Ethruscarum antiquitatum fragmenta : quibus vrbis Romae, aliarumque gentium primordia, mores, & res gestae indicantur

발행: 1637년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Liber Secundus. IIJ

concionem habuit ue plebem mitigauit ; in Romanos incendit. Meuius Mori- conius ,& Marcus Caninius Castri Salinarum coloni Legati ad Vulterranum Senatum deprecantes, ut, si fidelissimos colonos saluos vellent, moenia Castri, ab Hostilio pridem diruta, restaurarent f & Arcem ad loci custodiam aedificarent : tum pro Arce pecunia Salis adsignata est. Igitur Nonis Mensis Martii designantur in medio Castri landampnta Arcis. Postri die, dum soderent, in loco, Vbi futura erat porta, inuenta sunt cornua Ceruina immens, magnitudinis: quae, cum ad sex cubitos sepulta essent, vissim est omnibus prodigium. Statim hoc Castrum a Praefecto appellatum

est SCORNELLVM .

Cornua Dianae solemni ritu, & sacris ceremoniis dicata suere. AEdificata Arce, MutiuS MauruS primus Custos aurea cornua eorum loco posuit super Aram; & quae inuenta fuerant subter Aram ad tres cubitos in Templo ipsius Dianae s quod est extra Castrum ad Occidentem versus mare

Tirretium. Haec ego Alcus Filaccus annos natus nonaginta notaui, ut acta sunt, fi

As TR i Salinarum Coloni sub Duce Caio Ordio pro Veientibus contra Romanos. Ordius in Ianiculo a Seruilio Consule occisus. Ipsi Coloni paucis post annis pestifera tabe vexati: quare ex Apenninis multi illuc missi, qui ipsum incolerent. Eos Marancius Pomarius secum duxerat. Hi post multos annos, ut ipsi Coloni in partes diuiderentur potissima causa suerunt. Ipsi Salinienses iI.supra ci .milites in Samnites,cum ipsi Castro Ancus Velleius esset Prς sectus.Tum alios contra Gallos Senones. Demum inter se in ipso Castropugnantes Accius Tombleius Lucumon castigauit. Postea Lucaeus Arcianius cum Saliniensium agmine Nepetae concisus a Publio Valerio . Transactis sex annis aqua ita desiderata est,ut Salinae nihil salis totos octo menseS coquerenti id miraculum visum. Breui Boij bellum intulerunt: hi optima qui aeque ipsius Castri depopulati. Inde ad Cecina Flum en Burnianeses,& ipsi Coloni pugnauere; coloni primu inferiores; sed Poma ranciensium auxilijs freti, multa damma Burnianis intulerunt: nec potuere Vulterrani obstare, cum & ipsi ciuilibust bellis detinerentur. Sequitur inter Lunenses, & Vulterranos bellum: Coloni lcastri Salinarum equites, & pedites quam plurimos misere. His ita gestis, ipscoloni cum colonis Vultraij discordes, in ipsos arma mouere s sed Ialcumon Ex xxxivi Scarith. Die xxx. '

152쪽

si 8 EthrusC. Antiq. Fragm.

, ulterianus, rumoris duces capite plecti, imperat. Verum paucis interiectis annis Thuscinates sub ducatu Lucij Quintij a Vulterranis defecerunt, & vLque ad radices montis Salinarum fecere excursionem , multa damna inferentes , & omnia incendentes: at Salinienses obuiam illis prodeuntes, eos remorati sunt, donec Lartes Vulterranus Lucumon cum exercitu aduenit: hic eos fugauit , sugatos obsedit; obsessos deuicit deuictis pepercit. Ornus Moriconius dux agminis Saliniesium primus Sutrium intrauit , idema Quinto Fabio trucidatus. Caius Volumnius Castri Praefectus Decij Consulis Romani milites repuli qui ut castrum occuparent, aduenerant. At Scipio Consul Romanus eos superauit, & licet biduo sortiter restitissent, tertia tamen pars Colonum caesa s Castrum & Salinae depraedata, & incensa: at o mirabile prodigium t castrum dum Vulterrani restaurarent,peste pene consumptum d attamen conuenientibus Vulterranis cum Romanis castrum, & Salinarum aedificia restituta ; quae cum toto triennio Sal nullum consecissent, tum id

effecerunt, quod non Thusciae solum, quae salis inopia laborabat, susticeret verum Thuscinates naues multas singulis diebus onerabant sale,quod alio seserent . Demum Iunius Brutius Consul castrum occupauit ue quod, simul & Vrbem sub Romanos redegit. Hanc tertiam partem Breuiarij historiarum huius castri ego Lucius Arcia nius Scornelii colonus, & conciliabuli Scriba conseci.

Numisma

153쪽

Liber Secundus IIDNumisma Argenteum casu repertum die xxii

Augusti M. DC. XXXV.

Sequentes Characteres incisii erant in plumbea la mina, quae in quodam pr grandi lapide pondol ibrarum circiter L. Clausa erat: qui lapis repertus fuit in fundamentis Scornelianet arcis prima die

Octobris M. DC. XXXV.

154쪽

S carith Die viij. Iunii.

MDCXXXV

Ethim sic. Antiq. Fragm

Primam partem verissimae bictoria belli a Syllagem contra Viaterranos his re pono ego Prosperus. Reliquum huius belli quaere alibi.

VA ΜRVA M non victi, sed Victores laudandi sunt: attamen Vulterrani, qui Syllae victori, Romanoque exercitui,qui orbem subiugauerat, licet ab omnibus derelicti j & ab amicis immo a proprijs Ciuibus proditi, sic restiterunt; ut, nisi fames eos superas et, nunquam victi fuissent: Ideo ego Vospicus Atriarius hanc verissimam historiam ad perpetuam posterum memoriam Collegio Augurum dono, G dedico. Sociale bellum cum quieuisset, Caius Marius, & Lucius Sylla Italiam omnem miserijs replevere.Thuscorum alij Mario , alij Syllae adhaerebant: verum pleriq; Vulterranorum Mario fluebant: nonnulli nobiles Syllae;inter hos primi Cecinn P;nam illius assines erant:Menippus Cecinna eo anno PrUidens Senatus Lucium Flaccum,& Mevium Moriconium Senatores, quia in eorum agris aliquos Marianos recepissent Marius enim eiectus fuerat) iniuste damnauit , &plu-

155쪽

Liber Secundum.

S plures eorum amicos,& consanguineos e Ciuitate eiecit;ideo ciuium odium adeptus est: nihilominus in illo anno nihil noui accidit. In Praesidentis munere Arcilius Velleius successit, qui erat enim ex Marianis vix Magistratu inito Senatum ad Menippum damnandum coe it, eum multis criminibuS imputanS, quae vere nunquam commiserat. Tres viri capitales , aut timore PraesidentiS , aut illiuS pecuniae amore condemnandum esse approbarunt . Menippus autem Fesulam ad Ancum Fesulanum similiarem,& propinquum clam aufugit. Romae Gneus Octauius,& Lucius Cornelius Cinna Consules inter se dissentiebant ; nam hic cum eoS Italos, quibus nuper Ciuitas Romana concessa erat in trigintaquinque tribus tunC distribuere vellet, Octatilus ei obstabat Cinna tandem eiectus est; qui ad exercitum properauit, & Caium Marium ab exilio reuocauit: multis Italis scripsit hortans eos, & petens, ut sibi auxiliarentur: Vulterranis multa promisit, instuper omni onere eos liberaturum dixit. Arcilius Senatum ad Cinnam, S Marium tuendos orauit: multi obstabant: Aulus Maurus cum Prmidenti nimis audacter dixist et, quod Rempublicam Romanam, Patriamque proderet, capite plectitur ue & eius bona publicantur. Sequenti die Arcilius populum uniuersum in Plateam ad lassides Martis conuocauit; & simul exorauit, Cato Domitio adiuuante, qui Ethruriae PropraetoriS munere fungebatur,ut Cinne faueret. Senatorum, qui obsti terunt alij occisi,

alij exules facti sunt, alij sponte Ciuitate reliquerunt. Augures hanc populi deliberationem non approbauere: Nevius Augurum Magister omnibuS viribus, s ne id facerent contendit s sed non auditus ; quare perniciem Civitatis vaticit natus est: quapropter a Praesidis, & Propraetoris ira vix tutus est. Milites scri-lbuntur: Aulus Volusius, & Caius Cencius duces creantur. Linus MauruS Orchi Augurum praefecti filius, cum esset Magister Equitum,& piaesidenti obtemperare nollet , Vadam aufugit s ubi captus in carcere molestia,&sollicitudinibus post tres menses mortuus est ; quidam veneno dixerunt. Coactiis exercitus aestato Sertorio, qui Vulterram aduenerat, tribuitur. Reuertitur Caius Marius. A Vulterranis summo honore Vadae recipitur: Verum subito ad nauem redij is & Romam versus progressus, post aliquos dies tempestas enim in proxima litora reiecit ad oras Tyberinas applicuit,& Cinnae, Sertorio, Gneoque Carboni se coniunxit: Ostiam deuastauit: deinde Romam se contulit ; ubi cum Pompeo decertauit: deinde ex Senatus consulto ingredi permittitur. Marius & Cinna se Consules creant ; multos damnarunt s

omnes aduersarioS eiecerunt.

Sylla interim erat in Graecia, & nunquam discessit, donec hostes omnes

non superauit ; quare multi ad Marianos transierunt. Marius moritur Cinna,& Carbo Consules creantur .

156쪽

Arcilius a Vulterranis PraeseS confirmatur. In hoc anno nihil memorabile. Marcus Dorius Arcilio successit, qui alioS militeSpraeparauit: noua onera, &vectigalia imposuit. Cinna, qui simul cum Carbone Consul confirmatus fuerat, a militibus occiditur: quidam a Menippo Cecinna occisum esse dixerunt ; sed incertus rumor. Sylla in Italiam cum exercitu aduenit: multi nobiles Vulterrani,&alij ciues fautores usque Capuam obuiam tuere Successit Marco Dorio Vulterrano Praesidi Titus Quintius, qui duce Caio Norbano altero Romano Consule exercitum contra Syllam misit. Multa prodigia secuta sunt, quae perniciem Civitatis Augures demonstrare interpretati sunt: quapropter Vulterrani timere csperunt f dc eo magis timebant audientes Sythae victorias. Marcus Curtius Patritius Romanus, & Vulterranus Senator praesidens eligitur. Vulterrani Senatus sententia Thusci Senam ad concitalium Generale vocantur s quod, postquam a RomaniS superati fuerant nunquam factum est: multi ex Thuscis conueniunt, & contra Syllam deliberatum est. Magnus cogitur exercitus: multi ex Celtiberis,umbris,& Liguribus a Vul-

terranis mercede conducti sunt.

Caius Marius Iunior in oppido praeneste obsessus suit: Gneus Carbo, re licta Clusiij Ethrusci exercitus parte, cum altera ad auxiliandum Marium cucurrit : verum a Marco Lucullo fractuS, & iugatus est s quare omnia desperans Vulterram redijt ; postea Vadam se contulit ; deinde nanem conscendit, & in

Aphricam transfretavit.

Exercitus duces Ancus Velleius Vulterranus patritius, & Lucius Farsius Fesulensiis apud Clusium cum Pompeio Syllanorum duce pluries decertarunt: denique superantur ; similiter apud Saturniam pugnauere: ubi etiam Pompeius post multas clades acceptas superior suit: tandem nostri duces in Vulte ranos fines sese receperunt s quo multi Samnites, Picentini, & Insubre s Sylis infesti venerunt. Marcus Flaccus , qui soluS ex Flaccis pro Mario erat , Curtio cum successisset , Ciuitatem omni diligentia muniebat, eamque armis, militibus , & frumento replebat. Ennius Volusiius Magister Equitum ad frumentatum , aliaque victui necessaria emenda, in proximas Insulas pluries transfretauit : Tres arces constructae sunt ; una ad Occidentem inter Portam Brodonae,& Templum Iunonis ; altera ad Portam Dianae; tertia inter Vestales Virgines,&aedes Flaccorum: in super Vada Corsis militibus repleta est: Populonien ses sibi consulebant: ex Sicilia, & Sardinia multi milites ad nos. Gneus Pompeius ad fines nostros appropinquabat. Seneses sponte deditionem secerunt. Apud Agrum Strouium pugnatum est: nostrorum tertia pars desiderata est attamen Romani receptui signum dedere: multi proscriptorum Vulterranum

exercitum auxerunt: pliares patriiij v ulterrae recepti sunt.

Sylla

157쪽

Liber Secundus.

Sylla Dictator Lucretium Ofellam ad deuastanda Ethr uscorum maritima misit ; & agrum Russellanum usque ad Segalarem depopulatus est. Segalares post tres dies Lucretio se dedere: Moscanij cum patriam defendere vellent, omnes gladio occisi sunt: Vadenses& Populonienses, cum exercitui Roma no resistere conarentur, fugati sunt: Populonia obsidione ue Vada proditione capta est ; & Aulus Alerius arcis custos occiditur. Interim Pompeius altera

Habes hic secundum partem Historia Dia

Prosperus Augur. parte nostros superauit, qui Carsolum se receperunt ; quo cum ille eos persequeretur, propinquos agros deuastauit. Marcus Flaccus Urbem muniebat,&Vallibus Turribus circa moenia constructis, ne hostes ad urbem accederent , conabatur: Similiter Scornelium, & Coccianum, quo in utraque castra tercentum equites, & sexcentum pedites misit: ciueS reliquOS, nam pr. ecepe

158쪽

Ethrusc. Antiq. Fragm.

rat , quod omnis ciuis ad bellum idoneus scriberetur, alios ad custodiam V bis distribuit,alios Carsolum ad exercitum augendum misit: sed frustra ; nam Romani magno Vulterranorum damno castro potiti erant: quoniam equitum Magister namque in hoc magno Vulterranorum bello etiam Magister Equitatum exercitum ducebat & uterque dux desideratus est: ideo alij Farneiani , quo nuper milites Vulterrani conuenerant;alij Ornanum, alij ad Castrum Fo-scum, alij ad Arcem Volmicci confugerunt. Victoris exercitus pars Farnetam obsedit: pars Fesulam Versus progressa est eo animo,ut eam ciuitatem dolo obtineret; verum decepta est; quapropter ad flumen Arnum castrametati, pontem supra dictum construxerunt,& ter tia nocte Ciuitatem adoriuntur ; sed a Festilensibus reiecti fuere. Sequenti die Romani planiciem omnem occuparunt, & simul Festilensium Theatrum,&Pagum,in quo Fellenses Ludos,& Nundinas faciebant; ibi Vestales, & sacer.

dotes morabantur: &Fellam obsidere. Fesulens Saulem inter se non con sentientes quinto obsidionis die legatos deditionis mittunt,& portas aperiunt: multi populares occisi sunt,qui cum armiS,ne poris aperirentur,obstitere. Deinde Emporium perrexerunt: EmporienseS VictoribuS sponte cesserunt intra paucos dies omnes Pagos usque Coccianum adqtuisierunt squod castrum restitit, donec Pompeius cum altera exercituS parte Farnetam cepisset, & deuastasset . Pompeius igitur occcupata Farneta, Ornano, & castro Fosco, Cellu lenses adortus est, qui deficiente annona deditionem fecere ; ita ut Pompeianus exercitus contra Coccianos VireS coniunxit: babitatores Aulo Curtio duce se dedere nolebant. Po1mpeio,qui iubente sylla in Aphricam aduersus Quintum sertorium perrexit, Gneus Dolobella successit, qui , cum ad Exercitum venisset, aliquos milites per Orbianorum agrum ad occupandam arcem Voltem misit. Cocciani auxilium a Vulterranensibus expectanteS, &quamuiS decepti, attamen omnes gladio occidi, & castrum desolari pasi sunt.

Lucretius interim cum omnia loca maritima Occupasse ad Cecinam venit,&Burnianum incendit, & agros Maurorum, licet syllae amicorum s & apud

scornelium castra posuit; aliqua aedificia antiquitus ad salinarum usus aedificata diruit. Lucretius interim Romam progressus instio sylla ad Consulatum petendum,ab ipso occisus est. Equites, & milites Vulterrani, simul & castri habitatores, scientes Romanis ducem deficere,noctu id non expectantes adoriuntur, eosque magna clade affecerunt, antequam inimici arma sumerent: &si Pomarancij coloni praesto fuissent, ea nocte Romani victi, & sugati essetit: usque ad meridiem pugnatum est: nostri ob commoditatem loci, hostium ........ timorem longe superioreS erant f sed repentina pluuia pugnae finem,&Romanis salutem Eodem die ex Vulterra Titus Orbianus Magister

159쪽

Liber SecundUS.

Equitum cucurrit cum nouiS militibus ; ideo iterum decertatum est: castra

adoriuntur: hostes ea defendebant: obsidentur Romani ; eisque nec ulla spes fugae relinquitur: flumen aestuabat: tranS flumen Pomarancienses: quare Romani extrema audenteS gladijs, telis , &has is viam sibi aperiunt , & cito per agros Flaccorum , & intiorum iter facientes in Montem se receperunt: quod si mons munitus esset, ut decebat, aut nostri Equites statim eos secuti fuissent, nec unus quidem superfuisset. Nostri autem capta praeda, incensis castris ovantes Scornelium rediere. Verum Menippus Cecinna exul cum exercitu aliquorum Fellensium, Pi- sensium& Ligurum fines Vulterranorum inuadens omnes pagos, & castella depraedatus est usque Murgium, atque incendit; arcem Murgij adortus quinto die magno suorum damno occupauit ; eamque muniri, & augeri praecepit;& a nomine Sylis Syllanum vocavit sibique magnum reliquit praesidium,animo ut arbitror arcis sibi addicandae post finem belli ; Cecinna namque vicinum rus habebat: deinde per agros Curtianos transgrediens , pacato agmine Exarem flumen transiuit ; nam summa familiaritas cum Cato Curtio, Menippo erat postea contra antiquissimam arcem, & castrum Horchiae versus est: verum incois asperitate loci confisi audacter in Menippum egressi viri, & mulieres saxis eum fugauerunt, qui ad Templum Maiae, ubi Gneus Dolobella cum Romano exercitu consederat, se recepit. Dictator autem Romanus, cum illas gentes, quas Lucretius duxerat,sugatas esse intelligeret, sibi magno dedecori imputans, Vulterranos ei obstare audere , magno exercitu coacto in Vulterranos properauit: qui per Carsolum transiens Vestae Farneiani Sacerdotes ei occurrere poscentes, ut Templum a Pompeianis militibus dirutum restauraret, & statim exauditi fuere. Postea

Sylla ad Vultratum oppugnandum perrexit: Vultraij coloni, ad meridiem a Sylla, ad Aquilonem a Dolobella adorti,triduo restitese: deinde cum hostes in castrum ingressi essent, victori se dedere , attamen plerique occisi sunt: aliqui in arcem confligerunt; quibus dedere nolentibus, Sylla Menippum, Ut eos obsideret, reliquit ; & ad eos, qui Scornelians cladi superfuerant, se conuertit: hi namque Cecinam transgressi vallum in monte, qui postea Syllanus dictus est,sdificauerant:Sylla postea videns pomarancitim,& Scornelium ad Ciuitatem oppugnandam ei obstare prius ea diruere cogitauit,quapropter DO-lobella ad Templum Maiae reuersuS est. Sic res se se habeban i,

160쪽

XLI. ScanthDie xiij.

Primum boscundam partem S sis reposui: tertiam ego Prosperus Fesulanus hic in hac arce obsessus repono. cm Vulterro deficiente annona multi ex primoribus Dictatori se dedere cogitabant: verum Marcus Flaccus assidue populum orabat, ut Ciuitatis defensioni studeret: deinde supplicationes in triduum indictae sunt; Dijque obsecrati circa omnia puluinaria: Pontifices, Sacerdotes, Prsses, Senatores, & Ma-

ist ratus omnes Ciuitatem circumluere.

Interim Sylla Pomarancium ceperat. Pomarancienses diu obstiterant;ideo sere omnes occisi sunt s moenia diruta s domus cadaueribus repletae; dimidium lcastri igne consumptum: deinde apud Scornelium castra posita fuere s quo Titus Orbianus cum electa militum classe progressus est. Dictator Sylla pluries Scornelianos inuasit, & semper a Magistro Equitum, a Marco Alerio ca-lbi Praefecto , &Tito Alnotio Arretino arcis custode, qui castrum tuebantur,

reiectici fuit; & castrum circumsedit. Vulterrani autem timore perterriti deditionis Concilia habebant. Praeses uniuersum populum, etiam foeminas in Magnam Plateam conuocauit s verum, quia platea tantae multitudini non sufficiebat, praecones ad Theatrum populum coegerunt: AugureS Vocati Venire recusauerunt: mihi vero ut Senatori ire permittitur. Pn e seS igitur praeter Lictores, & viros consuetos; cum quibus ingredi solet Equitum seleel rum agmen apud se retinuit , atque in sella eburnea sedens , haec locutus est. O viis Ethrusci, qualis timor in vobis cernitur Θ Non reminiscimini vestros maiores P Non recordamini virium Auorum vestrorum ξ honorea vestrum non curatiSξ Imtur tam cito animum dimittitis P Igitur tam cito hostibus tam diris vos commiseritis Θ Igitur usque ad mortem , atque etiam

post mortem, si animabus, quae corpore carent, aliquid permittitur, Vestram patriam non defenderitis P Eam patriam, inquam, quae a Magno Vandi mone aedificata, & inhabitata fuit, quae per tot secula non modo in Italiam . ; verum etiam in plerasque Europae Restiones dominata est. Patriam illam, quae ab Vniuerso orbe adeo aestimauir, & colitur, causa Sacrosancti Augurum Collegij, ut vos omnes scitis) ipsi Romani hostes nostri, quamuis semper curauerint, &curent, noS, nostramque gloriam deprimere, ad discendas scientias litic conueniant. Vos scitis post eiectos Reges quantum suerit Vultem ranum imperium: Quot Maiores nostri victorias de hostibus non modo ItaliS verum etiam Graecis , Barbaris, & Gallis retulerint: Q t triumphos:

Quoties Romam obsederint: Ouoties parentum nostrortim virtUS Roma-

SEARCH

MENU NAVIGATION