Epistolarum Pauli Manutii libri 5. Quincto nuper addito. Eiusdem quæ Præfationes appellantur.

발행: 1561년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

diligerer, optaui ut uero etiam laudarer, optare fortasse potui sperare cum ipse me nossem, e te non debui at tu in hac parte mecumsane peri beraliter egisti scripssi in hac Romanae linguae facultate, non mihi neminem praeflare sed id, quod ego cum legerem erubui, neminem esse, cui non ipse antecellam equidem, ut, quod res est, aperiam fateor a prima pueritia ita me in litteris esse uersatum, ut unam maxime jectarem eloquentiam, unam colerem, linam admirarer atque hoc mesudiosatis mea ponte flagrantem acrius inflammabant ij, qui tum homines uiuebant, Bembus , adoletus , Bonamicus duorum no mina per orbem terrarum celebrari sermonibus, scriptis, intelligebam Polus hic nos er qui nunc in omni laude omni . uirtute tantus est,suis me scriptis capiebat, atque afficiebat maxime .

ego tum, ut erat aetas mea, praeter uerborum, non nullarum sententiarum ornamenta nihil agnoscebam pure S eleganterscribere putabam eis se id, quod unum si as equerer, excellerem sed L fambertus meus , qui ex Gassaris Contarent, praestantesimi uiri, consuetudine prudentiam hauferat, praeclara quaedam notabat in Tolo meq. paullo aetate inseriorem, ex uulgata uenalium magistrorum disciplina rudem , atque impolitum, erudiebat, O consormabat exemplo tum quidem , quantum proficerem, non mep itebat, ex ,s, quae ieceram fundamentis aliquid eiusmodi, quM

32쪽

ego uellem excitari aliquando posse uidebatur. sed in rebus humanis,quis est,cui nihil unquamsecus accidat e cum in eloquentiae sudio multus essem se satis ualetudini parcerem, incidi in mombum quicum esset perse grauis , tum eo factus esspericulosior quod, usu mihi librorum d medicis interdicti, magnasane est animi mei asse Clio , a que aegritudo consecuta pose biennium denique ualetudine recuperata , cum praeteriti temporis iacturam farcire diligentia uellem , ad prisina si

dia redeuntem exceperunt domesticae controue sae quas neque sidare minimo negocio, neque, gligeresinegraui mearum fortunarum exitio licebat his quoque me di cultatibus aliquando is, cui omnia debeo, eripuit Deus Lucem iam , quasi diu per tene bras errassem , uidebar ad Dicere et quanquam , multorum annorum amisso fiucti, erat sane cur ingemiscerem, uitamq. mihi haud fatis iucundam putarem tamen oci si e recreatus facile impetrabam a me ipso, ut ex animo meo sup riorum moles iarum atque incommodorum moriam obliuione delerem. Vigebat item, ut antea, pri mariti cura nec erat quidquam in meis consitus antiquius, qu in ut abditas atque implucatas in mente cogitationes non modo aperire atque explicare uerbis, uerum citam ea ornare, qua

pigmentis coloribus illus rare possem reserat nc exigui temporis, O maximi laboris tempus non , quantum res magnitudo seri et suppet bat;

33쪽

laetituit v

bat cum ex uetere patris insituto in hoc imprimendorum librorum munere, O restituendae antiquitatis cura sinerer laborem autem, uel abundarem tempore perspecta ualetudinis meae ratio recusabat utrunque tamen cum uoluntas inceret quotidieq. aliquot horas, occupationibus reptas, ibi darem: ecce me nescio quis homo Cr- te satis a fortuna selix, praemijs commotum , Oblanditus captum, atque irretitum Romam abduxit ubi cum aliquot menses non in ijs, quae semper amaueram, litterarum sudijs sed inani o Ficiorum genere consumpsissem: is, quem secutus eram, moles aureos pollicitus uix minimapraesaret collegi ipse me neque solum studiorum meorum, quae intermiseram potius quam dimiseram, uerum etiam rei familiaris, cui nisi uterem, ipsa quoque iacere Studia necesse erat habendam mihi esse rationem duxi quo consilio in patriam reuersus retuli me omnino ad ueteres meas tum legendi, tum scribendi exercitationes sed tum in dom sica re constituenda, tum in emendandis antiquo rum libris districtus, posse uero etiam erudienda duodecim nobilium adolescentium Academia per triennium occupatus quantulam habuerim excolendae facultatem eloquentiae, quantumq in tantis temporum angus ijs per eam , quam ingressus eram, latinescribendi uiam procedere potuerim , facile, ut opinor, est ex limare ossi tu, Sauli, cuius acies ingeni etiam ea, quae occultillima sunt,

34쪽

assequitur, primum, cuius prudentiae sit, quale ira lud est, quod in imitatione sit optimum dijudica re deinde cuius in scri , quod optimum iudicauimus, id re ipsa consequi quod utrunque cum sit dis icillimum rei quod, ut uides, aetate nostri tramorum scriptorum penuria declarat cum tamen,

qui hoc in genere elaborent plurimi sent satis equidem mirari nonpossum, cur tu me in episola tua summum feceris in eloquentia, dederis ud, quod egos accipiam, mei sane dissimillimus, hoc

est impudens plane . nam, ut cetera, quaeia xi esse ad Budium huiusce laudis necessaria, mihi non desuerint quae utinam mediocriasuissent temporis quidem, ut paullo ante exposui, multo minus habui, quam rei magnitudo postulabat fatum in

hoc singulare meum est , ut o nunquam abundem. abundem autem e utinam non semper iud gerem maxime . nunc ad occupationem etiam a

celsit foucitudo quam mihi ex immaturo Cataranaus asset, diuini hominis , interitu exortam utinam aliquando dies extinguat ratio quidem hoc non dum potuit ille mea udia fouebat unus ille mihi oti stem dederat: fecisset quis enim ad benignitatem propensior ille me ubi opus esset, auctoritate ornabat, consilio monebat, resultentabat quid plura in illo mihi erant omnia, cum illo mihi omniaperierunt quare non tam miso cogitandum est, ut opus uniuersum de Romanis antiquitatibus, quod tu dilaudas, illo auectore in-

35쪽

stitutum po sim absoluere , qu mut partem ali

quam iam consectam, liceat perpolire quod ipsum si mihi nunc per meas occupationes liceret, hic tamen, qui me uexat , dolor certe non concederet ac mehercule haec ipsi, quae tu nunc legis, i rigaui laci Imrs, cum scriberem necputaui fore, cum tot curis disinerer iit possem scribere sed magna uis amoris est, magna obseruantiae erga te meae ea fecit, ut hoc cium rebus omnibus anteferrem Aduentus tui iam aliquam nobis xjectationem amicorum sermo commoverat eam tuqu)d litteris confirmes , ualde litor cupio enim tuam tum humanitatem, tum prudentiam, quarum altera tibi ab hominibus amorem, altera tiam honorem conciliat, in consuetudine se monibus regus are me autem, quZd huius consi

i praecipuam tibi ais esse caussam, facile patior

Mihi hoc a te uiro graui mo,persuaderis mcq. mirabiliter animum, atque amorem sum tisum:

Decentiano Genuam redeunti. Eis hi multarum rerum curis atque oneribus ita premor,optime Sauli ut res irare uix posssem: tamen, ut litteris tuis, amantissime scriptis, aliquid

36쪽

aliquid res bderem,abieci omnia, et officium, quod tibi a me debetur, habui antiqui simum. Video te

miro quoda ueteris eloquentiae amore,ac sudio teneri significant lac studia tua declarat scripta: iermones ubique non obsecure tectantur fractu rem pulcherrimam diligis cuius me quoque forma cepit adolescentem:et de uoluntate illa, uel cupiditate potius, tantum abest,ut dies aliquid detraxerit, ut curetate simul amor creuerit quare cum tibi ego tam multis in rebus ocedam; patere,obsecro te, in hac me una riualem esse tuum, nec tibi uel tantillum omnino uelle concedere sentimus enim idem , quod

tu nihil esse jeciosius eloquetia nihil practantius:

quam, ut ipse noni, amarunt aetate nos ira, atque appetiere quamplurim potiri autem,ut mihi quidem uidetur, adhuc nemo potuit quis enim latins orationis laudem non magnopere dilige iam dixit equis porro rationem, et quasi uiam, qua pervcnire ad eam liceat, nobis indicauit e nam, quis ita exercet, ut ex ueterum scriptis et membra, et integrum

quandoque comprehensionis corpus sua inscripta transserant; non equid eos reprehendo is quidem persecti similitudinem quandam sequuntur scd quia persestum ipsum non attingunt, in magna laude non posuerim Obsecro te, Sauli, qui iudicio excellis, quid tibi de Christophoro Longotio uidetur e equidem si quando, quid de scriptis illius existi mcm, interrogor, ita sole re ondere, exilem esse

tu sententiis, non luculentum in uerbis ut tamen de

37쪽

EPIST. LIB. I. I

de eo, si uitae contigisset usura diuturnior, bene censeam sterandum fuisse sed, ut nunc est, mea undem sententia, nullus est quid enim asser exquisitum, quid singulare, non uulgatum, non ex quotidiana consuetudine usuq.sumptume scribit interdum et de rebus familiaribus, ct adfamiliares.suid tum quasi non uel in obscuro argum et possit ingem lumen elucere. 2vam qu)d in eo uerborum circuitus sepe a Cicerone totus est: si consulto se cit , qu)d inde laudemi eraret , iudicium requiro.

etenim aliena quae sunt, ad nos translata fluite iaStainies ut neminem laudaresolemus, quiapulcher, quod accipitur a natura; at quia temperatus , quia iussus quae posita iunt in nobis ipsis hin, quod potius exis imo , inops a latina lingua explicare animi tensa aliter non potuit necessitatem excuso nec tamen , quodfaciebat , diutius eum puto

fasturumfuisse qui enim in illo ocio Patauino ni hil ageret aliud, qudin ut se tum eloquentiae co-pjs, quae philosophiam ornant, tum carum artium instrumento, sine quibus muta silet eloquentia locupletaret utriusque sudio facultatis consecutus esset ut , suis quasi opibus abundans , de alieno quotidie parcius assumeret cuius autem generis ea , quae moriens reliquit scripta sunt abesse eum iudico ab ea jecie, quis es in scribe udo optima , longissime qua de re cum aliquot abhinc annis in

conuentu amicorum scrini et ortus, memini dii sentire a me amicum homilichi , ct eruditum qui

38쪽

Ciceronis in libris diu multumq uolutatus , t mei Longotium sus kit aurea dehcet cum ass- duetra Iet, aerea non internoscit itaque paucis pos illum sermonem diebus interiectis, cum epra

notam ad me misisset , in qua ita scripsit, nihil ibitam accidi se mirandum, quam quod a me audi se fetu cum dicerem, mihi Longobana scripta non a Lmodumprobari nihil rescripsi, qu)d homini quinquagenario insitam opinionem non jeraui me posse euellere. O sunt omnino quaedam res, quas ubi sensu O iudicio ipsi non percipimus,atque assequimur, nullasatis oratio probabit ut cum gnara- Sora niuem atram iudicante frustra de albedine disputares. Improbas igitur inquies, si ab antia quitatescribentes mutuemur e Ego uero si te fiat, etiam summe probo sed hoc ipsum rapte, quam disiicile it ex eo licet cogitare, qu d latinam linguam continet uniuersam: uniuersa enim

sub imitationem cadit imitandi autem ratio, quia et multiplex est, et admodum recondita eprimum, de ea praecipere sigillatim, infinita doJlrinae es; deinde, qua praecipiantur, cognoscere, O perse- esse exsequi, non mediocris ingeni . cum se id, quod emte In oratrone, aut in re uideatur esse aut in uerbis: ego olim rem ignificatam imul cum uerbis significantibus sumebam eaque meis scriptis cum inseruissem, tum optimum illud, quod O er tur imitandi, plane arbitrabar me esse consecutum. postea coepit mihi meum consilium dis sic

39쪽

re cogitaui, quoniam id esset memoriae magis,quim ingenij quod ego escerem, praestare muratos posse quod autem multipossent , egregium nonis aeni est e. Tum injui rationem haud paullo dissiciliorem, quam cum pauci simis mihi esse communem intelligebam exquisitassententias, de Cicerone excerptas , aut de Terenti, tacitus in animo uersabam.eas imabam uerbe qu impoteram eStissimis ut, quasi ues itu orationis mutato, cum eaedem essent, aliae tamen uiderentur. Erat non dis imilis in uerborum figuris commentatio. si quas notaueram ira lustriores ad alias sententias ita traducebam ut interdum eandem locutionem in res prope inter merabiles accommodans , quasi ex una cera plures imagines , nec tamen eiusdem generis Ongerem. in hac exercitatione q/santum esset , utinam aut mature cognouissis , aut sero cognitum , avideq. arreptum uis occupationum non extorsisset equiadem si quis me neget inscribendo quidquam esse, non pugnabo sed hi quid sum , ab hac una esse

contendam Tibigratulor Sauli , qui iis , quod sentis esse praeclarum; ct quod uis, hi impedit quo minus prae lare possis oti enim tantum habes , quantum sili exercitatio postulat abundas,

ut animi,sic sortunae bonis in quibus ipsis CZenonis pace dixerim non minima ad uirtutem ius est. ingenio uero ita flores , ut tuam maxime consuetudinem propterea expetierint i , qui ipsi ingeniij

ploria prater ceteros excellere putabantur atque utinam

40쪽

utinam ea, quae litteris mandasti de homine Chrisiano, aliquando emittas ut opinionem ac sermones de te meos res ipsa confirmet quod breui futurum facile Sero recipis enim te nunc in uillulas

tua , hoc est in summum otium ubi cum nullam tibi horam assu lijs uacuam abirepatiaris; sic enim

a multis antea cognoueram postea Coccius noster confirmauit expolitionem intra paucos menses exspectamus operum tuorum qua de re ut interdum me Brutino ri litteris certiorem fieri uelis, etiam atque etiam te rogo Ponti cis Legatus, Ludovicus Leccatellius , homo antiquae probitatis, humanitate, ac doctrina praes an , post obitum Cardinalis nasset ita me complexus est,ut omnem in meis commodis atque ornamentis curam ct cogitationem fixisse uideatur cui non tam a me gra

tiaesunt habendae , qu)d agit ipse quantum potectu plus etiam, udm potesd; qudin, qu)d alios e

tiam magnos et principes uiros, ad me augendum, atque honestandum suo exemplo, atque auctoritate uehementer excitat qui cum multissent ruit men inter omnes elucet liberalitas; qui re uix audita,amore in me tuo,studio erga litteras incitatus, tantum tuas ot ad hanc prouinciam conserre uelle pollicitus es, quantum ex animo meo nulla ui quam delebit obliuio Vale , tuamq. ualetudisnem cum tua, tum no raetiam, quia te pendemus, caussa diligenter cura.

SEARCH

MENU NAVIGATION