Eos

발행: 1894년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

eo essent alieni. Accessit rhetorum schola, quae coloribus suis seu sucis omnia litterarum genera aut leviter adspersit aut penitus imbuit. Indeque manavit affectatio quaedam in sermone minus trito aucupando apud multos auctores huius aevi conspicua similis quidam tenor et singulae locutiones, cum cacozelia quadam repetitae studium illud arguunt et produnt. Etenim novitatis captationi comitabatur eorum imitatio quae semel insolentius ficta et prolata prosterioribus ita placuerunt, ut nauseam sere moveant frequenti iteratione Rem ipsam, si ei litterarum Vitio respondere statuas, quod recentioris aevi homines truncogallica voce maniore designare et perstringere solent, equidem lubentissime huic opinioni subscribam. In iis quae supra protuli, insunt iam quaedam, quae ad obse vationem hanc illustrandam sacere videantur; nova tamen exempla, quo res clarius pateat, adhuc adicere operae pretium est Cicero in oratione in isonem . 84 ita est usus vocabulo accessionis, ut nomen hoc ad homitiem reseratur tibi etiam accessio fuit ad necem Platoris leuratus eius comm. Simile exemplum invenies apud Livium 4b, 7 Syphax . . . acoessio belli unici fuerat sicut Gentius acedonici. Videamus nunc et miremur, quantopere hac audacius consormatat utione posterioris aevi scriptores delectati sint. Apud Senecam dicitur Lepidus Suas. 7 6 alienae dementiae accessio, apud Valerium yaximum , T 1 Fabius accessio pompae 9, 1 ext. 5 inlemaeus accessi vitiorum suorum nuncupatur. Seneca porro filius habet in dialogis VI, 26, 7 nos parva ruinae ingentis accessio. Florus Livianum

imitatus est exemplum, cum I, 25 diceret Aetoli belli accessio fuerunt. Idem tamen praeterea scripsi I, 36 qui alienae cladis accessio fierii et et 1, 41 Cilix Mithridaticas provinciae factus accessio. In declamationibus pseudoquintilianeis eadem locutio occurrit IX, 20 illo

maioris momenti accessio. Non solum igitur locos communes scriptores huius aetatis a amarunt, sed etiam locutiones quasdam tamquam communes in deliciis habuerunt Assectati aliquid saepius apud eos deprehenditur, cum id sensibus, tum in forma, qua illae sententiae veluti veste fucata induuntur. Cuius studii et moris hoc luculentum proponemus Specimen. Arellius Fuscus in Senecae patris Controversiis X, 4, 6 talem protulit enlentiam genus est rogandi rogare non posse. Ρostea quidem uberrima similium enuntiatorum provenit seges Sententias enim quae blanda sensus novitate sese animis lectorum sive auditorum insinuarent, Repius ad hoc exemplar sormaverunt auctores. Imprimis Seneca philo-40phus mirum quantum iiismodi locutionibus delectatus est. legimus

262쪽

enim apud eum de ira I, 12: abominandum remedii genus est sanitatem debere morbo I, 16, 3 interim optimum misericordiae genus est occidere P. II, 23, 4 gratissimum putavit genus Veniae nescire, quid quisque peccasset; II, 32, 3 ultionis contumeliosissimum genus

est, non esse Visum dignum, ex quo peteretur ultio de const. --pientis 17 4 genus ultionis est eripere ei, qui secit, actae contumeliae voluptatem; de clementia I, 22, 1 impunitatis genus est iam non habere poenae locum de benes V, 40 4 reiciendi genus est . . munus munere expungere. s. similes locos de benes. IV, 10, 3 epist. 88, 36. Adnotanda sunt porro verba minii meg. 70 efficacissimum genus est rogandi gratias agere ). x Ρsevdo-Quintiliani declamationibus maioribus hae descripsi exempla 11, 2 genus libertatis putabat disso maiores 2, 14 genus infirmissimae servitutis est senex maritus 7, 4: genus servitutis est coacta libertas. Ex declamationibus autem minoribus pertinet huc locus d. 335 init.: cum et hoc ipsum sit calamitatis genus mori velle. Hieronymus denique in tractatu de muliere septies icta s. 10 a d Erasmus similia habet pietatis visum est genus ut

paterentur occidi. Cui aridae enumerationi observatiunculam a citi nam sumiciemus. Licet auctor hic proprium quendam et peculiarem stilum excoluerit atque animus eius excelsior respuerit ea quibus scholastici delectabantur et Vulgus gaudebat, magnum tamen rerum gestarum scriptorem non abhorruisse prorsus a saeculi sui moribus et aequalium deliciis et ipsi alio loco monuimus et res unicuique libros eius egenti manifesto apparebit. raecipue Vero in Historiis, quod opus multiplices rerum humanarum casus continebat, multa occurrunt, quae scriptorem rhetoricis studiis diligenter quondam vacasse luculenter arguant. Quicumque

enim in libro III istoriarum perlegerit cap. 68, ubi vitellius alatio

relicto fugam meditatur, recordabitur profecto scholasticarum declam tionum, quibus rhetores de hominibus a fastigio potentiae subito devolutis flebiles effundebant querellas. Nec quisquam adeo rerum humanarum immemor, quem mon commoveret illa Iacies. Romanum

Libellum qui magia omnibus lenociniis scholae lasciviret equidem non noVi. Textus enim huius opusculi sere eontinua et longa aerio antithetorum aliarumquis figurarum constat. Multa in dubio linio et Tacito uni communia. Ita quidem asyndeta, quae tria substantiva aut adiectiva aut Verba continent, requentissima sunt apud Tacitum dialogo et Germania exceptis, qui libelli admodum pauca huius figurae exempla exhibent. Panegyricus Plinii cate magno eius moditriadum numero et g 1 ope consilio honoro, g. 2 6, 7, 10, , 8, 47 60, 56, s. 70, 71, 2 76, 2.

263쪽

principem et generis humani paullo ante dominum relicta sortunae suae sede per populum, per urbem exire de imperio. Locus communis de fortuna ex hoc genere erat, quod rhetor orcius Latro sententiarum supellectilem vocabat. s. Sen. Controv. I praef. 23. Lususque et casus fortunae sertilissimum ad ingenia exercitanda suggerebant materiam. Νotanda autem est similitudo in iis, quae apud Iustinum II, 13 de Xerxenarrantur Erat res spectaculo digna et aestimatione sortis humanae, rerum varietate mirandae, in exiguo latentem videre navigio, quem ante Vix aequor omne capiebat ..., neque minus alio loco XX, ),

ubi idem auctor de Dionysii Siciliensis ruina eodem sere locutus est modo. Subicienda est denique Flori narratio, lagam Brundisinam Ροmpeii describentis II, 13, 20 sed ille per obsessi claustra portus nocturna sum evasi Turpe dictu modo princeps patrum, pacis bellique moderator per triumphatum a se mare lacera et paene inermi nave fugiebat. Eiusmodi excursus quasi cliseria quaedam inserebant libenter

rerum gestarum scriptores sui narrationibus, memore suasoriarum,

quas in scholis lim declamitaverant, sensu exiles, Verbis gravidas. Νs a riciti quidem virili sermone hos iuvenilis abundantiae luxuriantes colores suisse alienos, ex hoc et aliis locis cognosci potest. 1I. Ita quidem apud plerosque auctores latinos, qui argentea vixerunt aetate et color quidam sermonis deprehenditur similis et stilus adsectatus in quo cum verba singula tum verborum coniunctiones et totae sententiae affinitatis manifestae notas prae se serunt. Materiam hanc, ab aliis delibatam compluribus iam dissertatiunculis illustrare conatus sum atque officinis litterariis lucem immittere quo ingenia et scribendi ratio singulorum auctorum magis notescerent Neque dubito, qui ex eiusmodi migratione verborum et sententiarum accuratius perspecta et perpensa ad historiam litterarum Romanarum melius pernoscendam sincerae utilitatis nonnihil capiatur. Ita quidem, ut alios auctores hoc loco praetermittamus, Curtium rhetoricis studiis et declamationum etibus penitus suisse imbutum ex descriptione Oceani, quae apud eum invenitur X, 4, 18 cum Seneeae Suasoria I g. 1 - 2 comparari manifesto apparuit. Nam et iisdem sere verbis et similibus 1guris terribilis Oceani natura utroque loco depingitur )

264쪽

Valerius Maximus ex eorum auctorum erat numero quibus dulcia suae aetatis Vitia praecipue arriserunt. In rhetorum nimirum hortulos flosculosque deduxit eum ipsa materia quae laudum et Vitup rationum frequentissimas occasiones praebebat atque ad locos communes exhibendos ipsa per se invitare videbatur. imius est igitur auctor in rhetorum lenociniis usque quaque infulciendis, lascivit in antithetorum usu sententiis abutitur; quodque cantores deterioris notae sacere solent, nullo sere loco respirat neque lectorem respirare sinit, nisi simul acclamationem petierit. e mireris igitur, quod in ampla sensiculorum congerie multi reperiuntur inepti et frigidi, quod subtilitas scholastica quaedam commenta est minus plausibilia nec magno rhetoris digna hiatu. Ex grandi eorum numero ea saltem asseremus exempla, quibus scriptor scholarum disciplinam secutus per tetracola sensus suos explicavit Sententias enim hoc modo consormatas tum temporis basilicas

insectasse atque in deliciis suisse et Seneca nos docet Controv. II, 4, 12;IX, 2, 2 et diserte testatur Quintilianus I ra, T. Legimus igitur apud

Valerium III, 4, 2: arquinium . . . . Ortuna in urbem nostram -- Verit, alienum, quod exactum, alieniorem, quod ortum Corintho, fastidiendum, quod mercatore genitum, erubescendum quod etiam xsule

natum patre III, 7, 1 nihil hac fiducia generosius, nihil praedictione Verius, nihil celeritate efficacius, nihil etiam dignitate dignius V, 4,ext. 3 isdem enim manibus aciaecis ultionem, ipasto poenam, genitoribus nutrimenta, vobis gloriosa sata peperistis. - Similia invenies apud Senenam . . et , , , ubi Albucius Silus haec proseri: Quod sordidatus sui, luctus est, quod flevi pietatis est, quod non ace aVi, timoris est, quod repulsus est, Vestrum SL Quas ineptias imitatus Valerius Maximus et ipse curavit, ut in

eiusmodi lusibus numerus constaret, minus curavit an sensus. Ut enim forma omni ex parte consummaretur, saepius necesse erat insulsitates mera inserere, quas iam Romani merito cum contemptu explementa Vocaverant. Ex scholis vero Valerium inficetam illam sapientiam et nimiam rettulisse sententiarum captationem, minus fidenter aSMVerarem, nisi unum certissimumque eius rei indicium eruere contigisset. Valerius

enim etelli et cohortium, quae apud Contrebiam multitudinem hostium superarunt, sortitudine descripta II, 7, 10 hoc epiphonemate conclusit

rei narrationem Humanae igitur imbecillitatis efficacissimum duramentum est necessitas. Quo quidem loco furti manifesti eum arguere possumus. am votienus Montanus apud Senecam Controv. IX, 4 5 de tyrannicida declamans protulerat sententiolam prorsus similem necessitas, ait, magnum humanae imbecillitatis patrocinium est Qui quidem

265쪽

rhetor eo peccabat, quod in declamationibus eius sententiae prorsus modo carebant repetendo corrumpebat ea quae semel dicta placere potuissent laborabatque eodem vitio atque Ovidius, moderationis desectu. L. Annaeus Seneca multa debuit patri et ortasse plura. quam ipse pater optasse Quae enim Seneca rhetor, Vir sani sobriique iudicii filiis proposuit, alia quae argutius declamatores invenissent collaudans, ingenia iuvenilia sormaturus, alia vero quae minus eliciter Seholasticis cessissent perstringens, quo adulescentes ab ineptiarum periculis deterreret, ea sine delectu ac nimio cum ardore amplexus est Lucius, qui in libellis conscribondis artificiis rhetorum nimis indulsit mam operis paterni assiduum eum fuisse lectorem libri ot poetici et soluta oratione ab ipso exarati luculenter arguunt Lectionisque illius Vestigia, quae quidem in tragoediis conspicerentur, accuratissime collegit Fridericus Leo in sagacissima dissertatione, qua Romanorum tragoessiam rhetoricam illustravit. De Senecae tragoediis obsere crit Berol. 1878 p. 153). Restat igitur, ut de aliis auctoris opusculis quRedam adnotemus. Ac primum quidem monebo, in stili eius tenore et colore nonnulla posse deprehendi, quae ad exemplar declamationum a patre expositarum videntur esse elucubrata. ro multis exemplis unum ponatur,

sed satis idoneum. In dialogo de constantia sapientis 13, 4 tali apostrophe alloquitur Seneca Asiae regem, debilitatem et pericula

eius potentiae repraesentaturus Habes sub te arthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quo remittere arcum tibi non contigit, sed postremos, sed Venales, sed noVum aucupantes dominium. - vide nunc, amabo, quam simili gradatione apud Senecam patrem Suas. II. 18 declamator scholasticus victor Stator Spartanos ad Thermopylas pugnantes laudaveri xΤrecenti Sumus, inquit, . . . . trecenti, sed Viri, sed armati, sed Lacones, sed ad hermopylas . Eiusmodi vero exemplorum numerus posset ad libidinem augeri, si acta agere vellemus et id probare quod extra controVersiam positum est, Senecam philosophum a rhetoricis studiis non suisse alienum et scholasticos sucos plena manu suis adspersisse dialogis. Unum tamen locum praetermittere non possum, quo quidem ea, quae apud patrem leguntur, fere ad verbum a philosopho expressa sunt et ratio, quae inter utrumque auctorem intercesserit, optime illustratur. L. Annaeus Seneca in

Consolatione ad Marciam c. 23 de fragilitate humanae felicitatis disputans haec profert: Quidquid ad summum pervenit, ad exitum

prope est . . . . Nam ubi incremento locus non est, Vicinus

266쪽

occvsus est eis. Conseras nunc cum iis Albucii Sili sententiolam a Seneca rhetor Suas. 1, 3 laudatam quidquid ad summum pervenit, incremento non reliquit locum . . . . . ac non dubitabo quin adstipulaturus sis mihi iudicanti, talem Onsensum ortuitum esse non posse. QuamVi enim eiusmodi quaestiunculae multorum illo tempore occupaverint animoAatque Velleius aterculus de eadem re usius disputarit 1, 16-1T, videtur tamen Seneca philosophus non ex communi promptuario sure hausisse, sed paterni operis pressisse Vestigia. C. linii panegyricus in laudem imperatoris Gaiani per- Scriptus eximium est monumentum illius stili lascivientis, qualem ita scholis rhetores excoluerunt. Scate etenim illud opusculum mnibus 'rtificiis, quae ibi excusa sunt, abundat praecipue antithetis et sententiis audacioribus eiusque figurae exemplis, quam Graeci antimetabolen nuncuparunt. Schemata nimis crebra et aures titillantia ita continuo sese excipiunt, ut oratio interdum suos fines egredi et ad musicam

numerorum rationem propius accedere videatur, quae res, ne taedium moVeat, Vix et aegre evitari potest. Inter ea vero rationis ornamenta,

quae ad fastidium usque repetuntur praecipue illud numeraverim, quod Plinius postquam unam aliquam imperatoris laudationem absolverit, permultis locis maioris momenti aliquid ingerat, ut praecedenti laudis Vim exsuperet novo additamento. Ita quidem magnis maximis ingeέ-tibus semper quae opponerentur maiora auctori ad res augenda proclivi praesto erant. Cf. videaris licet quod est amplissimum consecutus inter homines, elicius tamen erat illud, quod reliquisti 1 multum

est quod perseverasti . . . . plus tamen quod . . . . gratum quod .... gratius tamen quod . . . . IT magnum est . . . . maiuStamen ra ingens hoc meritum, maius illud quod Cf. similia prorsus exempla 41, 56 2 ex.), 59 65, 3, 4, 83. Itaque hac loquendi ratione, quae etiam aliis auctoribus ut Valerio

Maximo erat amiliaris, mirum in modum abusus est linius. Quamvis enim auctor post Quintiliani aetatem vixerit et a huius auctoris studiis, quae ad deperditam sermonis latini sanitatem restituendam spectabant, non fuerit alienus, declamatorum tamen et stili a Seneca corrupti delicias altius in eius pectore haesisse, complures eius sermonis proprietates testantur. Inde manavit, quod Senecam nonnunquam imitatione expressit, quod huius admirationis indicia in anegyrico quoque manifesta sunt. In transcursu liceat commemorare, locum linianum 883, quo auctor araianum cum maximum tum optimum quoque imperatorem

267쪽

ce hrarit, iis inniti, quae Seneca in libris de clementia I, 19 in laudem

protulit Neronis. Maioris ver sunt momenti, quae de sermonis affinitate apud utrumque auctorem conspicua adnotari possunt. Quaedam enim eorum, quae Seneca adsectati stili studio abreptus paullo audacius effinxerat, linius quaesitioris sermonis captator avidissime aucupatus est. Ita quidem Seneca in epistula m maximum corruptionis hominium esse indicium contendit, si mala sua ament iisque serviant; et desinit esse 'medito locus, ubi quae suerint vitia, mores sunt. Adsectata haec Senecae breviloquentia videtur linio magnopere placuisse qui de vulgi studiis exemplo magis quam severitate raiani correctis disserens 46ὶ hac clausula expressit rei admirationem consecutus es ut quod antea Vis et imperium, nunc mores vocarentur. - Attamen praecipuum imbiationis indicium alio invenimus loco, qui ex diversis sermonis Annaeani frustulis quodammodo conflatus est. linius in loco communi tractando de principis securitate et ratione, qua securitas illa firmari posset, nimia sere induisit rhetorum oblectamentis 49 audentiusque de amoris excubiis et innocentia principis quae arcis inaccessae vices teneret, locutus est. Ornatae egressioni subiecta est sententia, quae auditorum aures oriret hoc inexpugnabile munimentum munimento non egere. Quin vero linius Senecae vestigia presserit, qui de clem. I, 19 eandem materiam simili tractavit modo, omnino dubitari nequit Nam praeter cetera etiam illud apud Senecam legimus unum est inexpugnabile munimentum, amor civium. At ne hic quidem imitatio Senecae substiti Νam totius sententiae Ρlinianae, quae studium rhetoris 3ntentias insperati aliquid asserentes aucupandi manifesto prodit, exemplar Sen cae est Vindicandum. Commonstraverat nempe

minio viam qui in dialogo do providentia VI, 5 haec dixit non egere felicitate solicitas vestra est. Inventiuncula igitur Senecae, quae ingenii aciem blandiebatur, ita delectatus est linius,

ut eam sine progenie nescio an Vitiosiore perire non pateretur. Dissertatiunculae, quae tamdiu in rhetorum hortulis versata est, non bella neque sonanti clausula finem aciemus, sed in calce eius duos auctorum locos misere depravatos sanare conabimur. Loco aciti no Ann. I, 8 quo de supremis Augusti agitur, haec in codicibus tradita sunt: Tum consultatum de honoribus ex quis maxime insignes Visi, ut porta triumphali duceretur funus, Gallus Asinius, ut legum latarum tituli anteferrentur. L. Arruntius censuere Quem textum gravi corruptela laborare omnes hodie consentiunt. Itaque BezZenberg

268쪽

rius scripsit ex quis qui maxime insignes Visi . . . . , OPhemiuSVero Vocem visi uncis inclusit Ferdinandus echer denique, qui recentissim tempore Festschris gur 200 sirige Jubelseter de Univ. Halle, Halle 189 p. - loco sanando manum admovit pro tradito e quis, proposuit et qui Nullam tamen harum coniecturarum mihi satis secisse lateor at videtur locus aciunus evidens mutatione vocabuli visi emendari posse. Si enim scripserimus ex quis murime insigne Visu, ut . . . . , nihil te iam prosecto offende dicitum quidem censendi verbum saepius cum accusativo coniunxisse rectissime Me vavit Nipperdeyias ad Ann. 13, 8; vocabuli porro viam cum adi clivis conexi haec exscripsi exempla: Ann. 1, 5 ingens visu 1, 61 visu de-χrmis; 2, 14 visu torvum; ist. 4, 22 truculentior Visu Germ. 31

Quintilianus 7 2, 33, postquam de argumentis ex ante actae vitae integritate sumptis disseruit, addidit praeterea, quae accusatori contra hanc patroni defensionem essent proferenda. Accusator autem ad praesentem quaestionem, de qua sola iudicium sit, cognitionem alligabit dicens, neminem non aliquando coepisse peccare . Sequuntur verba in libris turpiter corrupta nec pro en cen i a ducendum scelus primum. - Gesanem igitur in librorum encen a graecum Vocahulum: en comi latere suspicatus est, Hauptius coniecit naenia Uterque tamen minus feliciter rem gessisse videtur. Quid si pro lectione codicum restituamus genuinum et tritum vocabulum innocentia Quo acto et orati optime procedet, nec lectio ita longe recedet a codicumscriptura. - i. Quint. 7, 4, 18 in qua scit deprecatione plurimum Valent ex ipso qui reus est, tria vita praecedens, si innocens, Si bene meritus, Si spes in futurum innocenter victuri . . . . . Seneca Porro in libris de clom. 1, 15 de Melere ab adulescentulo timide peracto loquitur quod proximum erat ab innocentia. - Quae exempla ideo addidi, quo inde ad coniecturam firmandam aliquantulum subsidii asstrueretur ceterum ipsam per se satis esse probabilem opinor

SEARCH

MENU NAVIGATION