Ethruscarum antiquitatum fragmenta : quibus vrbis Romae, aliarumque gentium primordia, mores, & res gestae indicantur

발행: 1637년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Liber PrimUS.

At nobiles a Colonijs adiuti , eum, quo die diademate, coronaque decorandus erat, in Templo Martis occiderunt. Tunc electus est Tibur Moriconius, qui ut se defenderet omnes Colonias Vulterranorum congregauit. HerculeSa Iudicibus Senatorijs damnatus, ad Siluam Nemorosam capite obtruncatuSsuit. cisci, ccccxxvj. Tibur confirmatur Lucumon. Terrae vehemens motuSintilla aedificia decussit; at praesertim partem sepulcri Lini Mauri. Thuscia ariditate angitur: Saline salem non coquunt s quod Vulterranis maxime damnosum fuit. Veientes, Romanis inter se discordibus, Romanum agrum depopulati, exinde maximam prodam diripiunt. ci scio ccccxxvij. Ancus Cesius Lucumon. Hostium ducibus dissensionibus agitatis, victoriam consecutuS,Romanos stigauit Furicus Veientum dux; quare multi Thuscorum Veientibus opem serentes accurrunt. Concilium ,

quod Arretij habitum est,ipsis Veientibus ignouit, & milites concessit ; verum a Romanis concisi suere. ciscioccccxxviij. Mutio Burniano Lucumone Samnites in Thuscos in Campania arma mouere; quare Populonis celebratur Concilium: Antius Lecius Felis Lucumon electus est dux: hic ut primum illuc peruenit, Samnites terga vertere coegit: verum cum inde acie dimicassent ab ipsis fi

A te

112쪽

Ethrusc. Antiq. Fragm.

A te inueniendas has scripturus reponit hic tims Prosperus Sesulanus .cin cinisc XXXVj. Aio Apristio Vtilterrano Prieside,Tatius C pis Perusinus cum Thuscorum militibus contra Gallos missus. Caius Flaminius Consul Romanus de Gallis superior ; ab ipsis Gallis fugatur. Multa prodigia secuntur,quare a Romanis Tiberius Sempronius Vulterram ad Collegium mittitur, ut Au- ures de Prodigijs consulat: Augurum est responsum, quod Consules magiasti atu se abdicent. Romanus Senatus Flaminio litteras dat: sed ipse interim Gallos fudit: verum quod Augurijs non obtemperauerit, punitur ; attamen de hostibus triumphat. Tatio, & Thuscis ingentia dona concessa. cio cis isc xxxvij. Tibure Aulico Prieside Vulterranar Ciuitatis,Linus Maurus cum Equitibus, & peditibus aduersus Gallos sub ducam Marci Claudij Consulis missus, apud Alpes fugatur: deinde ad Capidium Marcus cum Gallis inito certamine,Ethruscortina virtute ipsos fudit, & eorum Regem occidit: postea cum Cneus alter Consulum prope Mediolanum obsideretur, a Lino& a Thuscis liberatur quare Linus inter Romanos Senatores adscriptu S, i Iccc. Gorg donatus ouans Vulterrae recipitur. Thuscis omnibus p eda imparti-

113쪽

Liber Primas. 7O

cio ci3 lacxxxviij. Ancus Cesius VulterranuS Praeses Linum e Ciuitate cie icit , quod eum contra patriam intentare dicereti Verum a Romanis in patriam'

restituitur ; immb ab equitibus Magister Equitum eligitur ; qui absque Praesi-ldis consensu milites in Histros misit, quare dissensiones inter equites, & Senatores oriuntur : Vulterra ciuilibilS discordijs repletur: Linus iterum eijcitur. Romani irati milites Vulterram pro Lino mittunt: multi Senatorum occisi: Ancus Magistratum deponere cogitur: LinuS Praeses electus.

Ethruscis agminibus ad Caium Luctatium in Illiricos missis. Illi rici superati sunt. Linus Praeses cum plebis Tribunis dissentiens a populo occiditur. cla cis i cxh. Praeses Titus Flaccus Mauri fautores persequitur: milites, &praesertim Equites, qui pro Mauris sunt Tessam Tribtim,& curiam occupant aedes Maurorum in Magna Platea depraedantur: a Plebe milites extra Vrbem iugantur: sed Publius Valerius a Lucio Amilio Vulterram missus has discordias sedauit.

ci3 cio 13cx i. Arcilio Volumnio Vrbis Praesidente , moritur Pontifex: Caius Montonus Senensis eligitur. Praeses congregato Vniuerso populo Vna cum Maximo Pontifice, Sagis, & Auguribus, Anco Cecinnae mandauit, ut Sacrosancta Magni Vandimonis verba litteris Latinis transcriberet. Quinqueremes Vulterranorum Cato Arunco commisse, in Galliam contra Poenos nauiaant:

inde aduersus Boios,qui Mondiniae praesidium Romanum obsidebant cis ci 3 i5 Equites accurrunt: qui tria Gallorum signa Vulterram,& Fesulam retulerunt. Publius Cornelius Consul cum una Legione in Thusciam venit s Vulterrae in aula Lucumonis recipitur: eique Mass1liam properanti alij milites, &Naues traditae. Lucius Aruncus Vulterranus ductor erat. Sed Annibale Poenorum duce per Alpes in Italiam descendente Consul,& Aruncus in Thusciam reuersi Pisas applicuere , & alios milites a Vitlterranis, Festilensibus, populoniensibus, Pisanis , & Senensibus acceptis ad padum cucurrere: ad Ticinum pugnatum est: Aruncus occiditur: Consul vulnus accepit: quare nostri inferiores iplacentiam se receperunt: sed adueniente altero Consule apud Trebiam iterum pugnatur: Aulus Fidicus Vulterranorum dux moritur: nostri ab imbribus , & frigore magis, quam ab hostibus vincuntur. Gisgo Annibalis Legatus Vulterram missus, ut Vulterranorum animos ad defeci ionem irritaret , humaniter receptus est; sed legatio nihil operatur. Tiberius alter Consulum cum is Legionibus Vulterram, pisas, & Lucam redij t. In Hibernis Multa prodigia subsequuntur. Caerae series extenuantur: quare ibi Lectisternium aedificatur. Santissima Magni patris NoΑverba,latinis litteris transcripta coram populo Vul- terrano lecta,ab omnibus confirmantur, & subsignantur. cis cininc xcij. Turno Volturreno Vrbis Vulterrae praeside plebes Vulter-

rana

114쪽

rana cum militibus Romanis decertat ; ipsos e Ciuitate eijcit. Flaminius Consili iratus Vulterram prscurrit: multi ex primoribus plebis damnati sulit: Verum ne denub tumultus excitaretur Romani milites Castrum Salinarum,&Horchiam mittuntur. Caius, & frumentum , & milites a Vulteri anis petit,Senatores discordant; tandem frumentum ne atur;conceduntur milite, . Poeni,

qui apud Arnum descenderant, a Festilensibus, & a Vulteri anis sibi victui necessaria possulant: aspere responsum est: quare Fesulensem agrum depopulantur ; & Castra Vulterranorum Carnum, Murgium , Emporium, Atum, Ir-cum , Marricum, Castrum Phans,& agium omnem usque Coccianum, & Cellulam depraedantur ; quare Ancus Volusius Magister Equitum cum celeri agmine praedatores insequitur: verum in insidijS circumuentus trucidatur: Consul namque cum Legionibus, &Thuscis militibus Arretium progressisserat. Apud Caerites singuis e fonte Tarcontis manavit. Consul Flaminius, & pecuniam, & alios milites a Thuscis extorsit. Annibal CortCnam oppugnat, capit, de uastat s inde ad Transimenum lacum cum Romanis pugnat: Consul occisus: alij victi: pleriq; nostrorum, aut trucidati, aut capti: qui cladi superfuerunt alij Arretium, alij Vulterram, alij Perusium, alij Senam se recepere. Thuscorum captiui asceno absque pretio remissi. Annibal iterum Thusco rum amicitiam petit. Vulterrani Senatores inter se dissentiunt ; alij Romanis fauent, alij sunt pro Annibale indignantes Romanis seruire ; multi tamen Romanorum inter Vulterranos Senatores sunt adscripti. Romani Qtiintum Fabium ; qui superioribus annis nostri Collegij Augurum praefectus fuerat, belli

ducem creant,qui Craterem aureum Templo Martis Vulterram misit,& a Pr ssside, & Senatu petijt, ut milites sibi c5cedantur. Tali viro, & Vulterranorum amico nemo palam negare audet, quod poscit: traduntur Romanis alij mil i- tes: Equites sub ducatu L. Hostilij apud Gerionum a Numidijs concisi sunt . Minutius cum Fabio de bello discordat;exercitus diuiditur Romae seditio plC-bis urgebat, ut noui Consules crearentur. Servilius,alter Consul a Poenis su lgatus, deponitur. Lucius Cornelius,&publius Iulus Consules creati ; sed pu 'blius Iulus post aliquot menses abdicare se Magistratu Religionis gratia cogi tur cui Attilius substituitur. Fabius cum duabus Legionibus, ec Ethrusci, agminibus hostes superat Annibal namque a Transiimeno discedens, &pCr. Vmbros iter faciens Spoletum adortus est ; deind&Marsos, & pelignos deua 'stans apud Arpos consedit ; postea Gerionum occupauit. cio cio iocur iij. Mutio Volumnio piaeside, noui Romani Consules Lucius similius, & Caius Terentius propter plebis seditionem. iij. men. post Comitia Magistratum intuere . Terentius Vulterranis, Arretinis, & Fesulanis mandauit, ut noui milites scriberentur ; verum quod Consul iussit, negatur ; quare Consules irati populum Romanum in Vulterranos, &Thuscos incedunt. Vill-

115쪽

Liber

terranus vero PraeseS,SenatuS permissu, Ancum Fidentium, & Volumnium Maurum Arunenses Legatos ad Romanum Senatum misit: hi Vulterranos excusarunt, assirmantes, ipserum multos in Castris Romanis cecidisse, nec alios milites propter plebis tumultum scribi posse: attamen nihil aliud, quam quod milites scribantur, responsum est. Legati id ad Vulterranum Senatum retulere: Senatus nihil decernit. Pr seS Magistro Equitu imperat,vi milites nomina dare curet: obstat plebes : Magister Equitum;&Sares in populari tumultu occisi: in . de Colonis tantum scripti sunt s qui , & alij antea missi, & Hercules Aulicus eorum Prie sectus ad Cannas cecidere. Nonnulli a Poenis capti honorifice in patriam remittuntur ; cum quibuS, & Carthalo Annibalis regatus Vulterram venit,qui Vulterranos ad sua S partes sequendas hortaretui propter Patrum discordiaS absque responsu reuertitur. Plebes a Romanis deuictis deficiendum clamitat. Priaeses, & SenioreS obstantia quorum concionibus animi iuuenum, & plebis parumper mitigati sunt: sed Terentio alios milites, pecuniam, & frumentum dari postulante, iterum seditio exoritur Le ati ad Annibalem Tibur Dorius, ed Marcus Pomarius electi: Praeses, Cecinias,

Petroni, , S Fideniij id Romanis significant, qui Quintum Fulvium Flaccum ,

Vulterram mittunt: hic in magna Platea ad plebem concionem habuit, licens; Uulterranos Romanoru sociOS,& conciues esses Romam, & Vulterram eadem Civitatem piliandam)Romulum vulterranum Senatorem suisse; Ethruscos Colonos Romam aedificasta; & quid modo Romanis praestiterint, duplum ab ipsis

consequuturos. His verbiS seditio sedatur: xij. nobiles vulterrans familiae inter patritias,& Senatorias RomanaS,quanquam ManliuS obstaret,conseripis sunt ne ciuis V ulterranti S inuitus militaret pactum.cio cla io. Equites vulterrantissiducatu Marcelli sponte militant. Perusini S ipsi milites Romanis misere, qui Casilinum destiaderent s ubi plerique senae consumpti sunt. Reliquis tamen omnibus, qui superfuerunt, prster Thuscis,stipendium auctum est.

ci cis incxlj v. Herculano Mauro Vulterrae Praesidente, Marcellus Sempronio milites Vulterranos tradit. Sempronius denub pecuniam a vulterraniς extorquere citrat. Herculanus se Romanorum hoste profitetur. Plebes Poenis adiuerebat . Qiunti Fabij litterae, quae populum Romanum Vulterranis Capuam restituturum,promittunt, si unquam a RomaniS recuperaretur s Capuani namque a Romanis ad Annibalem defecerant, Vulterranos placant ex Senatus Vulterrani consulto in I H. Gorg Romanis concessa. Interim Vulterranorum, & ArretinorumPraefecti primores Capuae apud Hamas trucidant, &magna praeda potiuntur. Quadriremes Thuscorum in Sardiniam mittuntur, ibi Tit. adiuuerunt , eique victoriam peperci e .ciscisiscxlv. Menippus Velleius Pries es Vulterrani Senatus. Q Fabius

116쪽

& quadr1remes ad Titum Octacilium mittant.Populonienses Consuli parent: verum Praeses,&Magister Equitum Vulterranae urbis prohibent, ne a Vada Naues vllis discedant. Arretini, & Fesulenses Fabio respondent, Naues e Sardinia absque militia , & armis redijsse s & ideo iterum eas remittere non , posse. vulterrani Senatores discordant: SenioreS Romanis parendum censent: iuuenes obstini; quare nihil deliberatur. Quintus, & Marcus Romani Consules imperant Thuscis, ut non solum Naues s sed & pedites, & Equites mittant. Arretini coacti mittunt. Festilenses mittere negant. vlliterrana plebes sumptis armis Senatoribus obstit: iuniores patriiij plebi adhaerent: tandem Quinto Fuluio, ut tantum tres quadriremes sibi concedant, deprecanti vulterrani parent. MiliteS Ethrusci, qui cum Marco Claudio apud Nolam militabant in Siciliam traducti, LeontinoS expugnant ; inde ad obsidendam Sira- cusam progressii sunt. Vulterranorum quadriremes Appius Claudius duxit quarum duae Archimedis opera periere . clacla lacxi vj. Anco Cecinna praesidente, Romae propter Augures seditiones oriuntur sde quibus MarcuS AE milius Praetor Romanus ad Collegium viliterranum scripsit. APraefecto Lucius veturius, & Cneus Cornelius duo socij Romam mi , qui edixerunt, ut libros Augurales, regula's Augurandi, aut artem sacrificandi,si quiS haberet,ad Praetorem transferret; & ne quis alio ritu, quam Ethrusco sacrifiCaret, prohibuere: quod edictum a praetore, & Senatu Romano confirmatum est.Vulterrana plebes Tito persio Magistro Equitum drice,qui captiuuS Pgnorum fuerat ad Canas, & ab Annibale liberatu libertatem contendebat, & Romanorum Seruitutem abhorrebat. Praeses, &Senatus pro Romanis erant. Titus legatus Annibalem adi; is a quo apud Tarentinos auditus cum donis remissus est: imperat Annibal Bomilcari, ut Vul- terranorum defectionem curaret: Verum Titus Vulterram reuersius, a lictorialbus captus in custodia occiditur. cla cis iIc xi vij. Lucio Arennio praesidente, & Milites, & frumentum stipe be a Romanis petuntur: ab ArretiniS, S Populoniensibus,&Vulterranis, &milites, & frumentum negantur. Appius Consul in Thuscos Cneum Fulvium

cum militibus ad frumentum extorquendum mittit, qui ex Senatus consulto reuocatur. Publius CorneliuS Vulterram missus, qui frumentum emeret.Publius vulterranis amrmauit, frumenti solum ad recuperandam Capuam Romanos egere, & Capuam pro Vulter ranis a populo Romano recuperari. Frumentum venditum: Romanorum Naues onustae a vada discedentes ad Portum Tarentinum applicuere. Verum hoc non contenti Romani frumentum, milites, &pecuniam,spe potiundi Capuae, a Vulterranis extorquent, plebe induonante & arma mouente. Senatus Romanus Mutium praetorem ad seditionem sedandam misit, qui parum abfuit, ne a plebis occi

117쪽

deretur: is Arretium se contulit, Ubi crude um Romanorum exercuit. Milite utatur Unica. tantum Nauis vadam a remissa.

Libri Primi Finis.

119쪽

FRAGMENTAL I B E R SECUNDUS.

Ne te vexet, quod multa infructa concisa reposuertas nam ita faciendum erat quare ita, Coscio Pro crus Augurs m ita accipe vale . Reliquum Romanae Hissoriae inueni si quaeres.

xit. Auentinus Latinorum Rex in arcem reductam munivit. Thusci, Alba capta , a fundamentis demoliti sunt. Amulius Regno Latinorum occupato, Iliam Numitoris fratris filiam, Vestae dicatam consecrauit s ipsa Marte ; vel ut alij credunt, Pico sorore Numitoris genito, foeta, Romulum, & Remum partu-

120쪽

Ethrusc. Antiq. Fragm.

riuit: : eos Amulius ad Tiberis ripam exponendoS decreuit: eOS, ut aiunt, a Lupa lactatos,Faustulus pastor reperit: Laurentia uxor nutriuit: demum inter ip-1bs, & Numitoris pastores de pascuis dissidio exorto,quosdam ex ipsis occiderunt Remus captus est; FaustuluSbut adolescenti vitam seruaret auo eos dete- ait: Amulius, licet Numitor omnia celaret, omnia tamen coanoui magno

timore perculsus est, ne populi rumor excitaretur, iram diuimulauiis Numitorem eo magis veneratuS est. Romulus Regis iram veritus, in Thuscos Vul- terram aufugit s eum Elbius Maurus domi recepit: Ciuitas ciuilia bella, & seditioneS, quibus vexabatur , eiuS opera deposuit. Vulterrani ei contra Amulium equites concessere ; eum Senatoria dignitate donauere ; exulibus praeter

ijs, qui contra patriam arma sumpserant, ut ipsum quoquo vellet sequerentur, permissum est. Amulius occisus. Numitor in Regnum restitutus suit. At Romulus, & Remus locum iis, qui se secuti fuerant, & sedes, quas incolerent dare censebant; ne inter Albanos manerent,ipsi Albani obstabant, etenim ipsorum quam plurimi exules erant, Ciuitatem aedificandam constituunt: locus

non conuenit.Remus Montem Aventinum; RomuluS eum locum, ubi Roma ,

Romam construxerat, eligendum instabat. Accitus Vulterra A ugurum Magister Forcus Meremius Arretinus, qui Augurijs litem dirimeret, pro Romulo sentcntiam dixit. Quidam Forcum pecunia a Romulo corruptum s quidam vel b vere Romulo xij. Vultures, Remo vj. apparuisse a firmarunt: Remus tamen Romulo iratus a Celere, qui Romulo fauebat , occisus est: ille Vulterram aufugit, Vulterrana Ciuitate donatus est. Interim Romulus ad Senatum Vulterranum, & ad Lucumones Perusinum, & Arretinum, Legatos misit, qui peterent homines, per quos Ciuitas aedincaretur, obtestanS, se Thuscorum . socium semper futui una. ulterrani Architectos,& Coloniam,quae ex ciIlaccc

sortiss1mis viris constabat sub ducatu Luccei Petronij misere: idem Perusini,& Arretini fecere . Inde qui subditos sibi populos religionem, & scientias docerent per Legatos j v. postulauit. Quod,dissidentibus inter se Vulterranis,vix

ei concessum fuit. Vnum ex duodecim Sagis, tres Senatores, quinque Augures , duo Sacerdotes alterum Martis, alterum Iani, quinque ex popillo,omnes viros prudentissimos, ab Ethruscis missos honorificentissime recepit Romulus . Id Latinos tardio affecit: etenim Romulus pluris Thuscos,quam Latinos aestimare visus est. Ciuitati muros circumduxit; eam priori nomine ROMAM vocavit. Iterum Uul terranos, & omnes Thuscos missis legatis, ut se siue Ciuitatis, si non perpetuum Lucumonem, saltem Coritum crearent, orauit. Senatus Uulterranus Vulterrae, Lilcumon autem Perusinus Pirgi Comcilium indixit. Patria

SEARCH

MENU NAVIGATION