장음표시 사용
11쪽
Atque ut a Templis ornamentisque Templorum incipiam, quam praeclara mihi. quam magnifica laudatio ostenditur. Illud meminisse Io A NNEs videbatur, quod Rex post homines natos sanctissimus David de nobili Hierosolymitano Templo aedificando Cogitans , secum olim locutus dicitur: Mene diversari in domo
lauta atque perampla Θ Mene habere vestibula ornatissima, tecta laqueata, pavimenta marmorea, thalamos , porticus , hortos, plena elegantiae ac dignitatis omnia ; Arcam vero Domini relinqui in sordibus obscuri atque angusti loci Z Indigna sane res, neque ullo modo ferenda . Quicquid mihi regalis est opulentiae , quicquid auri , argenti , divitiarum , totum hoc , quodcunque est , quod a summo bonorum omnium largitore Deo est , id ego ad aedificandum Tem plum illius sanctum atque augustum deseram . Id cogitavit David ; atque hoc idem IOANNEs Rex & cogitavit, & secit. Dici non potest, quot ille Templa
resarcienda, adornanda. e fundamentis extruenda atque aedificanda curaverit. Quae Provinciae sunt, quae Oppida, quae Civitates non in Lusitania solum , sed in extremis Indiarum Regnis quae in Lusitanorum Regum potestate ac ditione sunt ubi non multa extent regiae illius munificentiae atque religionis vestigia 3 Erant in latissimo Brasiliae Regno novi quidam Episcopatus constituendi , maximo cum illorum Populorum commodo ac bono . Ille gravissimus autor ad instituendam, diligentissimus hortator ad promovendam , liberalissimus adjutor ad rem perficiendam
fuit. Ille Romani Pontificis in tam dissicili negotio jus, autoritatemque imploravit. Ille Belamensem . ille Mariannensem, ille Sancti Pauli Episcopatus fundavit,
12쪽
perhonorificis Episcopo cuique stipendiis ex Trario regio attributis . Ille in ipsa Sancti Pauli Dioecesi
sacram Ridem primariam a solo aedificavit. Ille Ma-phrae Templum , totum ex descriptione celeberrimi hujus, quod Romae Sancto Petro dicatum admiramur , posuit, auxit, persecit. Intelligitis permulta a me dici brevius , quam rerum magnitudo & Copia postulare videatur . Sed vestrae sapientiae est, tacita cogitatione colligere , quid immensa haec aedificatio Templorum valeat. Adde amplissima Sacerdotia: as de censum dotemque perpetuam : adde multam supellectilem atque omne genus ornamentorum .
Et ornamenta quidem plurima plurimique pretii quid ego hic commemorem p Completi l unt adhuc oculi animique vestri aspectu jucundissimo rerum pulcherrimarum , quas Romae, in hoc ipso magnificentissimo Religionis domicilio , infinito sum tu, admiram artis elegantiam fieri curavit. Vos Candelabra ex auro & argento affabre facta : vos Thuribula , Acerras, Lychnos pensiles , Calices, Cruces , & sacrorum quicquid est Vestimentorum mirabili opere atque splendore perfectum aspexistis . Nam Sacellum
illud marmoreum elegantissime Constructum , antequam Roma in Lusitaniam usque navibus deportaretur , nemo fuit quin cupide studioseque viseret, neque tamen visendo satiari posset. Opus sane memorabile ac dignum tanto Rege . dignum ingenio Artificum Romanorum , atque illo maximo totius Cono Ventu ac plausu Civitatis. Neque vero splendidae hujus Religionis monumenta pauca illa aut rara, sed innumerabilia & prope continua fuerunt, vix ut eorum iniri ratio atque ad
13쪽
ad nos pervenire memoria possit. Quae quidem tam multa tamque magna perfecisse, Lusitanae opulentiae; cogitasse autem singularis, ac omni laude dignissimae Religionis fuit. An si tot tantaeque ex novo illo Orbe
terrarum exportatae divitiae in Theatra, in Arcus, in Regales lautiores ades extruendas, si in venationes sumtuosas , si in exercitus, si in classes ad perniciem hominum comparandas abiissent; haberet J o A N N E smagnificentiae suae admiratores di praecones plurimos : quod autem Divino quodam constio , ac sapientia praeditus ingentes thetauros non ambitioni, non avaritiae , sed instrumenta praestiterit religioni atque virtuti, non erit multis verissimisque laudibus condecorandus 3 At vero neque Constantinum illum ma gnum , neque Theodosios , neque maximos Reges , ac Principes, quorum est litteris celebrata Religio, aliam ob causiam tanta in laude positos videmus , nisi quod munificentiam suam regiam ad cultum DEIO P T. M R X. augendum exornandumque transtulerunt. Erat, erat hoc piae liberalitatis decias ex antiquis annalium monumentis repetendum, nisi JOANNEs Rex persecisset, ut illud jam non memoria, sed
oculis prope nostris contueremur.
Et quoniam perbelle accidit, ut Theodosiorum mentionem facerem, quanta est JOANNI eum Iuniore praesertim Theodosio in hoc laudis genere , &quam gloriosa similitudo i Etenim alterum cum altero si conseramus , paria in utroque ornandae Ecclesiae studia . parem in sacris diligentiam , omnia sdenique religiosa utriusque cogitata, consilia , & facta prope eadem Cognoscemus.
Sed hoc eximium certe ac singulare; quod sicut
14쪽
Theodosius Byzantinam Ecclesiam ad illum honoris gradum extulit . qui a Romano proxime abesset, ita Io Assas Ulyssi ponensi Ecclesiae majora Patriarchalis insignia dignitatis deferenda curavit . In quo tamen multo laudabilior IOANNEs quam Theodosius fuit.
Quod enim Graecus Imperator , vix non prohibente , id Rex noster optimus egit , non consentiente
solum , sed honorificentissimum hac de re Diploma concedente Romano Pontifice , unde Ecclesiastica quidquid est amplitudinis ac splendoris , di manat . Itaque religionis gloriam debitae Christi vicario obedientiae laude cumulavit. Quanquam haud scio utrum Ulystiponensis an Romanae Ecclesiae caussa gloriosum consilium illud suscepisse videri possit. Hoc scio, quod est utique verissimum , & nemini non cognitum atque perspectum, flagrasse hominem incredibili cupiditate hanc Orbis terrarum sanctissimam pulcherrimamque Civitatem visendi. Quod cum propter occupationem Regni non potuisset , haud falso dixerim , voluisse illum squod amatores solent desiderio rerum carissimarum) in Ulyssiponensi ornatissima Ecclesia habere semper ob oculos politam Romanae hujus adumbratam imaginem , qua desiderium suum
Atque hinc prosectum arbitror , nihil ut sibi optatius , nihil jucundius accideret, quam ut suis in Tem plis sacra omnia fierent , non solum ritu atque in instituto , sed apparatu ipso & magnificentia Roma
Iam vero quanta in sanctissimis caeremoniis o
eundis , & quam incredibili diligentia fuerit , etsi
ad famam atque admirationem Omnium ma avit, tamen Disti by GOrale
15쪽
men hoc loco silentio praeteriri non debet Illa , omittenda potius , quae in vulgari quadam & comis muni religionis laude posita videntur. Fuisse neminem in adeundis Divinis Mysteriis majore assiduitate ac reverentia, diem fuisse nullum, quo die augusti Lsimum atque immortale Sacrificium ad homines Deo conciliandos divinitus institutum , reaesente se, fieri
non curaVerit. Haec , inquam, non praedicanda in
tanto Principe , de cujus Religione video vos nova quaedam, incredibilia, inusitata desiderare . Sed quid magis inauditum, atque hac praesertim aetate, quae ad intolerabile quoddam Divinarum rerum fastidium delabitur, quid magis praeter consuetudinem, quam
ea autoritate, potentia, amplitudine Regem tantam
habuisse peritiam caeremoniarum omnium , ut, si quid in iis vel dissolute , vel negligenter admissum fuisset, statim aspectu ipso & voce etiam atque imperio reprehenderet 8 Illustre sane atque admirandum religionis exemplum quo visa sunt renovari heroica illati tempora , cum Reges qui erant , iidem & summi Sacerdotes essent . Quare nolite dubitare , quin in Lusitanis Templis sacra quaeque fierent ita caste, rite . pie, sancte, auguste , ut admonerentur homines magnam in illis vim, magnumque numen Contineri.
Sed tantum I o A N N I s in Divinis caeremoniis studium diligentiamque dum laudo atque demiror, erunt fortasse qui improbent atque Contemnant. HOC prae dicationis genere laudari Regem non solere: perparvi ac jejuni animi fuisse in tanta Regni procuratione levia haec & exigua consectari . Quasi vero aut in pio Rege collaudando non ego veritatem quaeram , sed sermonem famamque popularem ; aut illa exigua
16쪽
exigua videri possint , quibus Dei optimi Maximi
religio sancta atque augusta continetur . Sed in hujusmodi genus hominum apte quadrat responsum illud , quo Rex David temeritatem conjugis fregit sibi petulanter insultantis , propterea quod in triumphali illo Arcae Domini ingressu laetitia elatus saltavisset. Ante Dominum , inquit, qui elegit me potius , quam Patrem tuum , ct quam omnem domum ejus, vilior sam , quam factus sum θ gloriosior apparebo . PosIem eadem haec de IOANNE praedicare magnifice ; sed vos potius . vos, inquam, viri Lusitani appello : vestram nic fidem imploro , atque ex vobis quaero, utrum Jo ANNIs religio valde diligens quicquam de publica regni administratione , ac felicitate detraxerit . Date vos praeclarum testimonium, qui pietate caeteros vicit . eum tamen in iis . quae ad ossicium boni Regis pertinent. nemini concessisse. Quin etiam vos intellexistis, ab una ipsa religione existere atque esitorescere justitiam, liberalitatem , comitatem . aliasque virtutes effundentes sese ad publicam utilitatem.& commune bonum. Ex hoc eodem sonte illa fluxerunt : patere faciles ad eundem aditus : liberas esse querimonias privatorum : nihil verbis , nihil re apertius ostendere. quam sibi omnium vestrum salutem, Iiberos , famam , sortunas esse carissimas . Hinc mercaturae quaestuosiores invectae : viae undique stratae: fluminum & Tagi praesertim indocilis cursus ad p hlicam commoditatem deflexus : Gymnasia undique Patefacta : Academiae excitatae : Iuvenes bona spe atque ingenio praediti alias in Urbes, quasi ad me Caturam optimarum artium . regali. impensa missi, ac, non inanes cum rediissent, annuis stipendiis cohone.
17쪽
stati : Puellae ingenuae , ne in turpi egestate consenescerent , honestissime collocatae . Hinc in re d mestica quaesita laus continentiae, in publica dignitatis ; & praesertim suis in Legatis quos ad Reges &Principes eo splendore, cultu, ac ornatu mittebat, ut Lusitant Imperii amplitudini , ac magnificentiae conveniret . Quae quidem liberalis species publicae majestatis posita in Oculis exterorum non habet in nem quandam ostentationem , sed recte intelligentium judicio habet gratiae plurimum , nec parum autorita tis. Hinc supplicum misereri: benemerentibus cumulatiorem gratiam reserre : animadvertere in malos &nocentes : fidei summam rationem habere e curare, nequis eorum , quibus suorum consiliorum ministris utebatur, aut pretio, aut metu. aut gratia a bono Ac aequo deduceretur. Non finitimis molestum, non
peregrinis inhospitalem esse , non plebem tanquam abjectissimam pecudem tractare duriter atque inhumaniter : nihil injuste , nihil impie facere, nihil potentia non serenda . Quae alia bene & seliciter regnandi ratio est, nisi haec est λ Nam quod foedissimi illius belli flamma , qua totam sere Europa conflagrasse vidimus . & vero etiam heu sensimus, ad vos non modo non pervaserit , sed ne aspirarit quidem ; id ego non casu . non natura loci , non inertia , sed ratione , sed consilio, sed rectissimo religioni a sensu factum dico . Non enim ignoratis quot ille amplissimis praemiis . & proferendi Imperii pollicitationibus ad societatem belli vocatus sit . Cujus tamen fertur responsum illud omnium sermone & s,ma celebratum : Quod regnum sibi liberaliter concessisset Deus, iis esse finibus contentum e nolle se
18쪽
immisceri iis bellis , quae pro religione cum susce- 4pta non sint . victoribus aeque ac victis accidunt calamitosa . Praeclara vox magnae index moderationis animi, fit Christianae pietatis testis . An si ipsa per se Religio loqui posset , putatis vocem aliam missuram . quae magis sanctissimae Christi disciplinae atque institutis conveniret 3 Quid si Religio armis dimicare jubeat, & ad bellum vocet pro Christianae Reipublicae salute justum, necessarium , gloriosum
Adest prompto atque erecto animo IOANNEs Rex,& memor dignitatis suae, memor rerum a Majoribus gestarum , CLEΜENTIs XI. tum maxime ad Christia. nae Reipublicae defensionem excubantis voci obtemperans . in tetro illo Corcyrensi bello & periculoso classem omnium instructissimam ornatissimamque submittit . Cujus adventu Corcyram , nostrae propugnaculum libertatis , obsidione solutam , Italiam vero & hanc Urbem ipsam periculo liberatam vidimus . Eadem hortante Religione , atque , ut ita dicam , Canente classicum , arma suscepit adversus ejusdem hostes teterrimos , & Goam pene labentem ab interitu vindicavit . Audistis jam Brasilienses , audistis Tingitanos populos nefario adversus Catholicam Fidem odio concitatos . Nos ille aut ita subegit, vix ut extent, aut ita domuit, ut quiescant, aut ita pacavit, ut sua quid suam dico p ut Religionis ipsius victoria laetentur . Haec trophaea sunt Christiani Principis omnium pulcherrima, quae vel ex hoc loco verissime collaudari & possunt & debent. Veniant nunc nimiae IOANNIs religionis reprehensores ,.& vel ipsi judicent , utrum e re magis
publica sit , habere Principem superbia dominatus
19쪽
ita extollentem animos , ut Divina humanaque omnia contemnat, an sanctissimis caeremoniis deditum,
addictum , obstrictum , & pie Regis Regum vim ,
majestatemque pertimescentem . Quam volunt egregia atque insignia documenta conquirant. Excutiant Commentarios veterum ac recentiorum omnes , qui de optima regnandi ratione conscripserunt . Hanc esse civilis Prudentiae summam & caput, hanc Veramis,
smplicem , & directam bene beateque regnandi Viam invenient, si qui Reipublicae praeest maxime omnium Dei cultum & puram religionem tuendam ornandamque suscipiat . Nam si qui sunt in tanta opinionum pravitate, politici non re sed nomine, qui publicum bonum a Religionis bono disjungunt, ii quidem fundamenta convellunt humanae societatis, vitaeque communis; atque iidem etiam satis perspicuo documento refelluntur IOANNIs Regis pii, di felicissimi ; cujus diuturnum Regnum opibus firmum , divitiis opulentum , gloria amplum, virtute honestum qui videt, sanctissimae religionis vim atque effectum videt . Etenim jam non vereor dicere, maximam ac singularem curam , in qua IOANNES Versatus est , Divinos ritus caeremoniasque retinendi.
mutua quadam ipsus Dei cura de illius Regni commodis ac tranquillitate fuisse remuneratam ; praesertim cum Deum propitium placatumque redderent continuae preces obsecrationesque sacerdotum , erga quos mira fuit Regis nostri pietas atque reverentia. Hoc enim tertium reliquum est . de quo brevissime disputem , & quod est, mea quidem opinio
ne , maximum in maximis Regibus, germanae ac solidae pietatis argumentum. Nam quo alios homines rellis
20쪽
religionis caussa verearis atque observes , compri' menda est immanis quaedam superbia naturae , qua hominibus inesse solet, quanto vero magis iis , qu rerum omnium cum potiantur, sese quasi supra humanam conditionem positos timeri ab omnibus &coli vident. At IOANNEs nihil de sua potentia , nihil de majestate dominatus detractum existimavit, si amplificaret dignitatem & commoda Ministrorum Dei. Cui communem etiam Regibus conditionem serviendi non recusabat. Neque audiendos unquam censuit quhsacerdotum ordinem sere semper in invidiam vocant, quo impune & Christianam pietatem convellant . &Rempublicam perturbent. At testes sunt cujusvis gradus sacerdotes, quos ille maxime honoratos esse voluit. Testes religiosae cujusque Familiae alumni, erga quod genus hominum sunt in oculis, sitnt in auribus omnium regiae liberalitatis atque humanitatis monumenta . At vero erga Romanum Pontificem, quem Religionis , & Sacrorum omnium Principem in terris divinitus constitutum intelligebat . quanta & quam non obseura Regis veneratio fuerit , cum multis in rebus , tum magime in excipiendo Legato Pontificio, qui ad Sinensium usque Regnum missus suit, declaratum est. Cui cum omnia advenienti . & apud se commoranti honoris ossicia praestitisset . Navem praeterea bene ornatam dedit, qua iter pergens suum Legationem obiret cum dignitate . Sed quid ego de singulari hominis erga Romanum Pontificem voluntate , & observantia loquor Te coram , Te . inquam,
BENEDICTE PONTIFEX, qui . si aliusquisquam,
potes unus omnium optimus & gravissimus esse testis 3 Te enim tanquam verum Parentem suum dilexit unice .