Jus Belgarum circa bullarum pontificiarum receptionem

발행: 1665년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

interesse volumus, ut veritate inventa , non ultra multitudo pravis doctrinis attracta discordet. 2s. Neque haec olim tantum , sed in novissima Generali Synodo, quae I ridenti habita fuit , observata sunt ; mandato enim Caroli V. quo tribus Oratoribus vices suas Commisit, ita continetur : a Nostrum I cum ut Oratores θ mandatarii nostri habere , res ct negotia ReIigionis is fidei ct alia quacumque in pradicto Concilio tractandi una cum aliis , oc. Per omnia adesse, concilium, votum o decretum, nostro nomine dare, impertiri α-que interponere. Cui simile est Ferdinandi Caesaris mandatum, datum die I. mensis Januarii anni Is 6 2. Locum o vices nostras in omnibus se ionibus , consuli tionibus , deliberationibus , tractationibus , ct actibus obtinere, is gerere, comstium , suffragium , τοι um ct decretum, nomine nostro dare, ferre, ct interponere:

122쪽

BELGARUM. ii

aliaque omnia is sngula agere, tractare , exercere , concludere , ct dete

minare posimi, o debeant , qua ad comstituendam vera fisi, O Religionis concordiam ct unionem , ac Christiana Reip. salutem ct conserpationem promovendam facere ostentare videbuntur. 26. Cum ex his liqueat, solere in Generalibus Synodis Principes imteresse , in commune Consulere,

consentire, subscribere,confirmare, promulgare, sanctiones poenarum apponere, & ad hoc ossicium a Pontificibus& Patribus Ecclesiae, non tantiam admissi, sed provocati sint: quae malum, nunc invidia, aut prava ambitio est, insciis ac neglectis Principibus omnia, quae doctrinam aliqua ratione respiciunt, in Rempubl. velle invehere, etiam ea quae non definitionemi dogmatum, sed auctorum & librorum condenationem continent, quae plurimum s isti habere & accenseri non posse in-

fallibilibus decisionibus iupraostensum est ' U. . . . Intel

Diuiti se by Corale

123쪽

. Intelligebant olim Ecclesiae Proceres , ad retinendam concordiam .& tranquillitatem publicam pluriamum interesse, consciis & auxiliantibus Principibus, omnia peragi; definitiones. Ecclesiasticas vix eLfectum habere, nisi ter re saecul ris potestatis, homines in officio

contineantur. Martianus Imper

tor Decreta Concilii Chalced nensis tribus Edictis confirmavit: paenis in Clericos pariter ac in Laticos compitutis , exilii ac confiscationis bonorum. H Id pluribus sanctionibus imitatus est Iustinianus , quae in LibrisJuris Civilis obviae sunt. Inter caeteras est Novella ΦΣ. ubi ita: Rem non insolitam Imperio ct nos facientes, ad praefestem venimus legem moties enim Sacerdotum sententia quosdam indignos sacerdotiis , de s cris Sedibus deposivit suemadmodum N florium, Est hem Arium ,Oc. toties

124쪽

BELGARUM. I I9 Imperium ejusdem sententia, o ordinationis, cum Sacerdotum auctoritate fuit:sicque divina humanaque pariter comcurrentia, unam consonamiam rectis

sententiis fecere. Ac deinde Menae Patriarchae dat in mandatis , ut ad Metropolitas suae Dioecesis mittat , qua Sacerdotio risa sunt, ct ab IN

rio confirmata.

Quae Carolus Magnus, quae L dovicus Pius, & alii melioris notae Galliae Reges; in hoc rerum gen re ediderunt, Gallorum Historiae& monumenta loquuntur. Caroli V Imperatoris Edicta, adversus surgentes superiori saeculo haereses, Codices Belgii, nuper in lucem emissi, representant. Haec piorum Principum studia, ab Ecclesia numquam improbata sunt: pleni sunt Veterum libri contestationibus ipsorum Pontificum, quibus Imporatores & Reges ad hanc curam provocantur , ut auctoritate sua

fulciant rem Ecclesiasticam. Leo Pontifex

125쪽

Pontifex , Imperatorem sibi cognominem , egregia oratione Compellat : a Debes, inquit , incunctam ter advertere , Regiam potesarem tibi non solum ad mundi regimen , .sed maxime ad Ecclesta prastidium esse collatam, ut ausus nefarios comprimendo, θ qua bene punt flatuta defendas, o veram pacem iis , qua sunt turbata , restituas 'Sanctus. Gregorius ad Gennadium Exarchum Aricae , haec; scribit:. Scito , Excellentissime Fili, s vici rivi quaris, Ade commissa vobis Provincia securitate gloriamini ψ nihil in vobis magis ad hoc proficero , quam Telare Sacerdotum vitas , ct intestina Eccleserum, quantum p ibile est, bella compescere.

Alius illustris locus est, ex Synodo Parisina sumptus M quae sub Lothario Rege Anno' 839. fuit coaeta , quem refert Gratianus r

126쪽

BELGARUM. I 2IAE Cognoscant Principes seculu, Deo debere se reddere rationem propter Ecclesiam, quam a Christo tuendam fuscipiunt ' Nam sive augeatur pax crdisciplina Ecclesia per sdeles Principes , sive solνatur, ille ab eis rationem exiget , qui eorum potestati fluam Ecia piam credidit.

Nemo non videt, quantum recedant a priscis Ecclesiae moribus, qui

res novas , non in coetu universae

Ecclesiae , sed in Romano aliquo Consistorio conceptas, nullo Principe conscio, sola promulgatione in Acie Campi Florae , omnes Christianos adstringere hoc ipso volunt, eosque poenis urgere ad parendum;& ringuntur, si Principes Catholici, ut quieti publicae consulant, ad notitiam suam deferri velint Eductum Romanum, priusquam ema net in vulgus, dc inusitatis clausulis S poenis populum turbet. F 27. Ap-

127쪽

BELGARUM. 123

Ilo. Et alibi. a Si iussiones Regum non pertinent ad praedicandam Religionem, ct sacrilegia prohibenda, quare ad Edictum Regis talia iubentis , etiam ipsi

ras scilicet Donatistae signatis PNon tantum utile , sed necessarium esse Ecclesiae , hoc Regum ossicium circa res Religionis, scribit ad Theodosium Leo Papa, b verbis, quae jam relata sunt, Res humanas aliter tutas esse non posse, nisi qssa ad Divinam confes em pertinent, ct Regia o Sacerdotalis defendat auctoritas. Nomen custodum & defensorum ἴ- dei, piis Imperatoribus, has ob causas, olim a Sede Apostolica tributum legibus. η Distinctionem istam, inter executionem sacrorum Decretorum,& J udicii , Censuraeque interpos,

tionem expressit diserte Facundus Hermianensis , a Iustiniani sevo

128쪽

in Africa Episcopus , commemorans exemplum Martiani Imperatoris : Sciens igitur, inquit , in

desissimus Princeps , Oraa Regi non impune cesisse , quia sacrificare pra- sumpsit , quod licitum singulo cuique, etiam secundi ordinis Sacerdoti, multo magis sibi impune cedere non posse cognovit , vel qua iam de fide Christiana rite fuerant constituta disicutere, quod nullatenvi licet ; vel novos constituere Canones, quod non nisi multis, ct in univesum congregatis primi omdinis Sacerdotibus licet. Ob hoc igitur vir temperans, ct suo contentus of Lcio , Ecclesiastico n Canonum execiseror esse voluit, non conditor, non exactor

Uti igitur sibi nu inquam arroga runt Catholici Principes , qua de Iide Christiana rise constituta sunt, discutere : ita aequum non est, ut turbentur in Offlcio suo , quod in executione Canonum consistit. Olim, ut vidimus, interfuerunt Sacrorum Dogma-

129쪽

BELGARUM. 12 'tum discussionibus, conseviserunt , Decretis sis ripserunt, confirmarunt, pro-

Gratulabatur quondam sibi E clesia : a Si , qπod non pra Palent Sacerdotes efflcere per doctrina sermonem , hoc secutii potest.is imperarer ριr disciplina

terrorem.

: Nunc, si Principes Edictis suis

adjuvent Decreta Romana , importuna videtur benevolentia es.se, dc nihil distare as multate. Encomtis celebrabat olim Ecclesia Imperatores, qui subscriberent, promulgarent , eXequerentur Synodalia Placita ; jam in fermento est natio Curialium, si vel inspicere eorum Bullas ausint Principum ministri, & priusquam publicentur, scripto testari, nihil esse ad- Mixtum, quod Rempublicam laedere possit, in quo Placiti omnis usus consitit. . 2 8.Si quis haec omnia,quq conge-

130쪽

sta sunt argumenta, uno spiritu sedissi are posse existimet, opponendo mori Belgico stylum Romana Curia, quasi omnes ad ejus normam se debeant componere; illi non inconcinne responderi poterit , quod Divus Ambrosius, o ad Ecclesiae suae consuetudinem propugnandam, d, Versam a Romano ritu , attulit: In omnibus cupio sequi Ecclesiam Romanam, sed θ nos homines sensum habemus, ideo quod alibi reclius servatur , ct nos recte custodium.

RELATIO

Gestorum , circa Concilii Τridentini in Belgio Promulgationem di Receptionem.

hibitum imperamentum efficacioris receptionis fas causa. 2. Ex publieatione Tridentina aut Romana, nemo censuit Belgas obligari Canonibus Con-ιilii Tridentini I. Bι-

SEARCH

MENU NAVIGATION