Epistolarum Pauli Manutii libri 5. Quincto nuper addito. Eiusdem quæ Præfationes appellantur.

발행: 1561년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

ualetudo requietem quaerit, ct ita uiget industria, tit mediocri etiam labore non mediocrem ipsis gloriam, ceteris utilitatem asserre post Cui porro ignotis uel ingeni tui, uel memoriae praestantiae quibus non modo ut emineres in graeca lingua, id quod omnes fatentur sed ut, quacunque re proposita, periti me di putes, facile consecutus es itaque iure expetitur a nobilissimis uiris amicitia, consuetudo tua iure te diligunt ac laudant quicunque in Patauino gymnasio doctrinis liberalibus excellunt quorum tu uirtute si ueris, ct illi uicissim tua, si ualebissct ut ualeas, in te ipso magna ex parte stum iudicamus obsequere igitur in tua salute multorum ludi s parce ualetudini satis imbecillae, , quod libenter facis, da operam stimul ut diuti sim facias iragloriam tuam, titiam nos iram, dignitatem etiam litterarum augebis quibus ornamenti plurimum e tuis aliquando scriptis, si ualueris, accedet. Vale Venetijs.

IO BAPTISTAE PIGNAE,

Ferrariam. I. Mo res o Duce creatori gratulatus Ferrariae sum quae tum ex noui Principis exima uirtute

Fuctus capiet egregios tum ipsa quoque ad omne

uirtutem eius, a quo regitur, eXemplum secuta diligentius incumbet mores enim ciuetatis ex Trin

312쪽

PAULI MANVTIT

apud eos, qui dominantur studia vigent, eadem reliqui ciues ampleStuntur, O colunt. Ergo florebunt in uectra ciuitate liberales disciplinae, ac debista iam pridem ingenuis artibus prismi persoluentur quod equidem tua potissimum caussa, oepti si-

me Ulia, magnopere gaudeo nec enim dubitat quisquam, aut dubitari omnino potes, quin, quantum ingenio, eruditione, iudicio, quantum etiam consilio uales, tantundem apud sapienti simum, optimumque Principem , auctoritate ualeas, O gratia qu)d, si quam adhuc in cognoscenda , eandem posthac in ornanda uirtute inducti iam locabis: quis te uno felicior, quis omni laude praestantior quod ut facias, ne monendus quidem es nec enim te dis imitem esse tui uel natura tua, uel consuetudo uel nudi patiuntur hoc igitur tecum agendum non es illa me potius, ut uere dicam, simul omnes, qui te diligunt, cura solicitat, ne te nobis eripiant prorsus aulica negotia, sic, ut ijs disciplinis, quarum usus aeternum decus parit, salute dicta iacere patiaris ea, quae multis ante mensibus

institutast quando perficies, maiorem in modum et posteris, O gloria tu e seruies. u in multos enim egisse mecum diligenter ex limas, ut hortarer te ad absoluendam poeticae imitationis artem, aut lita olutam habes, continuo diuulgandam e quibus ut aliquando satisfacias, es languere te in tua laude uix opinor, tamen peto abs te, quantum humanitas tua permittri nec tamen , etiamsi tua res no

313쪽

t. tetra EPIST. LIB. IIII. I s

ageretur, amicitiam nostram, quam ego sanctiss- me semper colui, nihil a te impetraturam considerem equidem nihil ei denegarem idq. te, quyd tamen secundis rebus, ac sine molestia tua i mpio experiri. Ego me ad litteras, a quibus inuitus rascesseram, reuocare coepi, adeptus usum oculorum, quem antea de perabam, diuina primum ope, in qua flati ere omnia consuevi, deinde Gabrielissaloni scientia singulari cui uiro , quanti hanc lucis usuram, id est quanti uitam facio, quanti etiam praeclara litterarum studia mihi iunt, quibus uix ipsa uita pluris est, uni plane totum acceptum refero.sequidem eius oectrina humanitas, exquisita cura pristinam imihi ualetudinem, omnino prorastatam, ac perditam, conjectum liberorum meorum , amicorum colloquia tibi ori insuauitatem restituit ut, si quem opti vis artibus indusiria nostra fructum seret , ei gratiae debeantur , cuius ope, ac studio fa-Zium es, ut intermissum diuturno, ac perditi cili morbo posteritatis adiuuandae consuetudinem alia quando repeterem. Tu mihi de tuo flatu, maximeque de Alsumsi Ducis conatibus egregis adhonestandam uirtutem , de quibus fama iam percrebuit, si quid sigili caueris argumentum erit

amoris in me tu , quo utari uehementer soleo. Vale. Veneti s. Sambuco

314쪽

IOANNI SAMBUCO,

Patauium.

to D atrem tuum Georgium , florenti adhuc aetate extinctum, immoderate luges ignosco maerori tuo, nec tamen laudem tribuo dolere enim atris interitu eius stati is, quo nemo amabilior, nemo fuerit uirtute praestantior hominis es modum autem dolori nullum constituere, nunquam lacrimis abstinere, nunquam ex animo mae- itiam pellere Sambuci non es Perbi frater iu

re commoueris aegre enim divellimur a natura co

juncti quod ego quoque sum evertus Per tres, qui familiam uestram, qui patriam, qui prouincia uniuersam ornare uehementer suis laudibus, ct illus rare poterat hoc quidem exspectandum ab eius uirtutesuit sed magnam habet Fortuna metas e nobis ad eximiam laudem contendentibus, transuersa iucurrit , peno ira sudia debilitat,sepe moratur iudi ui eam quo degenere quid ego te doceam, domi rimum uirum, cui prope in uitam exemplorum uim uelgraeca monumenta,vel etiam latiuasuppeditant florem igitur uirtutis amemus: erepto aute maturitatem si uectu, Dundo hoc singulare non est, sed commune cum estis, modice seramus. Quid, sine dolendum quidem este omitto enim hi orius ad philoisophiam te uoco. Ouid is

tur il praerapi si quid caseus asserat, leti ter ac ta

315쪽

piendum nec enim, ut aliter accidat, a nobis esses quid culpa contractum angi aequum esse certe enim, qui ad practare agendum nati simus, ideoq.

mente, O ratione praeter ceteras animantes, infructi, talitis bonis abuti, O quas a natura deis scere turpissimum est. An tu igetur, mori, quasi aliquid turpe,reprehendes quod non turpe, nec dolendum ius si quis ita uixerit, ut nihil unquam homine dignum praestiterit quod abes longissime astatre tuo: qui probitate, 'genio pudi sortium

optimarum, prudentia etiam adolescens ita excelluit, ut eum Pannonia prae cuncta uiuentem tinnce dilexerit, mortuum laudibus, O me moria prosequatur uvae cum tibiiseniunt in mentem insquus pro siecto nimis in te ipsum es, nisi luctum mi nuis, ex animo dolorem penitus eue sis te decuit maxime, qui totos dies ponas in j libris, unde uitae moderatio, unde animi tranquillitas petitur, ad propinquos, ad amicos ii Tannoniam ejusmodi litteras mittere, in quibus illi sitam, se non minimam sui doloris medicinam intelligerent nam uir eximius, Nicolaus Olabus, Archiepiscopus Strigoniensis, qui Georgium Bona, si sorore sua natus erat, seque in eosumma uirtus enituit, in oculis sabat, non dubito quin tanti uulneris remedias ima a se ipso quem non modo aetas, usus maximarum rerum erudierit, uerum etiam prudentia quaedam naturalis, quae plane uincit omnem artem, nunquam a constantia discedere pati

316쪽

tur. Nec tamen uereor, ut, qui mihi paucis ante mensibus in filioli mei obitu consolationem adhibuem idem tibi in tuo casu mederi aliquando non facile post quod si facies fructus apparebit Budiorum tuorum , Georgi fratrem agnoscemus cuius ingenium ac mirificam prudentiam oratio illa, luculenter in primis a te scripta, declarat. Vale. Venclijs.

ANDREAE DUDITIO,

Patauium . PER Cussis Ti me de uariano Leetentio quid ais e optimus adolescens, majorum obstitate, sua uirtute clarus, omnibus animi, corporis, fortunae bonis ornatus, ereptus repente nobis es eo miseram humanae uitae condicionem quid ames,

cum omnia uere ac labi, nihil intra orbem Lunae firmum ei se,nihil idem a mane ad uesperam, quotidie cernas quae te arbitrabar antea cognouisse in sermonibus Regiualdi Toli Cardinalis, O , si Prioli, quibus probiores , aut sapientiores uiros non modo nostra sed nec superior eras tulit nunc, quando te biduum scribis ac mando consilium Sse profecto tibi exciderunt illa praeclara de coiitemptu mortis, quibus in illo diuino contubernio, in illo plane caelestium animorum coetu aures tuae si iis sim personabant. Qu)d si quid doleas, cogitabis, aut quid dolendo proficias: non dubito, quinillum

tess

ilia ma util

317쪽

istum luctum ab ergas, O Legentio nostro etiam gratuleris, qued bisecto Hierosolymae summi Dei monumento, qu illum, dissuadentibus amicis, pictas, religio duxerat , atim ad eiusdem Dei conjectum, praeditus optima mente, purus ab omni labe in caelum uolarit quod qui optant, spicutes, qui adipiscuntur, felices iure ducuntur. Haec tibi a me pauca pro nocti a necessitudine consolationis loco dicta si attendes, uim habere maximam senties, ct eam dolori tuo medicinam, quam dies aliquando seret,ratione repraesentabis.quod cum omnes deceat, tum uero ab excultis ostrina uiris, quem te ad numerum aggregamus, praecipue po- sulatur. Vale Venetius.

LAURENTIO GAM BARAE,

Cili uerge, CILI v ERGE nunquam uideram, am bam tamen,amoenitate sua iucundissimum, domino honesti sinum, Laisterio Appiano, praestanti uiro non humanetate minus, qudin eloquentia nunc Oelegantiam uilla, ut in tabula pictam, in tuis uera hibus ut i mehercule non mediocri eius uisendae, atque etiam tecum si uendae nudi sum incensus quod si quan o contigerit, digito ciuum attingam quid enim is otio beatius e qui e species urbis, quae dignitas cum icta rusticatione,cum is astirpentium uirgultorum silvula conserri possiti equi- s cm,

318쪽

dem , cum te mihi ante oculos pono, modo inter angustis dis ilicta semitis frutela decliui colle patian-lcm, modo arborum proceritatem, atque ordinem in iuridario mirantem, eadem paene uoluptate absens tecum fruor coniungit enim animo no ros mutua beneuolentia neces aut tibi quidquam hine me aut mihisu te iucundum gratulor tamen trabi potius qud umibi insos Ciliuergenses dies ita multorum minum instar esse puto , si modo nec otiosus in otio, Lec in solitudine solus es id autem qua ratione consequi possis, opinor me tacente intelligis Pataui dum era , habebas in man, bus egregium illud poema de nouis insulis a Columbo inuentis cuius ego cum exordium , multis praesentibus legissem, admiratusgrauitatem, S elegantiam carminis, exclamaui cedites mani in quo adhuc, qui a me dissentiret, inueni nem,nem quo magis te hortor, quanquam , ut spero, currentem, ut approperes, habeasque rationem non ea jectationis modo nostrae, uerum etiam gloriete tuae, cuius habes a natura praemiarum semin rium, quod etiam studio excolis, ingenium tuum. Vrge igitur, nec usitutum dimitte quodque a shuc humanissime sicci li, in eo perge, ut nos rumtu absentis desiderium litteris aliquando lenias. Vale Patavij.

se a

matim

tiliti

319쪽

LAZARO BONAMICO,

Et o uero laudiui de tuo casu, tuam uicem mirifice, neque minus publicam dolui uerutus enim sum me tecum simul litterae concidissent. nunc, quando te iam ambulare scribis, ita tamen , ut Scipione utaris gaudeo, eoque magis, qu)d inissa aetate morbi diuturnitatem pertimueram sed quia non plane animum meum liberas a cura, cum prisinas uires nondum recuperaueris rogo te, Bonamice, quanti optima pudiascis, quae tibi facienda sunt plurimi quandoquidem ab ijstitie laudes

emanarunt; tantam adhibe in te curando diligentiam uides enim, neminem fere e se, qui , si quid tibi acciderit humanitus, rudem barbariem a lat, nae linguae ibus arcere possit Plautum, quem a me petis, dabo operam ut cum his ad te litteris mittam sed, ut eum in multiplici meorum librorum congerie satim reperiam, perare uix audeo . Ego, ut ficis, hanc fatisgrauem prouinciam suscepi tenui conditiove, inquies. fateor,sed ne tua quidem,si tuarum uirtutum merita lectentur , fatis opima quid agas e bis temporibus anguli uirtus habitat bene tamen de fuis ciuibus mereri, praeclarum est Vale Veneti s.

320쪽

Patauium .

SILENT II mei, quo tecum diu fatis usus fum,non exponam hic tibi caussam pluribus uerbis: ne, si id faciam, uideae, tibi ipsi , qui nihil adhuc ad me scripsi i , eandem quas legem imponere. itaque hanc partem praetermittam; in qua speccatum es , utriusque certe est ego autems ero me po hac beneuolentiam tibi meam, dilugentiam hoc genere osci probaturum modo ne litteras elegantes, quales uidelicet Pataui , summis ingeni s elaborata, tibi senduntur, a me exspectes ita scribam ion modo ut quod in mentem, sed plane quidquid in buccam uenerit, in epistolam coni clam non enim issum,qui unumquodque uerbum ad trutinam, ut dicitur, reuocare uel sileam, uel possim aliorum istaseupersitio it,me quidem non erit , praesertim in epipolis quae si , ut ait ille, nihil habent simile neque iudicio , neque conciom; quid resertu utrum dic homo conclusus , an aliter uerborum ambitus iussitate Splendidor, inquiret, nec paullo aptior ad mouendum,si numerosus desinat, oratio uidetur. R cte nec ego secus exsimo: uerum, quem tu tantifacis, eum ego magistrum sequor.quid igitur ille EPIsTOLAE Nos TRAE

pe, quoi ij negligentia tradam , cum adfamilia

SEARCH

MENU NAVIGATION