo materies quaerenda, sed ita quidem, ut ex hac materie nova fiat species. Spe-

Donellus Comment. Iur. civ. I. I. Io.

23쪽

eificatio ista, ut barbara utar voee, speelai tum explicandi viam et rationem, tum argumenta quibus potissimum immorandum. Quod ad illud, relicio inepto et dudum exploso Digestorum ordine, jus civile quod ibi dissu sum et dissipatum

est, ea arte est tractandum, qua ut Bonellus, ait , fit ne, animus in rebus ad nostram disciplinam pertinentibus persequendis, tamquam incertis sedibus vagetur, ignarus quo, tendat aut quid primum, quid postremum sequi debeat USingula instituta suo loco collocata et apio ordine disposita, recte describantur, genera rite nolentur, partibus distribuantur, omnia denique ita explanentur, ut perpetuo ipsos adeamus et monstremus fontes. quo ob oculos ponatur, non tantum quid apud Romanos juris suerit, sed id praecipue, qua arte et elegantia in illo excolendo versati fuerint. Quod ad argumenta tractanda, ea anteponantur quae seu jure nostro sunt recepta, vel certe in illud nonnihil momenti habuerunt, nonnisi leviter vero adumbrentur illa,

quae vel arcte cohaerentia eum Romanorum moribus, reipublicae regimine, magistratuum jurisdictione et judiciorum

ordine, simul cum Romanorum ini perio evanuerunt, vel cum veterum Iclorum subtilitate et superstitiosa formula. rum observantia, vel denique cum erroribus ipsis de societatis humanae conditione et legibus objectis, nec amplius vivunt. nec vita digna sunt.

Raec autem quae dixi non ita intelligi volo. quasi revocari velim tempora illa inculta, quibus sufficere videbatur, ut quis omnis eruditionis expers, ea lanium lenens quae sunt in disceptationibus atque in usu forensi, eeria quadam Diuitia ed by Cooste

24쪽

verborum volubili tale, broearda quaedam effutire valeret aut quasi immemor gloriae, qtiam nostrates olim historia juris excolenda novisque et incognitis fontibus indagandis consecuti fuerunt, aut quasi ignarus eorum, quae Germanorum schola historica praestitit et in melius reformavit, pro nihilo ducam eam disciplinae nostrae partem , quae docet, quo modo quaevis instituta originem, incrementa et sinem acceperunt. lit enim hoc omitiam, plures qui in Digestis oceu rant locos, quum auctores habeant illos Ictos, quorum plerique longe ante Iustinianum diversa juris et judiciorum conditione storuerunt, ex historia demum lucem suam accipere, neminem certe fugit, cujus quis civitatis nec mores nec in stiluia nec regiminis formam, nec leges cognitas habeat, ejus jus civile non posse ab eo commode traeiari, dum praeterea omnes juris partes ita aliae ab aliis sunt aptae et colligatae unoque spiritu continentur, ut ea quae in usu ab iis quae antiquata et obsoleta sint, prorsus avelli nequeant. Quod volo, hoc est, ne in iis quae non nisi adjumenta et subsidia sunt, ita haereamus ut pro re principali habeatur, quod non nisi accessionis vice fungi oportet, nec quidquid agamus, umqua in oculos avertamus ab eo fine, ut excolatur jus quod in ipsis obtinet rerum argumentis illudque eadem arte, qua Romani fuere insignes, interpretari

Superest ut vobis, Curatores amplissimi l gratum animum tester, quod vestrae commendationi, qua mihi ad Regis Augustissimi notitiam iter aperuistis, id aeceptum resero, quod Diuitiaud by Cooste

25쪽

milii provineia contigit omnium exoptatissima. Puod si enim jus civile docere semper fuit habitumque est pulcrum, tum eo mihi potissimum gratulor, quod isto munere fungar in hac urbe in qua natus et educatus, in hac Academia in qua institutus, una cum praeceptore aestumatissimo a quo instructus cumque illis quibus amicitiae vineulo conjunctus

sum.

Quod unum pro honorifico vestro de me testimonio praestare possim quodque unum (sic mihi persuasum est a

me praestari vultis, hoc est, ut omni ope enitar, ut conservetis quam de me concepistis opinionem, ne veStrae commendationis vos umquam poeniteat. Cum ad vos me converto in quorum coetum congregor, ita me copia facit inopem, ut quem vestrum alloquar, dubius haeream. Tot hic adestis cum praeceptores, quos pio animo colo, tum fautores, amici, quibuscum mihi arcia est necessitudo. Ignoscite quaeso mihi l si temporis angustiis impeditus, eorum tantum meminerim quibuscum me studiorum ratio conjunxit.

A te Cl. Ba e sumo initium. Tu is es qui viam mihi aperuisti ad intelligenda et suo pretio aestimanda praeclara illa vetustatis monumenta et ad interpretandi artem, qua utpote solido fundamento nisi jurisprudentia superstruatur, sterilis est omnis quae in ea ponitur opera. Sed tu simulis es, a quo didicimus, ne omnes, ne omnia, ne nimis miremur, ne veteres ita imitemur, ut cum virtutibus in eorum vitia quoque suecedamus, ne prae antiquitatis vendi Disilip Coosle

26쪽

26 ratione, id quod nostrum, quod proprium, quod domesticum est, contemnamus.

Fruare diu Vir. Cl. otio tibi concesso, si otium est, non senili socordia torpescere, sed juvenili ardore e cornu copiae larga manu essundere, quae tu modeste tua ατακτα vocas eaque qua insignis es doctrina et humanitate, inservire amicis, literis, Academiae cujus gloria ac decus es. A Bahio institutus jurisprudentiae me addixi ducibus viris cl. Assenio, Tydemanno Sene venerabili, quem nemo est, qui noverit. quin ob eximias quae in eo elucent viriu-tes, colat. observet, ac diligat, et te cl. Coch, cui, si ut mihi blandior, non prorsus improbatus fui discipulus, utinam acceptus sim collegat Te cl. Van Assen cum intueor, maxima perfundor laetitia. Primum enim tibi succedo ita corpore animoque vigenii, ut cathedrae tuae possessio ne momento quidem interrupta quasique juncta ad nos transitura sit. Deinde tibi succedo ita non invito, ut si uti legassis super munere tuo, ita jusfuisset, me si non ex asse - nimis grave tibi videbatur onus hereditarium - certe ex semisse instituisses heredem. Quem Praeeeptor Aestumatissimel tu te praestitisti literis, Academiae, discipulis. ex me - qui tantum tibi debeo non audies, eo minus, quod quale de te ab harum rerum

judicibus fertur judicium, notum tibi fecit haud ita pridem,

alius tuus discipulus, me eum aetate tum auctori late superior, Curiae Supremae in patria nostra Praeses. In me collata beneficia si enumerare velim . dies me deficiat. Iuvenem me vix pueritia egressum rudem adhuc et inopem , consiliis tuis adjuvisti, humanitate tua sustentasti, Disilip Coosle

27쪽

de me ipso ne desperarem effecisti: studiorum autem ardorem, quem in me tibi conspicere videbaris, ita inssam masti et excitasti, ut nisi prorsus obtuso fuissem ingenio, vix aliter sieri potuerit, quin jurisprudentiam Romanam, cui me adstrinxisses, in summis deliciis haberem. Nec Academia relicta, me a latere tuo dimisisti, sed cum sors tulerat, ut foro me destinarem et cura te sollicitaret, ne negotiis districtus a literis peregrinarer, nullum fere intermisisti diem, quin iis quibus tu solus uti scis illecebris, me ad pristinos amores revocares: et quum denique instaret tempus, quo lemunere tuo abdicare lex cogeret, non tantum palam professus es, tibi nil optatius fore, quam ut cathedram quam tu honorasses, ego adscenderem , sed ut voti mei compos fierem, ea qua apud civitatis principes polles auctoritate, perpetrasti. dtinam Deus te diu servet incolumem tibique largiatur senectutem placidam, jucundam tibi aliisque fructuosam. Maneas mihi, te obtestor atque obSecro, hortator, monilor, eorum quae ago observator et custos: addas denique ad magna ac multa de me merita hunc cumulum , ui per te ipsum fiat, quo minus indignus tibi videar successori Vos cl. de Wali et Vissering praeceptores habere non contigit, sed alia mihi vobiscum intercessit necessitudo. Lu-hens cl. de Wall, in memoriam revoco illius temporis, quo

quum tu accusatoris publici sustineres personam, ego reos defenderem, non quidem sine animi contentione in foro disceptavimus, sed ita, ut uni de allero eSSet persuasum, non verba cavillari nec auram popularem capere, sed jus tueri esse propoSitum. Lubens Vissering , recordor illius anni, quo studiorum sta- Dicitiam by Cooste

28쪽

dio fere decurso, uterque usi sumus praeceptore Thorbechio, viro illo praeclaro, cujus de hac Academia et de jure publico

merita celebrare, non est meum. Testantur scripta, testantur grato animo qui sunt discipuli, testabitur memor et aequa posteritas, illius vero in me summam benevolentiam solenni hocce die silentio praeterire, impium et nefas du

cerem.

Si v. cl. Iuris Antecessorest nam te quoque Cl. Bone vat Faure qualem habeo, usu jam pridem expertus est ex praeteritis futura augurari licet, si idem velle atque idem nolle optimum concordiae est pignus, si idem nobis est consilium eademque voluntas juventutem ad omnes bonas artes incitando, Academiae gloriam tueri et amplificare, nullus dubito, quin nulla ne umbra quidem simultatis inter nos oritura, sed perpetuanos junctura sit amicitia. Tecum Cl. Lobet, mihi et vetus et magna amicitia est. Viginti quinque sunt anni, ex quo literis humanioribus operam dante in iisdem subselliis sedimus vicini, sedulo et quotidie fere respondentes ad quaestiones quas Cl. Peeri amplus proponere solebat. Multa ab eo inde tempore circa nos mutata sunt: quod idem mansit, est singularis meus erga te amor, summa ingenii tui admiratio. quemadmodum igitur cum huius Academiae eras alumnus, tua nos trophaea e somno excitabant, sic et nunc tuum mihi exemplum ob oculos ponens, imitari conabor tuam in docendo alacritatem, erga discipulos henevolentiam, in iis diludieandis constantiam et aequabilitatem. Et quamvis mihi ipse non blandior, umquam me attingere posse id, ad quod tu jam pridem pervenisti fasti. Disiliroes by Cooste

29쪽

lianus, ibimus, si ad summa quaevis nitemur, quam si protinus circa ima substiterimus. Quam tua praesentia me delectet, carissime Opet meri etiam

si taceam sentias. In hoc ipso auditorio tibi a latere fui,

cum magna adstante corona et summo omnium applausu,

contra respondentes defenderes doctissimam tuam de obligatione Naturali dissertationem et Assenius noster eloquenti quam habuit oratione tuas praedicaret laudes et summa omnia de te polliceretur: quam spem te non fefellisse, omnes sciunt, qui in literis non plane sunt hospites. Enum quod doleo et mecum dolent amici Leidenses, hoc est, te non nobiscum morari neque nos uti suavitate sermonis et consuetudinis tuae. Sed ne invideamus Acad. Bltrajecti. nae ornamentum suum: optemus potius ut vires tuae pares maneant gravi quod magno cum discipulorum tuorum fructu sustines muneri diuque te nos gloriemur amico lCommilitones Praestantissimi l Juvenes ornatissimii Ratione vestra mihi contigit, quod non saepe aliis. Vulgo qui vos do. ceat atque instruat vocari solet is, quem quamvis plurimis aliis nominibus sese commendet, alii vestrum numquam

vidistis, de quo alii ne fando quidem audivistis. Ego hoc in maxima meae felicitatis parte duco, quod non tantum vobis non incognitus veni, sed quod major vitae meae pars versata fuit in instruenda juventute jurisprudentiae arte, quin nonnullorum vestrum qui hic adestis studia, jam privatim dirigere coeperam, ita ut cum his, ut Isili praescribere solent, de eadem re alio modo. Neque credatis velim, me quod ullo

30쪽

titulo insignis ero alioque nuncupabor cognomine, animo erga voS, quoS propter morum Suavitatem ergaque praeceptores observantiam, semper dilexi, umquam mulatum iri. Ero qui fui, nec morosus nec importunus magister, sed studiorum comes. IIoc interest, quod a forensibus laboribus immunis totus in eo elaborare potero, ut opera ac studio meo doctiores silis et Ictorum nomine olim digni habeamini. Bnum illud a vobis enixe peto, ut ad discendum eam asseratis diligentiam, sine qua nemo quamvis ingenio pollens in aliqua arte aliquid proscere possit, quam si praestabitis neque ossicium

vestrum deSeretis, summa me spes tenet, fore ut re experiamini, vix aliquid esse, quod tantum vobis fructus atque emolumenti alserre possit, quantum Iurisprudentiae Romanae notitia. Precor D. O. M. ut sicut adest voluntas, ita mihi suppeditet vires, neque umquam dedecori sim Academiae Lugd. Bat. quam olim ornavit is, quem cum cogito et cum mediocritate mea comparo, tota mente et omnibus artubus contremisco, IIugo Donellus.

SEARCH

MENU NAVIGATION