Jus Belgarum circa bullarum pontificiarum receptionem

발행: 1665년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

tis. Hic cuncti anninarunt, ab omni aevo administrationem Hospit lium ad curam Magistratuum pertinuisse, idque esse consentaneum ipsis fundationibus , mutationem hanc, fore populo turbando,& avertendo ab augendis huiusmodi piis fundationibus. lSess i 3 sq. a. o alibist sequent. Instruuntur Episcopi, quomodo juris

dictione sua utantur in Clericos, eosque coerceant. Id vero omne, ita accipiendum monent Consiliarii, ut Iudices saeculares non turbentur iaeo jure dc jurisdidtione, quam hactenus in Clericos exercere sunt soliti. Ead. Sessaeap. 8. Cause, inquit, Episcoporum , cum pro criminis obiecti qualitate comparere debeam, coram Ponti ceMaximo referantur, ac per ipsum terminnentur. Hic speciatim Brabantini observarunt, hac ratione subditos extra Patriam fore trahendos, quod

directo adversatur indulto Summorum Pontificum , Leonis & Cle-

152쪽

mentis,& constitutionibus Suae M jestatis,& Illustrissimorum ejus Praedecessorum, qui non sine gravi ac praegnanti caula id concesserunt. Ses. I . Prioribuι aliquot capitibuι , multa de officio & jurisdimone Ordinarij in Clericos inculcantur: U de repetitur se perior cautio , de relinquenda Judicibus laicis cognitione ante hac usitata, & nominatim de Clericis primae tonsurae non subtrahendis eorum imperio.

Ead Sessc. s. Quae de Conservatorubus,eorumque jurisdictione pret scribuntur , notant plerique recipienda non esse, quod ob excessus graves deabusus, Conservatoriae pridem abolitae essent, eaque de re servandum

Principale Edietum Anni 1 scio. Ead. Sess. e. 7. Agitur de gratia & dispensatione, interdum ab Ordinario concedenda Clericis, homicid habhs commissi. Monent verbBrabantini&alij , necessariam praeterea esse remissionem Regis , quantum ad bona

153쪽

BELGARUM. 1 9

bona eorum attinet, idque obser-Vatum antehac fuisse. - . Ead. Sess. cap. Quae ad coarctandum Jus patronatu ancita sunt, consentiunt omnes, ad PM tronos laicos extendi non debere. Ses . 21. c. Φ. Datur Episcopis fa- . Cultas novas Parochias erigendi,&si

necesse fuerit compellendi populum ea subministrare, quae sufficiant ad

vitam Sacerdotum sustentandam. Communis nota est, compulsonem

illam populi, & exactionem fieri non posse, sine au ctoritate Regia, neque hanc jurisdictionem Eces fasticis Judicibus umquam compe-thsse. v. Ead. Sess. c. s. Potestas fit Episc pis , ex jultis causis, uniones faciendi Ecclesiarum & beneficiorum.Sed monent Concilia Regia, opus esse Placito Regio , & consensu Patro

norum laicorum.

Ead. Ses cap. 7. Statuitur de instauratione Ecclesiarum collaps -. G 3 rum,

154쪽

rum , translatione benefic1orum etiam Juris patronatus, Sc de cogendis Parochianis, si deficiant aliae facultates. Ubi consentienter notant,

transsationes hujusmodi fieri non posse, sine consensu Principis, aut

Vasallorum Patronorum. In restauin

rationibus Ecclesiarum , servanda esse Edicta & consuetudines : denseque populum ad contributiones pro aedificandis Ecclesiis, sine auctoritate Judicis saecularis, constringi non posse: alii totam hanc auctoritatem de Ecclesiis restaurandis, aiunt ab antiquo ad Curiam Provincialem

Ead.Sesscap. 8. Facultas datur Episcopis, Ecclesias omnes,& beneficIa, tam saecularia, qu m Regularia Vi- standi, & per sequestrationem quo que fructuum curandi, ut quaere stauratione indigent, reficiantur. Observatio est, ne his, qui exempti sunt, praejudicium ad feratur ὁ & ne praetextu vilitationis, laedatur aucior,

155쪽

BELGARUM, Is I

ctoritas Principis, urbium, aut ali rum Vasallorum Regis. Sequestr tionem quoque , notant nonnulli magis temporalem quam Ecclesi,sticam jurisdictionem sapere, & pro veteri usu, eam facultatem apud Senatum Provincialem residere.' Seg. 22.cap. I. Repetitur cautio adhibita.Sσ13. c. I. ct sequent. Ead. Sess. cap. s. Quod statuitur de cognitione adhibenda th dispensationibus ; ctim hac cautione accipiendum esse monetur, ne subditi hac occasione extra Provincias suas

evocentur.

Ead. Sess. cap. 6. Commutationes ultimarum Voluntatum Commi tuntur Episcopis locorum , tam quam Apostolicae Sedis delegatis. 3Ηanc auctoritatem, negant Concilia , umquam in Belgio competiisse Judicibus Ecclesiasticis. Concordata olim solemniter inita cum Epis- . copis, cognitionem omnem de test mentis limitarunt ad certos articu-

156쪽

los, quae ut diu observata sunt , ita& deinceps observentur , ratio pOstulat, ut Brabantini annotarunt. Eta. Sestone cap. 8. Episcopi constituunter omnium piarum dispositionum, tam in ultima voluntate , quam inter vivos , Executores,& Visitatores Hospitalium, Coli giorum quorumcumque, etiam laia corum, nisi sint sub immediata Regum prolemone. Plerique utrumque articulum a moribus nostris Mlienum esse, ac non recipiendum, monent.Brabanti hic etiam concordatis, quae de utraque re cum Episcopis pepigerunt,insistendum comtendunt , in quibus neque Episto-pi habentur pro eXecutoribus piarum dispositionum, & laici ad m,nistratores Hospitalium , aut ali Tum piorum locorum, superioribus su is saecu laribus subiiciuntur, cum

quodam tamen temperamento, in casum negligentiae. EM. Ses. c. IO. Quod dicitur,N . tarios,

157쪽

tarios, auctoritate Imperiali vel Regia creatos, adhuc ab Episcopis ex minari posse ; notant plerique admitti non posse,illaesa dignuate Regia, & omnino observandum Edilium Caroli V.C saris, de Notariorum Creatione conditum. An. IS 33. Ead. Sess.c. II. Coercentur anathemate laici, usurpatores, detentores,

violatores rerum & jurium Ecclesiasticorum, vel pioru locorum , aut fundationum, & Patroni jure patronatus insuper privantur. Animadvertunt Concilia, laicos hisce de rebus conveniri solitos apud judicessi culares,& Concilia Provincialia, ibique pro modo culpet coercendos. . Sess. 23. c. I 8. Comittitur Episcopis cura erigendi Seminarii, pro institutione adolescentum in disciplinis Ecclesiasticis, etiam cum incorpor

tione & applicatione fructuum beneficiorum juris patronatus laici,& Hospitalium, ac decimarum saecularibus competentium, ac deinde

158쪽

quaedam praescribuntur observanda in collationibus beneficiorum , quae Scholasteriae dicuntur. Monent h1Crursum, tangi Jus patronatus, decimas laicorum, & fundationes Regius. Brabanti insuper & Namur ni declarant, Scholasterias in Brabantia communiter spectare ad Regiam Majestatem, aut ad urbes' curam fore his, ut idonei ad munia ista

ad sumantur. Se g. 24. de reformati matrimonii . I. Statuitur , valere matrimonia fil1 rum famil1as sine contensu parentum inita. Cautio est, ut illaesae maneant Principum leges, clandestiliachntrahentes filiosfamilias coercentes Et quod dicitur, testes puniendos arbitrio Ordinarii, qui adstit rint contractui matrinaoni1,alia fomma celebrati , quam Synodus ibi pretscribit, monent sic accipiendum, ut testes Ecclesiastici puniantur a Iudice Ecclesiastico ; laici a laico. Ead.Ses cap. 8. Adulteros & comcub,

159쪽

BELGARUM. Iss

cubinarios contumaces eXcommu

nicandos. & extra Dioecesses eiiciendos statuitur. Circa hunc articulum uti variant Provinciarum consuetudines, ita & censuret. Brabantis videtur sussicere poena juris Canonici, & contra laicos juris scripti.Hannones ad concordata sua provocant; Namurani laicos a laicis puniendos, Clericos a Judicibus Ecclesiasticis; Artesii& Ultrajectini notant, ejectionem adulterorum extra oppi dum vel Dioecesim, sia pere relegationem , quae non competit in Belgio potestati Ecclesiasticae; alij indicant, praeventioni locum esse inter Judicem Ecclesiasticum & saecularem. In summa , concordata & consuetudines vetustas praevalere debere quolibet in loco. . Sess. 24 cap. I. de reformat. Prae scribitur forma eligendi Episcopos, &prospiciendi primariis dignitatibus Ecclesiarum. Refricatur a Consiliariis memoria de jure nominandi

160쪽

quod Regiae Majestati competit. Ead.Susc. 2. Monentur Episcopi &Metropolitani, ut Synodos suas dis ligenter celebrent, juxta statuta S crorum Canonum..Et c. 3. ut Superiores accurath Dioeceses suas visia quispiam Superior, aut suspectus visitationem velit instituerepEad Se fc. 3. in fne. cluditur Patronorum ossicium in visitationibus

Ecclesiarum,ornamentorum, bonorum & proventuum, nisi ex ipsa fundatione id iis competat,& res tota committitur arbitrio Episcopi. Iterum hic mentio fit de praejudicio juris patronatus latet avertendo , dc sussicere, patronos in pacifica possessione esse hujus juris, licet ipsas litteras fundationis non proferant, forte deperditas injuria temporis. Ead Sess. c. s. Causae criminales 3c graviores Episcoporum, Romano.

ti ia

tent. Hae res, inquiunt Brabanti , tangunt supremam potestatem:quid enim si tempore belli , externus

SEARCH

MENU NAVIGATION